Il Santo Rosario
back

Liber Tertius

DE INTERNA CONSOLATIONE

Capitulum I

DE INTERNA CHRISTI LOCUTIONE
AD ANIMAM FIDELEM

1. Audiam quid loquatur in me Dominus meus.
Beata anima quae Dominum in se loquentem audit et de ore eius verbum consolationis accipit.
Beatae aures quae divini susurrii venas suscipiunt et de mundi susurrationibus nihil advertunt.
Beatae plane aures quae, non vocem foris sonantem, sed interius auscultant veritatem loquentem et docentem.

Beati oculi qui, exterioribus clausi, interioribus autem sunt intenti. Beati qui interna penetrant et ad capienda arcana coelestia magis ac magis per quotidiana exercitia se student praeparare. Beati qui Deo vacare gestiunt et ab omni impedimento saeculi se excutiunt.

2. Animadverte hoc, o anima mea, et claude sensualitatis tuae ostia, ut possis audire quid loquatur Dominus Deus in te. Haec dicit Dilectus tuus: "Salus tua ego sum, pax tua et vita tua. Serva te apud me et pacem invenies. Dimitte omnia transitoria et quaere aeterna.
Quid sunt omnia temporalia, nisi seductoria? Et quid iuvant omnes creaturae, si fueris a Creatore deserta?

Omnibus ergo abdicatis, Creatori tuo te redde placitam et fidelem, ut veram valeas apprehendere beatitudinem".

Capitulum II

QUOD VERITAS INTUS LOQUITUR SINE
STREPITU VERBORUM

1. Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Servus tuus ego sum, da mihi intellectum ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris tui; fluat ut ros eloquium tuum.
Dicebant olim filii Israel ad Moysen: "Loquere nobis tu, et audiemus; non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur". Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele propheta humiliter ac desideranter obsecro: "Loquere, Domine, quia audit servus tuus".

Non loquatur mihi Moyses aut aliquis ex prophetis, sed potius tu loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium prophetarum, quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere. Illi autem, sine te, nihil proficient.
Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt sed, te tacente, cor non accendunt. Litteras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria referunt, sed tu reseras intellectum signatorum. Mandata edunt, sed tu iuvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis.

2. Non ergo mihi loquatur Moyses, sed tu, Domine Deus meus, aeterna veritas, ne forte moriar et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris admonitus et intus non accensus, ne sit mihi ad iudicium verbum auditum et non factum, cognitum nec amatum, creditum et non servatum.
Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus: verba enim vitae aeternae habes.
Loquere mihi ad qualemcumque animae meae consolationem et ad totius vitae meae emendationem; tibi autem ad gloriam et perpetuum honorem.

Capitulum III

QUOD VERBA DEI SUNT AUDIENDA
CUM HUMILITATE ET QUOD MULTI EA
NON PONDERANT

1. Audi, fili mi, verba mea. Verba mea suavissima sunt, philosophorum et sapientum huius mundi scientiam excedentia. Verba mea spiritus et vita sunt, nec humano sensu pensanda. Non sunt ad vanam complacentiam trahenda, sed in silentio audienda et cum omni humilitate atque affectu magno suscipienda.

Et dixi: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis, et non desoletur in terra.

Ego, inquit Dominus, docui prophetas ab initio et usque nunc non cesso omnibus loqui. Sed multi ad vocem meam surdi sunt et muti et duri. Plures mundum libentius audiunt, quam Deum. Facilius sequuntur carnis suae appetitum, quam Dei beneplacitum.
Promittit temporalia et parva mundus, et servitur ei aviditate magna. Ego promitto summa et aeterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura in omnibus mihi servit et obedit, sicut mundo et dominis eius servitur? Erubesce, Sydon, ait mare. Et si causam quaeris, audi quare.
Pro modica praebenda longa via curritur, et pro vita aeterna vix a multis pes a terra semel movetur et levatur.
Vile pretium quaeritur, pro uno numismate turpiter litigatur, et pro vana re et parva promissione die noctuque fatigari non timetur. Sed, proh dolor! pro bono incommutabili, pro pretio inaestimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur.

2. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam tu ad vitam. Gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua non numquam frustrantur; sed promissio mea neminem fallit, nec confitentem mihi dimittit inanem.
Quod promisi dabo, quod dixi implebo, si tamen usque ad finem fidelis in dilectione quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum et fortis probator omnium devotorum.
Scribe verba mea in corde tuo et pertracta diligenter; erunt enim in tempore tentationis valde necessaria. Quod non intelligis cum legis, cognosces in die visitationis.

Dupliciter soleo electos meos visitare: tentatione scilicet et consolatione. Et duas lectiones eis quotidie lego: unam increpando eorum vitia, alteram exhortando ad virtutum incrementa.
Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui iudicet eum in novissimo die.

Oratio ad implorandum devotionis gratiam

3. Domine Deus meus, tu es omnia bona mea. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servus tuus et abiectus vermiculus tuus, multo pauperior et contemptibilior quam scio et dicere audeo. Memento tamen, Domine, quia nihil sum, nihil valeo, nihilque habeo.
Tu solus bonus iustus et sanctus. Tu omnia potes, omnia praestas, omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et imple gratia tua cor meum, qui non vis vacua esse opera tua.
Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaveris misericordia tua et gratia tua? Noli avertere faciem tuam a me, noli visitationem tuam prolongare, noli consolationem tuam abstrahere ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Doce me, Domine, facere voluntatem tuam. Doce me coram te digne et humiliter conversari, quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognoscis et cognovisti antequam fieret mundus et antequam natus essem in mundo.

Capitulum IV

QUOD IN HUMILITATE ET VERITATE
CORAM DEO EST CONVERSANDUM

1. Fili, ambula coram me in veritate, et in simplicitate cordis tui quaere me semper. Qui ambulat coram me in veritate tutabitur ab incursibus vanis, et veritas liberabit eum a seductoribus et detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit, vere liber eris et non curabis de vanis hominum verbis.

Domine, verum est ut dicis. Ita, quaeso, mecum fiat. Veritas tua ipsa me doceat, ipsa me custodiat et usque ad salutarem finem me conservet. Ipsa me liberet ab omni affectione mala et inordinata, et ambulabo tecum in magna cordis libertate.

2. Ego te docebo, ait Veritas, quae recta sunt et placita coram me.
Cogita peccata tua cum displicentia magna, et memorare, et numquam reputes te aliquid esse propter opera bona. Revera peccator es et multis passionibus obnoxius et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis, cito laberis, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quidquam unde possis gloriari, sed multa habes unde te debes vilificare, quia multo infirmior es, quam vales comprehendere.

Nihil ergo tibi magnum videatur ex omnibus quae agis, nihil grande, nihil pretiosum et admirabile. Nil reputatione appareat dignum, nil altum, nil vere laudabile et desiderabile, nisi quod aeternum est.
Placeat tibi super omnia aeterna Veritas. Displiceat tibi super omnia vilitas maxima tua.
Nil sic timeas et fugias sicut vitia et peccata tua, quae magis displicere debent quam quaelibet rerum damna.

3. Quidam non sincere coram me ambulant, sed quadam curiositate et arrogantia ducti, volunt secreta mea scire et alta Dei intelligere, se et suam salutem negligentes. Hi saepe in magnas tentationes et peccata, propter suam iactantiam, superbiam et curiositatem labuntur, me eis adversante.
Time iudicia Dei, expavesce iram Omnipotentis. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis deliquisti et quam multa bona neglexisti.
Quidam portant solum suam devotionem in libris et quidam in imaginibus; quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore, sed modicum in corde.
Sunt alii qui, intellectu illuminati et affectu purgati, ad aeterna semper anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturae dolenter inserviunt; et hi sentiunt quid veritatis Spiritus loquitur in eis; qui docet eos terrena despicere et amare coelestia, mundum negligere et coelum tota die et nocte desiderare.

