Liber
Quartus
DEVOTA
EXHORTATIO
AD SACRAM
CORPORIS CHRISTI COMMUNIONEM
Prooemium
Vox Christi dicit:
"Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos.
Panis, quem ego dabo, caro est pro mundi vita.
Accipite et comedite: hoc est corpus meum quod pro
vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem.
Qui manducat meam carnem et bibit meum
sanguinem in me manet et ego in eo.
Verba, quae ego
locutus sum vobis, spiritus et vita
sunt".
Capitulum
I
CUM QUANTA
DEVOTIONE CHRISTUS
SIT SUSCIPIENDUS
1. Haec sunt verba tua, Christe, veritas aeterna,
quamvis non uno tempore prolata nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua verba, gratanter mihi et
fideliter sunt accipienda. Tua sunt et tu ea protulisti,
et mea quoque sunt, quia pro salute mea edidisti.
Libenter suscipio ea ex ore tuo, ut aptius inserantur cordi meo.
Excitant me verba tantae pietatis,
plena dulcedinis
et dilectionis; sed terrent me delicta propria, et ad
capienda tanta mysteria me reverberat impura
conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum,
sed onerat me multitudo vitiorum meorum.
Iubes ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim
habere partem et immortalitatis accipiam alimoniam,
si aeternam cupiam obtinere vitam et gloriam. "Venite, inquis, ad me omnes qui laboratis et onerati
estis, et ego reficiam vos".
O dulce et amicabile verbum in aure peccatoris,
quo tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem
invitas ad communionem tui sanctissimi corporis.
2. Sed quis ego sum, Domine, ut ad te praesumam
accedere? Ecce coeli coelorum te non capiunt, et tu
dicis: "Venite ad me omnes". Quid sibi vult ista
piissima dignatio et tam amicabilis invitatio?
Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi
conscius sum unde possim praesumere? Quomodo te
introducam in domum meam, qui saepius offendi
benignissimam faciem tuam?
Reverentur angeli et archangeli, metuunt sancti et
iusti, et tu dicis: "Venite ad me omnes"? Nam, nisi
tu, Domine, hoc diceres, quis verum esse crederet?
et nisi tu iuberes, quis accedere tentaret?
Ecce vir iustus Noe in arcae fabrica centum annis
laboravit, ut cum paucis salvaretur, et ego quomodo
potero me una hora praeparare ut mundi fabricatorem
cum reverentia sumam?
Moyses, famulus tuus magnus et specialis amicus
tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et
mundissimo vestivit auro ut tabulas legis in ea reponeret; et ego, putrida creatura, audeo te conditorem
legis ac vitae datorem tam facile suscipere?
Salomon, sapientissimus regum Israel, magnificum
templum septem annis in laudem nominis tui
aedificavit et octo diebus festum dedicationis eius
celebravit, mille ostias pacificas obtulit et arcam
foederis, clangore bucinae et iubilo, in loco sibi
praeparato sollemniter collocavit; et ego, infelix et
pauperrimus hominum, quomodo te in domum meam
introducam, qui vix mediam expendere devote novi
horam, et utinam vel semel digne fere mediam!
3. O mi Deus, quantum illi ad placendum tibi
agere studuerunt! Heu quam pusillum est quod ago!
quam breve expleo tempus cum me ad communicandum dispono! Raro totus collectus, rarissime ab omni
distractione purgatus. Et certe in tua salutari deitatis
praesentia nulla deberet occurrere indecens cogitatio,
nulla etiam occupare creatura, quia non angelum, sed
angelorum Dominum suscepturus sum hospitio.
Est tamen magna distantia inter arcam foederis
Domini cum suis reliquiis et mundissimum corpus
tuum cum suis ineffabilibus virtutibus, inter legalia
illa sacrificia futurorum praefigurativa et veram tui
corporis hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum
completivam. Quare igitur ad tuam non magis
inardesco venerabilem praesentiam? Cur maiori me
non praeparo sollicitudine ad tua sancta sumenda,
quando illi antiqui sancti patriarchae, reges quoque
et principes cum universo populo tantum devotionis
monstrarunt affectum erga cultum divinum?
Saltavit rex devotissimus David coram arca Dei
totis viribus, recolens beneficia olim indulta patribus.