Capitulum V

DE MIRABILI AFFECTU DIVINI AMORIS

1. Benedico te, Pater coelestis, Pater Domini mei Iesu Christi, qui mei pauperis dignatus es recordari. O Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione quandoque recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico cum unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto Paraclito in saecula saeculorum. Amen.
Eia, Domine Deus meus, amator sancte, cum tu veneris in cor meum exultabunt omnia interiora mea.
Tu es gloria mea et exultatio cordis mei, tu spes mea et refugium in die tribulationis meae. Sed quia adhuc debilis sum in amore et imperfectus in virtute, ideo necesse habeo confortari et consolari. Propterea visita me saepius et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus pravis et malis, et sana cor meum ab omnibus affectionibus inordinatis, ut intus sanatus et bene purgatus, aptus efficiar ad amandum, fortis ad patiendum, stabilis ad perseverandum.

2. Magna res est amor, magnum omnino bonum, quod solum leve facit esse onerosum et fert aequaliter omne inaequale. Nam onus sine onere portat et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Iesu nobilis ad magna operanda impellit et ad desideranda semper perfectiora excitat.
Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse liber et ab omni mundana affectione alienus, ne internus eius impediatur aspectus, ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat aut per incommodum succumbat.
Nil dulcius est amore, nil fortius, nil altius, nil latius, nil iucundius, nil plenius, nil melius in coelo et in terra, quia amor a Deo natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.
Amans volat, currit, laetatur, liber est et non tenetur. Dat omnia pro omnibus et habet omnia in omnibus, quia in Uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit super omnia bona.
Amor saepe modum nescit, sed super omne bonum fervescit. Amor onus non sentit, labores non reputat, plus affectat quam valet, de impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere et posse arbitratur.
Valet igitur ad omnia et multa implet et effectui mancipat.
Ubi vero amans deficit et iacet, amor vigilat, et dormiens dormitat, fatigatus non laxatur, artatus non artatur, territus non conturbatur, sed sicut vivax flamma et ardens favilla sursum erumpit secureque pertransit.

3. Si quis amat, novit quid haec vox clamat. Magnus clamor in auribus Dei est ardens affectus animae, quae dicit: "Deus, Deus meus, amor meus, tu totus meus et ego tuus". Dilata me in amore, ut discam interiora cordis degustare, quam suave sit amare et in amore liquefieri et natare.
Tenear amore, vadens supra me prae nimio fervore et stupore. Cantem amoris canticum, sequar te Dilectum meum in altum. Deficit in laude tua anima mea iubilans ex amore. Amem te plus quam me, nec me nisi propter te, et omnes in te qui vere amant te, sicut iubet lex amoris lucens ex te.

4. Est amor velox, sincerus, pius, prudens, longanimis, virilis et se ipsum numquam quaerens. Ubi enim se ipsum aliquis quaerit, ibi ab amore cadit.
Est amor circumspectus, humilis et rectus, non mollis, non levis nec vanis intendens rebus, sobrius, stabilis, castus, quietus et in cunctis sensibus custoditus.

Est amor subiectus et obediens praelatis, sibi vilis et despectus, Deo devotus et gratificus, fidens et semper sperans in eo, etiam cum sibi non sapit Deus, quia sine dolore non vivitur in amore.

Qui non est paratus omnia pati et ad voluntatem stare Dilecti non est dignus amator appellari. Oportet amantem omnia dura et amara propter Dilectum libenter amplecti, nec ob contraria accidentia ab eo deflecti.

Capitulum VI

DE PROBATIONE VERI AMATORIS

1. Fili, non es adhuc fortis et prudens amator.

Quare, Domine?

Quia propter modicam contrarietatem deficis a coeptis et nimis avide consolationem quaeris.
Fortis amator stat in tentationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut in prosperis ei placeo, ira nec in adversis displiceo.
Prudens amator, non tam donum amantis, quam dantis considerat amorem. Affectum potius attendit quam censum et infra Dilectum omnia data ponit.

Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me super omne donum.
Non ideo totum perditum, si quandoque minus bene de me vel de Sanctis meis sentis quam velles. Affectus ille bonus et dulcis, quem interdum percipis, effectus gratiae praesentis est et quidam praegustus patriae coelestis, super quo non nimium innitendum est, quia vadit et venit.

2. Certare autem adversus incidentes malos motus animi suggestionemque spernere diaboli insigne est virtutis et magni meriti. Non ergo te conturbent alienae phantasiae, de quacumque materia ingestae. Forte serva propositum et intentionem rectam ad Deum.
Non est illusio quod aliquando in excessum subito raperis, et statim ad ineptias solitas cordis reverteris. Illas enim magis invite pateris quam agis, et quamdiu displicent et reniteris, meritum est, non perditio.
Scito quod antiquus hostis omnino nititur impedire desiderium tuum in bono et ab omni devoto exercitio evacuare, a Sanctorum cultu, a pia passionis meae memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii cordis custodia et a firmo proposito proficiendi in virtute.
Multas malas cogitationes ingerit, ut taedium tibi faciat et horrorem, et ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio et, si posset, a sacra communione cessare faceret.
Ne credas ei neque cures illum, licet tibi saepius deceptionis tenderit laqueos. Sibi imputa, cum mala ingerit et immunda. Dicito illi: vade, immunde spiritus! Erubesce, miser! Valde immundus es tu, qui talia infers auribus meis! Discede a me, seductor pessime! Non habebis in me partem ullam, sed Iesus mecum erit tamquam bellator fortis, et tu stabis confusus.
Malo mori et omnem poenam subire, quam tibi consentire. Tace et obmutesce! Non audiam te amplius, licet mihi plures moliris molestias. Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Dominus adiutor meus et redemptor meus.

3. Certa tamquam miles bonus. Et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires fortiores prioribus, confidens de ampliori gratia mea, et multum praecave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur et in caecitatem pene incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina haec superborum et de se stulte praesumentium.

Capitulum VII

DE OCCULTANDA GRATIA
SUB HUMILITATIS CUSTODIA

1. Fili, utilius est tibi et securius devotionis gratiam abscondere, nec in altum te efferre, nec multum inde loqui, neque multum ponderare, sed magis te ipsum despicere et tamquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhaerendum, quae citius potest mutari in contrarium. Cogita in gratia quam miser et inops esse soles sine gratia.
Nec est in eo tantum spiritualis vitae profectus cum consolationis habueris gratiam, sed cum humiliter et abnegate patienterque tuleris eius subtractionem, ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut melius potueris et intellexeris libenter quod est in te facias, nec propter ariditatem sive anxietatem mentis, quam sentis, te totaliter negligas.

2. Multi enim sunt qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via eius, sed Dei est dare et consolari quando vult, et quantum vult, et cui vult, sicut sibi placuerit, et non amplius.
Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt, quia plus agere voluerunt quam potuerunt, non pensantes suae parvitatis mensuram, sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis iudicium. Et quia maiora praesumpserunt quam Deo placitum fuit, idcirco gratiam perdiderunt cito et facti sunt inopes et viles relicti qui in coelum posuerant nidum sibi, ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare, sed sub pennis meis sperare.
Qui adhuc novi sunt et imperiti in via Domini, nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et illudi. Quod si sentire suum magis sequi quam aliis exercitatis credere volunt, erit eis periculosus exitus, si tamen retrahi a proprio conceptu non valuerint.

Raro sibi ipsis sapientes ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est modicum sapere cum humilitate et parva intelligentia, quam magni scientiarum thesauri cum vana complacentia.
Melius est minus habere quam multum, unde possis superbire.

3. Non satis discrete agit qui se totum laetitiae tradit, obliviscens pristinae inopiae suae et casti timoris Domini, qui non timet gratiam oblatam amittere. Non etiam satis virtuose sapit qui, tempore adversitatis et cuiuscumque gravitatis, nimis desperate se gerit et minus fidenter de me quam oportet cogitat ac sentit.
Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit, saepe tempore belli nimis deiectus et formidolosus reperietur. Si scires semper humilis et modicus in te permanere, necnon spiritum tuum bene moderare et regere, non incideres tam cito in periculum et offensam.

Consilium bonum est ut, fervoris spiritu concepto, mediteris quid futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recogita et denuo lucem posse reverti quam, ad cautelam tibi mihi autem ad gloriam, ad tempus subtraxi. Utilior est enim saepe talis probatio, quam si semper prospera pro tua haberes voluntate.

Nam merita non sunt ex hoc aestimanda, si quis plures visiones aut consolationes habeat vel si peritus sit in Scripturis aut in altiori gradu ponatur; sed si fuerit vera humilitate fundatus et divina caritate repletus, si Dei honorem pure et integre semper quaerat, si se ipsum nihil reputet et in veritate despiciat atque ab aliis etiam despici et humiliari magis gaudet quam honorari.

Capitulum VIII

DE VILI AESTIMATIONE SUI IPSIUS
IN OCULIS DEI

1. Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis.
Si me amplius reputavero, ecce tu stas contra me, et dicunt testimonium verum iniquitates meae, nec possum contradicere. Si autem me vilificavero et ad nihilum me redegero et ab omni propria reputatione defecero atque, sicut sum, spulverizavero, erit mihi propitia gratia tua et vicina cordi meo lux tua; et omnis aestimatio, quantumcumque minima, in valle nihilitatis meae submergetur et peribit in aeternum.
Ibi ostendes me mihi quid sum, quid fui et de quo veni, quia nihil sum et nescivi.
Si mihi ipsi relinquor, ecce nihil et tota infirmitas. Si autem subito me respexeris, statim fortis efficior et novo repleor gaudio. Et mirum valde quod sic repente sublevor et tam benigne a te complector, qui proprio pondere semper ad ima feror. Facit hoc amor tuus gratis praeveniens me et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque me custodiens periculis et ab innumeris, ut vere dicam, eripiens malis.

2. Me siquidem male amando perdidi, et te solum quaerendo et pure amando, me et te pariter inveni atque ex amore profundius ad nihilum me redegi. Quia tu, o dulcissime, facis mecum supra meritum omne et supra id quod audeo sperare vel rogare.
Benedictus sis, Deus meus, quia licet ego omnibus bonis indignus sim, tua tamen nobilitas et infinita bonitas numquam cessat benefacere etiam ingratis et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati, humiles et devoti, quia salus nostra es tu, virtus et fortitudo nostra.

Capitulum IX

QUOD OMNIA AD DEUM SICUT AD FINEM
ULTIMUM SUNT REFERENDA

1. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus, saepius ad se ipsum et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quaeris, statim in te deficis et arescis.
Omnia ergo ad me principaliter referas, quia ego sum qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo Bono manantia; et ideo ad me tamquam ad originem suam cuncta sunt referenda.
Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tamquam ex fonte vivo, aquam hauriunt vivam; et qui mihi sponte et libere deserviunt gratiam pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari, vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio nec in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur.

2. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo.
Ego totum dedi, ego totum rehabere volo et cum magna districtione gratiarum actiones requiro. Haec est veritas, qua fugatur gloriae vanitas. Et si intraverit coelestis gratia et vera caritas, non erit aliqua invidia nec contractio cordis, neque privatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina caritas et dilatat omnes animae vires.
Si recte sapis, in me solo gaudebis, in me solo sperabis, quia nemo bonus nisi solus Deus, qui est super omnia laudandus et in omnibus benedicendus.

Capitulum X

QUOD, SPRETO MUNDO, DULCE EST
SERVIRE DEO

1. Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo. Dicam in auribus Dei mei et Regis mei qui est in excelso: "O quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!". Sed quid es amantibus te? Quid toto corde tibi servientibus? Vere ineffabilis dulcedo contemplationis tuae, quam largiris amantibus te.
In hoc maxime ostendisti dulcedinem caritatis tuae, quia, cum non essem, fecisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me ut servirem tibi, et praecepisti ut diligam te.
O fons amoris perpetui, quid dicam de te? Quomodo potero tui oblivisci, qui mei recordari dignatus es? Et postquam contabui et perii, fecisti ultra omnem spem misericordiam cum servo tuo, et ultra omne meritum gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista? Non enim omnibus datum est ut, omnibus abdicatis, saeculo renuntient et monasticam vitam assumant.

2. Numquid non magnum est ut tibi serviam, cui omnis creatura servire tenetur? Non magnum mihi videri debet? Sed potius hoc mihi magnum et admirandum paret, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum recipere et dilectis servis tuis adunare.
Ecce omnia tua sunt quae habeo et unde tibi servio. Verumtamen, vice versa, tu mihi magis servis quam ego tibi. Ecce coelum et terra, quae in ministerio hominis creasti, praesto sunt et faciunt quotidie quaecumque mandasti. Et hoc parum est, quin etiam Angelos in ministerio hominis creasti et ordinasti. Trascendit autem haec omnia, quod tu homini servire dignatus es et te ipsum daturum promisisti.

Quid dabo tibi pro istis milibus bonis? Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitae meae! Utinam vel uno die dignum servitium exhibere sufficerem!
Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude aeterna. Vere Dominus meus es, et ego pauper servus tuus qui totis viribus teneor servire tibi, nec unquam in laudibus tuis debeo fastidire.

Sic volo, sic desidero, et quidquid mihi deest tu digneris supplere. Magnus honor, magna gloria tibi servire et omnia propter te contemnere.

3. Habebunt enim gratiam magnam qui sponte se subiecerint tuae sanctissimae servituti et invenient suavissimam Spiritus Sancti consolationem. Consequentur magnam cordis libertatem qui pro nomine tuo artam ingrediuntur viam et omnem mundanam neglexerint curam.
O grata et iucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et sanctus! O sacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit aequalem, Deo placibilem, daemonibus terribilem et cunctis fidelibus commendabilem!

O amplectendum et semper optandum servitium, qua promeretur summum bonum et gaudium acquiritur sine fine permansurum!

Capitulum XI

QUOD DESIDERIA CORDIS
EXAMINANDA SUNT ET MODERANDA

1. Fili, oportet te adhuc multa discere, quae necdum bene didicisti.

Quae sunt haec, Domine?

Ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum et tui amator non sis, sed meae voluntatis cupidus amator et aemulator.
Desideria te saepe accendunt et vehementer impellunt, sed considera an propter honorem tuum vel commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris quomodocumque ordinavero. Si autem de proprio quaestu aliquid latet, ecce hoc est quod te impedit et gravat.

Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio praeconcepto, me non consulto, ne forte postea poeniteat et displiceat quod primo placuit et quasi pro meliore zelasti.

2. Non enim omnis affectio quae videtur bona statim est sequenda, sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda.
Expedit interdum refrenatione uti etiam in bonis studiis et desideriis, ne per importunitatem mentis distractionem incurras, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum turberis et corruas.
Interdum vero oportet violentia uti et viriliter appetitui sensitivo contra ire, nec advertere quid velit caro et quid non velit, sed hoc satagere ut subiecta sit, etiam nolens, spiritui. Et tamdiu castigari debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat et simplicibus delectari, nec contra aliquod inconveniens murmurare.

Capitulum XII

DE FORMATIONE PATIENTlAE
ET LUCTAMINE ADVERSUS CONCUPISCENTIAS

1. Domine Deus, ut audio, patientia est mihi valde necessaria. Multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea, non potest esse sine dolore et bello vita mea.

Ita est, fili. Non enim volo te talem quaerere pacem quae tentationibus careat aut contraria non sentiat, sed tunc etiam aestimare te pacem invenisse cum fueris tribulationibus exercitatus et in multis contrarietatibus probatus.
Si dixeris te non multa posse pati, quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii? De duobus malis minus tamen est eligendum. Ut ergo aeterna futura supplicia possis evadere, mala praesentia studeas pro Deo aequanimiter tolerare.

An putas quod homines saeculi huius nihil aut parum patiantur? Nec hoc invenies, etiamsi delicatissimos quaesieris. Sed habent - inquies - multas delectationes et proprias sequuntur voluntates: ideoque parum ponderant suas tribulationes. Esto quod ita sit: quod habeant quidquid voluerint. Sed quamdiu putas durabit? Ecce quemadmodum fumus deficient in saeculo abundantes, et nulla erit recordatio praeteritorum gaudiorum.

2. Sed, cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et taedio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde delectationem concipiunt, sibi inde doloris poenam frequenter recipiunt.
Iuste illis fit ut, quia inordinate delectationes quaerunt et sequuntur, non sine amaritudine et confusione eas expleant.
O quam breves, quam falsae, quam inordinatae et turpes omnes sunt! Verumtamen prae ebrietate et caecitate non intelligunt, sed velut muta animalia, propter modicum corruptibilis vitae delectamentum, mortem animae incurrunt.
Tu ergo, fili, post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
Etenim, si veraciter vis delectari et abundantius a me consolari, ecce in contemptu omnium mundanorum et in abscissione omnium infimarum delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto plus te ab omni creaturarum solatio subtraxeris, tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies.
Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistit inolita consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus refrenabitur. lnstigabit te et exacerbabit serpens antiquus, sed oratione fugabitur; insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.

Capitulum XIII

DE OBEDIENTIA HUMILIS SUBDITI
AD EXEMPLUM IESU CHRISTI

1. Fili, qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit a gratia, et qui quaerit habere privata, amittit communia. Qui non libenter et sponte suo superiori se subdit, signum est quod caro sua nondum perfecte sibi obedit, sed saepe recalcitrat et murmurat.
Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas subiugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et peior animae hostis, quam tu ipse non bene concordans spiritui. Oportet enim te verum tui ipsius assumere contemptum, si vis praevalere adversus carnem et sanguinem. Quia adhuc nimis inordinate te diligis, ideo plene resignare aliorum voluntati trepidas.

2. Sed quid magnum tu, qui pulvis es et nihil, si propter Deum te subdis homini, quando ego Omnipotens et Altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, me homini propter te subieci humiliter? Factus sum omnium humillimus et infimus, ut tuam superbiam mea humilitate vinceres.
Disce obtemperare, pulvis! Disce te humiliare, terra et limus! Disce voluntates tuas frangere et ad omnem subiectionem te dare. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere; sed ita subiectum et pulverem te exhibe, ut omnes super te ambulare possint et sicut lutum platearum conculcare.
Quid habes, homo inanis, conqueri? Quid, sordide peccator, potes contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum offendisti et toties infernum meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus, quia pretiosa fuit anima tua in conspectu meo, ut cognosceres dilectionem meam et gratus semper beneficiis meis existeres et ad veram subiectionem et humilitatem te iugiter dares, patienterque proprium contemptum ferres.

Capitulum XIV

DE OCCULTIS DEI IUDICIIS CONSIDERANDIS
NE EXTOLLAMUR IN BONIS

1. Intonas super me iudicia tua, Domine, et timore ac tremore concutis omnia ossa mea valde. Sto attonitus et considero quia Coeli non sunt mundi in conspectu tuo. Si in Angelis reperisti pravitatem, nec tamen pepercisti, quid fiet de me?
Ceciderunt stellae de coelo, et ego quid praesumo? Quorum opera videbantur laudabilia ceciderunt ad infima, et qui comedebant panem Angelorum vidi siliquis delectari porcorum.
Nulla est ergo sanctitas, si manum tuam retrahas, Domine. Nulla sapientia prodest, si gubernare desistas. Nulla iuvat fortitudo, si conservare desinas. Nulla secura castitas, si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia, si non adsit tua sancta vigilantia. Nam relicti mergimur et perimus. Visitati autem vivimus et erigimur.
Instabiles quippe sumus, sed propter te confirmamur. Tepescimus, sed a te accendimur.

2. O quam humiliter et abiecte mihi de meipso sentiendum est! Quam nihili pendendum est, si quid boni videor habere!
O quam profunde me submittere debeo sub abyssalibus tuis iudiciis, Domine, ubi nihil aliud me esse invenio quam nihil et nihil! O pondus immensum! O pelagus intransnatabile, ubi nihil de me reperio, quam in totum nihil!
Ubi est ergo latebra gloriae? Ubi confidentia de gloria contempta? Absorpta est omnis gloria vana in profunditate iudiciorum tuorum super me.
Quid est omnis caro in conspectu tuo? Numquid gloriabitur lutum coritra formantem se? Quomodo potest erigi vaniloquio, cuius cor in veritate subiectum est Deo? Non enim totus mundus erigeret, quem sibi subiecit Veritas, nec omnium laudantium ore movebitur qui totam spem in Deo firmavit. Nam et ipsi qui loquuntur, ecce omnes nihil et deficient cum sonitu verborum. Veritas autem Domini manet in aeternum.

Capitulum XV

QUALITER STANDUM SIT
AC DICENDUM IN OMNI RE DESIDERABILI

1. Fili, sic dicas in omni re: Domine, si tibi placitum fuerit, fiat hoc ita. Domine, si sit honor tuus, fiat in nomine tuo hoc. Domine, si mihi videris expedire et utile esse probaveris, tunc da mihi hoc uti ad honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris nec animae meae saluti prodesse, aufer a me tale desiderium.
Non enim omne desiderium a Spiritu Sancto est, etiamsi homini videatur iustum, rectum et bonum. Difficile est pro vero iudicare an spiritus bonus aut malus te impellat ad desiderandum hoc vel illud, an etiam ex proprio movearis spiritu.

Multi in fine sunt decepti, qui primo bono spiritu videbantur inducti. Igitur semper cum timore Dei et humilitate cordis desiderandum est et petendum quidquid desiderabile menti occurrit; maxime quia cum propria resignatione mihi totum committendum atque dicendum: Domine, tu scis qualiter melius est: fac hoc vel illud sicut volueris. Da mihi quod vis, et quantum vis, et quando vis. Fac mecum sicut scis et sicut tibi magis placuerit et maior honor fuerit tuus. Pone me ubi vis et liber age mecum in omnibus. In manu tua ego sum, gyra et reversa me per circuitum. En ego servus tuus paratus ad omnia, quoniam non desidero mihi vivere, sed tibi: utinam digne et perfecte!

Oratio pro beneplacito Dei perficiendo

2. Concede mihi, benignissime Iesu, gratiam tuam, ut mecum sit et mecum laboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi semper desiderare et velle quod tibi magis acceptum est et carius placet. Tua voluntas mea sit, et mea voluntas tuam sequatur semper et optime ei concordet. Sit mihi unum velle et unum nolle tecum, nec aliud posse velle aut nolle, nisi quod vis aut nolis.
Da mihi omnibus mori quae in mundo sunt, et propter te amare contemni et nesciri in hoc saeculo.

Da mihi super omnia desiderata in te quiescere et cor meum in te pacificare.

Tu vera pax cordis, tu sola requies. Extra te omnia sunt dura et inquieta. In hac pace, in idipsum, hoc est in te, uno et summo et aeterno bono, dormiam et requiescam. Amen.

Capitulum XVI

QUOD VERUM SOLATIUM IN SOLO DEO
EST QUAERENDUM

1. Quidquid desiderare vel cogitare possum ad solatium meum, non hic expecto, sed in posterum. Quia, si omnia solatia mundi huius haberem et omnibus frui possem, certum est quod diu durare non possent. Unde non potes plene anima mea consolari nec perfecte recreari, nisi in Deo, consolatore pauperum et susceptore humilium.
Expecta modicum, anima mea; expecta divinum promissum, et habebis abundantiam omnium bonorum in coelo. Si nimis inordinate ista appetis praesentia, perdes aeterna et coelestia. Sint temporalia in usu, aeterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari, quia ad haec fruenda non es creata. Et si omnia bona creata haberes, non posses esse felix et beata. Sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, sed qualem expectant boni Christi fideles, et praegustant interdum spirituales ac mundi corde, quorum conversatio est in coelis.

2. Vanum est et breve omne humanum solatium. Beatum et verum solatium quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique fert secum consolatorem suum Iesum et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Iesu, in omni loco et tempore.
Haec mihi sit consolatio libenter velle carere omni humano solatio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas et iusta probatio pro summo solatio. Non enim in perpetuum irasceris, neque in aeternum comminaberis.

Capitulum XVII

QUOD OMNIS SOLLICITUDO IN DEO
PONENDA EST

1. Fili, sine me tecum agere quod volo. Ego scio quid expediat tibi. Tu cogitas ut homo; in multis sentis sicut humanus suadet affectus.

Domine, verum est quod dicis. Maior est sollicitudo tua pro me, quam omnis cura quam ego possem gerere pro me. Nimis enim casualiter stat qui non proicit omnem sollicitudinem suam in te.
Domine, dummodo voluntas mea recta et firma in te permaneat, fac de me quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum quidquid de me feceris. Si me vis esse in tenebris, sis benedictus [et si me vis esse in luce, sis iterum benedictus]. Si me dignaris consolari sis benedictus; si me vis tribulari, aeque sis semper benedictus.

2. Fili, sic oportet te stare, si mecum desideras ambulare. Ita promptus debes esse ad patiendum sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse inops et pauper sicut plenus et dives.

Domine, libenter patiar pro te quidquid volueris venire super me. Indifferenter volo de manu tua bonum et malum, dulce et amarum, laetum et triste suscipere, et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere.
Custodi me ab omni peccato, et non timebo mortem neque infernum. Dummodo in aeternum non proicias nec deleas me de libro vitae, non mihi nocebit quidquid venerit tribulationis super me.

Capitulum XVIII

QUOD TEMPORALES MISERIAE
CHRISTI EXEMPLO
AEQUANIMITER SUNT FERENDAE

1. Fili, ego descendi de coelo pro tua salute, suscepi tuas miserias, non necessitate sed caritate trahente, ut patientiam disceres et temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus mei usque ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris. Defectum rerum temporalium magnum habui; multas querimonias de me frequenter audivi, confusiones et opprobria benigne sustinui; pro beneficiis ingratitudinem recepi, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones.

2. Domine, quia fuisti patiens in vita tua, in hoc maxime implendo praeceptum Patris tui, dignum est ut ego, misellus peccator, secundum voluntatem tuam patienter me sustineam et, donec ipse volueris, onus corruptibilis vitae pro salute mea portem.
Nam etsi sentitur onerosa praesens vita, facta est tamen per gratiam tuam valde meritoria atque, exemplo tuo et Sanctorum tuorum vestigiis, infirmis tolerabilior et clarior; sed et multo magis consolatoria quam olim in veteri testamento fuerat, cum porta Coeli clausa persisteret et obscurior etiam via videbatur, quando tam pauci regnum coelorum quaerere curabant. Sed neque qui tunc iusti erant et salvandi ante passionem tuam et sacrae mortis obitum coeleste regnum poterant introire.
O quantas tibi gratias teneor referre, quia rectam et bonam viam dignatus es mihi et cunctis fidelibus ad aeternum regnum ostendere! Nam via tua, via nostra; et per sanctam patientiam ambulamus ad te, qui es corona nostra.
Nisi tu nos praecessisses et docuisses, quis sequi curaret? Heu quanti retrocederent, nisi tua praeclara exempla inspicerent! Ecce adhuc tepescimus, auditis tot signis tuis et doctrinis. Quid fieret si tantum lumen ad sequendum te non haberemus?

Capitulum XIX

DE TOLERANTIA INIURIARUM ET QUIS VERUS
PATIENS PERHIBETUR

1. Quid est quod loqueris, o fili? Cessa conqueri, considerata mea et aliorum sanctorum passione. Nondum usque ad sanguinem restitisti.
Parum est quod tu pateris, in comparatione eorum qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati et exercitati. Oportet igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi nimia videntur, vide ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva, sive magna sint, stude cuncta patienter sufferre.
Quanto melius te ad patiendum disponis, tanto sapientius agis et amplius promereris et feres levius, animo et usu ad hoc non segniter paratus.
Nec dicas: Non valeo haec ab homine tali pati, nec huiuscemodi mihi patienda sunt; grave enim intulit damnum, et improperat mihi quae numquam cogitaveram. Sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quae virtutem patientiae non considerat, nec a quo coronanda erit, sed magis personas et offensas sibi illatas perpendit.
Non est verus patiens qui non vult pati, nisi quantum sibi visum fuerit et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a praelato suo an ab alio aequali an inferiori, utrum a bono et a sancto viro vel a perverso et indigno exerceatur; sed indifferenter ab omni creatura quantumcumque et quotiescumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc gratanter de manu Dei accipit et ingens lucrum reputat, quia nihil apud Deum, quantumlibet parvum, pro Deo tamen passum, poterit transire.

2. Esto igitur expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiae coronam. Si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.

Fac mihi, Domine, possibile per gratiam, quod mihi impossibile videtur per naturam. Tu scis quod modicum possum pati et quod cito deicior levi insurgente adversitate. Efficiatur mihi quaelibet exercitatio tribulationis pro nomine tuo amabilis et acceptabilis. Nam pati et vexari pro te valde salubre est animae meae.

Capitulum XX

DE CONFESSIONE PROPRIAE INFIRMITATIS
ET HUIUS VITAE MISERIIS

1. Confiteor adversum me iniustitiam meam, confitebor tibi, Domine, infirmitatem meam. Saepe parva res est quae me deicit et contristat. Propono me firmiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magna mihi fit angustia. Valde vilis quandoque res est, unde gravis tentatio provenit, et dum puto me aliquantulum tutum cum non sentio, invenio me nonnumquam paene devictum ex levi flatu.
Vide ergo, Domine, humilitatem meam et fragilitatem tibi undique notam. Miserere mei et eripe me de luto, ut non infigar, non permaneam devictus usquequaque.
Hoc est quod me frequenter reverberat et coram te confundit, quod tam labilis sum et infirmus ad resistendum passionibus. Et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum insectatio, et taedet valde sic quotidie vivere in lite.
Exhinc nota fit mihi infirmitas mea, quia multo facilius irruunt abominandae semper phantasiae, quam discedunt.
Utinam, fortissime Deus Israel, zelator animarum fidelium, respicias servi tui laborem et dolorem assistasque illi in omnibus ad quaecumque perrexerit. Robora me coelesti fortitudine, neque vetus homo - misera caro, spiritui necdum bene subiecta - valeat dominari, adversus quam certare oportebit quamdiu spiratur in hac vita miserrima.

2. Heu, qualis est haec vita, ubi non desunt tribulationes et miseriae! ubi plena laqueis et hostibus sunt omnia! Nam, una tribulatione seu tentatione recedente, alia accedit; sed, adhuc priore durante conflictu, aliae plures superveniunt et insperatae.
Et quomodo potest amari vita hominis, habens tantas amaritudines et tot subiecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita, tot generans mortes et pestes? Et tamen amatur et delectari in ea quaeritur a multis. Reprehenditur frequenter mundus quod fallax sit et vanus, nec tamen facile relinquitur cum cupiscentiae carnis dominantur.
Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum. Trahunt ad amorem mundi desiderium carnis, desiderium oculorum et superbia vitae; sed poenae et miseriae sequentes ea odium mundi pariunt et taedium.
Sed vincit, proh dolor, delectatio prava mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitates et internam virtutis amoenitatem nec vidit nec gustavit. Qui autem mundum perfecte contemnunt et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti dulcedinem divinam, veris abrenuntiatoribus promissam, non ignorant, et quam graviter mundus errat et varie fallitur vident.

Capitulum XXI

QUOD IN DEO SUPER OMNIA BONA ET DONA
REQUIESCENDUM EST

1. Super omnia requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est sanctorum aeterna requies.
Da mihi, dulcissime et amantissime Iesu, in te super omnem creaturam requiescere, super omnem salutem et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem, super omnes divitias et artes, super omnem laetitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem et consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium, super omnia dona et munera quae potes dare et infundere, super omne gaudium et iubilationem quam potest mens capere et sentire, denique super omnes Angelos et Archangelos et super omnem exercitum Coeli, super omnia visibilia et invisibilia et super omne, Deus meus, quod tu non es: quia tu, Deus meus, super omnia optimus es.

Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia: in quo bona cuncta simul perfecta sunt, fuerunt et erunt; atque ideo minus est et insufficiens quidquid praeter te ipsum mihi donas aut de te ipso revelas vel promittis, te non viso nec plene adepto; quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere nec totaliter contentati, nisi in te requiescat et omnia dona omnemque creaturam transcendat.

2. O mi dilectissime sponse Iesu Christe, amator purissime, dominator universae creaturae, quis mihi det pennas verae libertatis ad volandum et pausandum in te? O quando ad plenum dabitur vacare mihi et videre quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum recolligam me in te, ut prae amore tuo non sentiam me, sed te solum supra omnem sensum et modum, in modo non omnibus noto?
Nunc autem frequenter gemo et infelicitatem meam cum dolore porto, quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quae me saepius conturbant et contristant et obnubilant, saepius impediunt et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum accessum habeam ad te et ne iucundis fruar amplexibus, praesto semper cum beatis spiritibus.

Moveat te suspirium meum et desolatio multiplex in terra. O Iesu, splendor aeternae gloriae, solamen peregrinationis animae, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat Deus meus venire? Veniat ad me, pauperculum suum, et laetum faciat, mittat manum suam et miserum eripiat de omni angustia. Veni veni, quia nulla erit, sine te, quieta dies aut hora, quia tu laetitia mea, et sine te vacua est mensa mea.

Miser sum et quodammodo incarceratus et compedibus gravatus, donec luce praesentiae tuae me reficias ac libertati dones, et vultum amicabilem reddas ac demonstres.

Quaerant alii, pro te, aliud quodcumque libuerit; et mihi aliud interim nihil placet nec placebit, nisi tu, Deus meus, spes mea, salus aeterna. Non reticebo nec deprecari cessabo, donec gratia tua revertatur mihique tu intus loquaris.

3. Ecce adsum! Ecce ego ad te, quia invocasti me. Lacrimae tuae et desiderium animae tuae, humiliatio tua et contritio cordis inclinaverunt me et adduxerunt ad te.

Et dixi: Domine, invocavi te et desideravi te frui, paratus omnia respuere propter te. Tu enim prior excitasti me, ut quaererem te. Sis ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo secundum multitudinem misericordiae tuae.
Quid habet dicere, Domine, servus tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te, memor semper propriae iniquitatis et vilitatis? Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus coeli et terrae. Sunt opera tua bona valde, Domine, iudicia tua vera; et providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi et gloria, o Patris Sapientia! Te laudet et benedicat os meum, anima mea et cuncta creata simul.

Capitulum XXII

DE RECORDATIONE
MULTIPLICIUM BENEFICIORUM DEI

1. Aperi, Domine, cor meum in lege tua, et in praeceptis tuis doce me ambulare. Da mihi intelligere voluntatem tuam et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua, tam in generali quam in particulari memorare, ut digne tibi ex hinc valeam gratias referre. Verum scio et confiteor nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi praestitis et, cum tuam nobilitatem attendo, deficit prae magnitudine illius spiritus meus.
Omnia quae in anima habemus et in corpore, et quaecumque exterius vel interius naturaliter vel supernaturaliter possidemus tua sunt beneficia, et beneficum, pium ac bonum commendant, a qua bona cuncta accepimus.
Et si alius plura, alius pauciora accepit, omnia tamen tua sunt, nec minimum sine te haberi potest.
Ille qui maiora accepit non potest merito suo gloriari nec super alios extolli nec minori insultare, quia ille maior et melior est qui sibi minus adscribit et in regratiando humilior est atque devotior. Et qui omnibus viliorem se esse existimat et indigniorem se iudicat aptior est ad percipiendum maiora.

Qui autem pauciora accepit contristari non debet nec indignanter ferre neque ditiori invidere, sed te potius attendere et tuam bonitatem maxime laudare quod tam affluenter, tam gratis, tam libenter, sine personarum acceptione, tua munera largiris.

2. Omnia ex te, et ideo in omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique donari expediat, et cur iste minus et ille amplius habeat, non nostrum, sed tuum est discernere, apud quem singulorum definita sunt merita. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio non multa habere, unde exterius et secundum homines laus et gloria appareat.
Ita ut quis, considerata paupertate et vilitate personae suae, non modo gravitatem aut tristitiam vel deiectionem inde concipiat, sed potius consolationem et hilaritatem magnam, quia tu, Deus, pauperes et humiles atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes super omnem terram constituisti. Fuerunt enim sine querela conversati in mundo, tam humiles quam simplices, sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contumelias gauderent pro nomine tuo, et quae mundus abhorret ipsi amplecterentur affectu magno.
Nihil ergo amatorem tuum et cognitorem beneficiorum tuorum ita laetificare debet sicut voluntas tua in eo et beneplacitum aeternae dispositionis tuae, de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita libenter velit esse minimus sicut aliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo sicut in loco primo, atque ita libenter despicabilis et abiectus, nullius quoque nominis et famae, sicut ceteris honorabilior et maior in mundo.
Nam voluntas tua et amor honoris tui omnia excedere debet, et plus eum consolari magisque placere quam omnia beneficia sibi data vel danda.

Capitulum XXIII

DE QUATUOR MAGNAM IMPORTANTIBUS
PACEM

1. Fili, nunc docebo te viam pacis et verae libertatis.

Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi est gratum audire.

Stude, fili, alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quaere semper inferiorem locum et omnibus subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis.

Domine, sermo tuus iste brevis multum continet perfectionis. Parvus est dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam, si posset a me fideliter custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio oriri. Nam, quoties me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu, qui omnia potes et animae profectum diligis, adauge maiorem gratiam, ut possim tuum complere sermonem et meam perficere salutem.

Oratio contra cogitationes malas

2. Domine Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice, quoniam in me surrexerunt cogitationes vanae et timores magni affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illaesus? Quomodo perfringam eas?

Ego, inquit, ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo; aperiam ianuam carceris et arcana sanctorum revelabo tibi.

Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquae cogitationes. Haec est spes et unica consolatio mea ad te in omni tribulatione confugere, tibi confidere, ex intimo invocare et patienter consolationem tuam expectare.

Oratio pro illuminatione mentis

3. Clarifica me, bone Iesu, claritate aeterni luminis; educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas et elide vim facientes tentationes. Pugna pro me fortiter et expugna malas bestias, concupiscentias dico illecebrosas, ut fiat pax in virtute tua et abundantia laudis tuae in [aula] sancta, hoc est in conscientia pura.
Impera ventis et tempestatibus. Dic mari: "Quiesce!". Dic aquiloni: "Ne flaveris!". Et erit tranquillitas magna. Emitte lucem tuam et veritatem, ut luceant super terram, quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me.

Effunde gratiam tuam desuper, perfunde cor meum gratia coelesti, ministra devotionis aquas ad irrigandum faciem terrae, ad producendum fructum bonum et optimum.
Eleva mentem pressam mole peccatorum et ad coelestia bona totum desiderium meum suspende, ut, gustata suavitate supernae felicitatis, pigeat de terrenis cogitare.
Rape me et eripe me ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum plenarie valet quietare et consolari. Iunge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti, et absque te frivola sunt universa.

Capitulum XXIV

DE EVITATIONE CURIOSAE INQUISITIONIS
SUPER ALTERIUS VITA

1. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis vel talis, aut iste sic agit vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro teipso rationem reddes. Quid ergo te implicas?
Ecce ego omnes cognosco et cuncta quae fiunt sub sole video, et qualiter cum unoquoque sit, quid cogitet, quid velit et ad quem finem tendat eius intentio. Mihi igitur committenda sunt omnia; tu vero serva te in bona pace et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.

2. Non sit tibi curae de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate, nec de privata hominum dilectione. Ista enim generant distractiones et magnas in corde obscuritates. Libenter tibi loquerer verbum meum et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter observares et ostium cordis mihi aperires.
Esto prudens et vigila in orationibus et humilia te in omnibus.

Capitulum XXV

IN QUIBUS FIRMA PAX CORDIS
ET VERUS PROFECTUS CONSISTIT

1. Fili, ego locutus sum: "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo hic mundus dat, ego do vobis". Pacem omnes desiderant, sed quae ad veram pacem pertinent, non omnes curant.
Pax mea cum humilibus et mansuetis corde. Pax tua erit in multa patientia. Si me audieris et vocem meam secutus fueris, poteris multa pace frui.

Quid igitur faciam in omni re?

Attende tibi quid facias et quid dicas et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas et extra me nihil cupias vel quaeras. Sed de aliorum dictis vel factis nil temere iudices, nec cum rebus tibi non commissis te implices, et poterit fieri ut parum vel raro turberis. Numquam autem sentire aliquam turbationem, nec pati aliquam cordis vel corporis molestiam, non est praesentis temporis, sed status aeternae quietis.

2. Non ergo aestimes te veram pacem invenisse, si nullam senseris gravitatem; nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium; nec hoc esse perfectum, si cuncta fuerint secundum tuum affectum. Neque tunc magni aliquid te reputes, aut specialiter dilectum existimes, si in magna fueris devotione aut dulcedine, quia in istis non cognoscitur verus amator virtutis, nec in istis consistit profectus et perfectio hominis.

In quo ergo, Domine?

In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinae, non quaerendo quae tua sunt nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in aeternitate, ita ut una aequali facie in gratiarum actione permaneas inter prospera et contraria, omnia aequa lance pensando.
Si fueris tam fortis et longanimis in spe ut, subtracta interiori consolatione, etiam ad ampliora sustinenda cor tuum praeparaveris, nec te iustificaveris et Sanctum laudaveris, tunc in vera et recta via pacis ambulas, et spes indubitata erit quod rursus in iubilo faciem meam sis visurus.
Quod si ad plenum tui ipsius contemptum perveneris, scito quod tunc abundantia pacis perfrueris secundum possibilitatem tui incolatus.

Capitulum XXVI

DE EMINENTIA LIBERAE MENTIS
QUAM SUPPLEX ORATIO MAGIS MERETUR
QUAM LECTIO

1. Domine, hoc opus est perfecti viri, numquam ab intentione coelestium animum relaxare et inter multas curas quasi sine cura transire, non more torpentis, sed praerogativa quadam liberae mentis, nulli creaturae inordinata affectione adhaerendo.
Obsecro te, piissime Domine Deus meus, praeserva me a curis huius vitae ne nimis implicer, a multis necessitatibus corporis ne voluptate capiar, ab universis animae obstaculis ne molestiis fractus deiciar.
Non dico ab his rebus, quas toto affectu ambit vanitas mundana, sed ab his miseriis quae animam servi tui communi maledicto mortalitatis poenaliter gravant et retardant, ne in libertatem spiritus, quoties libuerit, valeat introire.

2. O Deus meus, dulcedo ineffabilis, verte mihi in amaritudinem omnem consolationem carnalem ab aeternorum amore me abstrahentem et ad se, intuitu cuiusdam boni delectabilis praesentis, male allicientem.
Non me vincat, Deus meus, non me vincat caro et sanguis; non me decipiat mundus ac brevis gloria eius; non me supplantet diabolus et astutia illius. Da mihi fortitudinem resistendi, patientiam tolerandi, constantiam perseverandi.
Da pro omnibus mundi consolationibus suavissimam Spiritus tui unctionem, et pro carnali amore tui nominis infunde amorem.
Ecce cibus, potus, vestis ac cetera utensilia ad corporis sustentaculum pertinentia ferventi spiritui sunt onerosa. Tribue talibus fomentis temperate uti, non desiderio nimio implicari. Abicere omnia non licet, quia natura sustentanda est. Requirere autem superflua et quae magis delectant lex sancta prohibet. Nam alias caro adversus spiritum insolesceret.
Inter haec, quaeso, manus tua me regat et doceat ne quid nimium fiat.

Capitulum XXVII

QUOD PRIVATUS AMOR A SUMMO BONO
MAXIME RETARDAT

1. Fili, oportet te dare totum pro toto et nihil tui ipsius esse. Scito quod amor tui ipsius magis nocet tibi quam aliqua res huius mundi.
Secundum amorem et affectum quem geris, quaelibet res plus vel minus adhaeret. Si fuerit amor tuus purus et simplex et bene ordinatus, eris sine captivitate rerum. Noli concupiscere quod non licet habere. Noli habere quod te potest impedire et libertate interiori privare.
Mirum quod non ex toto fundo cordis te ipsum mihi committis cum omnibus quae desiderare potes vel habere. Quare vano moerore consumeris? Cur superfluis curis fatigaris? Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris detrimentum.
Si quaeris hoc vel illud et volueris esse ibi vel ibi propter tuum commodum et proprium beneplacitum magis habendum, numquam eris in quietudine nec liber a sollicitudine, quia in omni re reperietur aliquis defectus et in omni loco erit qui adversetur.

2. Iuvat ergo non quaelibet res adepta vel multiplicata exterius, sed potius contempta et decisa ex corde radicitus. Quod non tantum de censu aeris et divitiarum intelligas, sed de honoris etiam ambitu ac vanae laudationis desiderio, quae omnia transeunt cum mundo.
Munit parum locus, si deest spiritus fervoris. Nec diu stabit pax illa quaesita forinsecus, si vacat a vero fundamento status cordis; hoc est nisi steteris in me, permutare te potes, sed non meliorare. Nam, occasione orta et accepta, invenies quod fugisti, et amplius.

Oratio pro purgatione cordis et coelesti sapientia

3. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus. Da virtutem corroborari in interiori homine et cor meum ab omni inutili sollicitudine et angore evacuare, nec variis desideriis trahi cuiuscumque rei vilis aut pretiosae, sed omnia inspicere sicut transeuntia, et me pariter cum illis transiturum, quia nihil permanens sub sole, nisi omnia vanitas et afflictio spiritus.
O quam sapiens qui ita considerat! Da mihi, Domine, coelestem sapientiam, ut discam te super omnia quaerere et invenire, super omnia sapere et diligere, et cetera secundum ordinem sapientiae tuae prout sunt intelligere.
Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia haec magna sapientia, omni vento non moveri verborum, nec aurem male blandienti praebere sireni.
Sic enim incepta pergitur via secure.

Capitulum XXVIII

CONTRA LINGUAS OBTRECTATORUM

Fili, non aegre feras si quidam de te male sentiunt et dixerint quod non libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes, et neminem infirmiorem te credere.
Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volantia verba. Est non parva prudentia silere in tempore malo et introrsus ad me converti, nec humano iudicio disturbari. Non sit pax tua in ore hominum. Sive enim bene sive male interpretati fuerint, non es alter homo.
Ubi est vera pax et vera gloria? Nonne in me? Et qui non appetit hominibus placere, nec displicere timet, multa fruetur pace. Ex inordinato amore et vano timore orietur omnis inquietudo cordis et distractio sensuum.

Capitulum XXIX

QUALITER, INSTANTE TRIBULATIONE,
DEUS INVOCANDUS EST

Sit nomen tuum, Domine, benedictum in saecula, qui voluisti hanc tentationem et tribulationem venire super me! Non possum eam effugere, sed necesse habeo ad te confugere, ut me adiuves et in bonum mihi convertas.
Domine, modo sum in tribulatione, et non est cordi meo bene, sed multum vexor a praesenti passione.
Et nunc, Pater dilecte, quid dicam? Deprehensus sum inter angustias. Salvifica me in hac hora. Sed propterea veni in hanc horam, ut tu clarificeris cum fuero valde humiliatus et per te liberatus.
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me. Nam quid ego pauper agere possum? et qua ibo sine te? Da patientiam, Domine, etiam hac vice. Adiuva me, Deus meus, et non timebo, quantumcumque gravatus fuero.

Et nunc, inter haec, quid dicam? Domine, fiat voluntas tua! Ego bene merui tribulari et gravari. Oportet itaque ut sustineam: et utinam patienter, donec transeat tempestas, et melius fiat.

Potens est autem omnipotens manus tua etiam hanc temptationem a me auferre et eius impetum mitigare, ne penitus succumbam, quemadmodum et prius saepe egisti mecum, Deus meus, misericordia mea. Et quanto mihi difficilius, tanto tibi facilior est haec mutatio dexterae Excelsi.

Capitulum XXX

DE DIVINO AUXILIO PETENDO
ET CONFIDENTIA RECUPERANDAE GRATIAE

1. Fili, ego Dominus confortans in die tribulationis. Veni ad me, cum tibi non fuerit bene. Hoc est quod maxime impedit consolationem coelestem, quia tardius convertis te ad orationem. Nam antequam me intente roges, multa interim solatia quaeris et recreas te in externis. Ideoque fit ut parum omnia prosint, donec advertas quia sum ego qui eruo sperantes in me, nec est extra me valens consilium nec utile, sed neque durabile remedium.
Sed iam, resumpto spiritu post tempestatem, reconvalesce in lucem miserationum mearum, quia prope sum, dicit Dominus, ut restaurem universa, non solum integre, sed et abundanter et cumulate.
Numquid mihi quidquam difficile est? aut similis ero dicenti et non facienti? Ubi est fides tua? Sta firmiter et perseveranter! Esto longanimis et vir fortis! Veniet tibi consolatio in tempore suo. Expecta me, expecta. Veniam et curabo te.
Tentatio est quae te vexat, et formido vana quae te exterret. Quid importat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiam habeas? Sufficit diei malitia sua. Vanum est et inutile de futuris conturbari vel gratulari, quae forte numquam evenient.

2. Sed humanum est huiusmodi imaginationibus illudi et parvi adhuc animi signum tam leviter trahi a suggestione inimici. Ipse enim non curat an veris an falsis illudat et decipiat, utrum praesentium amore an futurorum formidine prosternat.
Non ergo turbetur cor tuum, neque formidet. Crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam. Quando tu te elongatum aestimas a me, saepe sum propinquior. Quando aestimas te totum perditum, tunc saepe magis merendi instat lucrum. Non est totum perditum quando res accidit in contrarium. Non debes iudicare secundum praesens sentire, nec sic gravitati alicui undecumque venienti adhaerere et accipere, tamquam omnis spes sit ablata merendi.
Noli putare te relictum ex toto, quamvis ad tempus permiserim tibi aliquam tribulationem. Sic enim transitur ad regnum coelorum. Et hoc sine dubio magis expedit tibi et ceteris servis meis, ut exercitemini adversis, quam si cuncta ad libitum haberetis.
Ego novi cogitationes absconditas: quia multum expedit pro salute tua ut interdum sine sapore relinquaris, ne forte eleveris in bono successu et tibi ipsi placere velis in eo quod non es.

Quod dedi auferre possum et restituere cum mihi placuerit. Cum dedero meum est, cum subtraxero tuum non tuli; quia meum est omne datum optimum et omne donum perfectum.

3. Si dimisero tibi gravitatem aut quamlibet contrarietatem, non indigneris neque concidat cor tuum, quia ego cito sublevare possum et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen iustus sum et commendabilis multum, cum sic facio tecum.
Si recte sapis et in veritate aspicis, numquam debes propter adversa tam deiecte contristari, sed magis gaudere et gratias agere; immo hoc unicum reputare gaudium, quod, affligens te doloribus, parco tibi.

"Sicut dilexit me Pater, ego diligo vos" dixi dilectis discipulis meis, quos utique non misi ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina; non ad honores, sed ad despectiones; non ad otium, sed ad labores; non ad requiem, sed ad ferendam multam patientiam.

Horum memento, fili mi, verborum.