Fecit diversi generis organa, psalmos edidit et cantari
instituit cum laetitia, cecinit et ipse frequenter in
cithara Spiritus Sancti afflatus gratia, docuit populum
Israel toto corde laudare Deum et ore consono diebus
singulis benedicere et praedicare.
Si tanta agebatur tunc devotio ac divinae laudis
extitit recordatio coram arca testamenti, quanta nunc
mihi et omni populo christiano habenda est reverentia
et devotio in praesentia sacramenti, in sumptione
excellentissimi corporis Christi?
4. Currunt multi ad diversa loca pro visitandis
reliquiis sanctorum et mirantur auditis gestis eorum, ampla aedificia templorum inspiciunt et osculantur
sericis et auro involuta sacra ossa eorum; et ecce tu
praesens es hic apud me in altari, Deus meus,
sanctorum sanctus, hominum creator et dominus
angelorum.
Saepe in talibus videndis est curiositas hominum,
est novitas invisorum, et modicus reportatur fructus
emendationis, maxime ubi est tam levis sine vera
contritione discursus. Hic autem in sacramento altaris
totus praesens es, Deus meus, homo Christus Iesus,
ubi et copiosus percipitur aeternae salutis fructus
quotiescumque fueris digne ac devote susceptus. Ad
istud vero non trahit levitas aliqua nec curiositas vel
sensualitas, sed firma fides, devota spes et sincera
caritas.
O invisibilis conditor mundi Deus, quam
mirabiliter agis nobiscum! quam suaviter et gratiose cum
electis tuis disponis, quibus temetipsum in sacramento
sumendum proponis. Hoc namque omnem intellectum
superat, hoc specialiter devotorum corda trahit et
accendit affectum. Ipsi enim vere fideles tui, qui
totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex
hoc sacramento dignissimo magnam devotionis gratiam et virtutis amorem frequenter recipiunt.
O admirabilis et abscondita gratia sacramenti,
quam norunt tantum Christi fideles; infideles autem
et peccatis servientes experiri non possunt! In hoc
sacramento confertur spiritualis gratia et reparatur
in anima virtus amissa, et per peccatum deformata
redit pulchritudo.
Tanta est aliquando haec gratia, ut ex plenitudine
collatae devotionis, non tantum mens, sed et debile
corpus vires sibi praestitas sentiat ampliores.
5. Dolendum tamen est et miserandum valde super
tepiditate et neglegentia nostra, quod non maiori
affectu trahimur ad Christum sumendum, in quo tota
spes salvandorum consistit et meritum.
Ipse enim est sanctificatio nostra et redemptio; ipse
consolatio viatorum et sanctorum aeterna fruitio.
Dolendum itaque valde, quod multi tam parum hoc
salutare mysterium advertunt, quod coelum laetificat
et mundum conservat universum.
Heu caecitas et duritia cordis humani, tam
ineffabile donum non magis attendere et ex quotidiano usu
etiam inadvertentia defluere!
Si enim hoc sanctissimum sacramentum in uno
tantum celebraretur loco et ab uno tantum consecraretur sacerdote in mundo, quanto putas desiderio
ad illum locum et talem Dei sacerdotem homines
afficerentur, ut divina mysteria celebrari audirent?
Nunc autem multi facti sunt sacerdotes et in multis
locis offertur Christus, ut tanto maior appareat gratia
et dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra
communio diffusa per omnem orbem.
Gratias tibi,
bone Iesu, pastor aeterne, qui nos
pauperes et exules dignatus es pretioso corpore et
sanguine tuo reficere, et ad haec mysteria percipienda
etiam proprii oris tui eloquio invitare dicendo: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis,
et ego reficiam vos".
Capitulum
II
QUOD MAGNA
CARITAS ET BONITAS DEI
IN SACRAMENTO EXHIBETUR HOMINI
1. Super bonitate tua et magna misericordia tua,
Domine, confisus accedo aeger ad Salvatorem,
esuriens et sitiens ad fontem vitae, egenus ad regem
coeli, servus ad Dominum, creatura ad Creatorem,
desolatus ad meum pium consolatorem.
Sed unde mihi hoc ut venias ad me? Quis ego sum,
ut praestes mihi temetipsum? Quomodo audet
peccator coram te apparere? et quomodo tu dignaris
ad peccatorem venire? Tu nosti servum tuum et scis
quia nihil boni in se habet, unde hoc illi praestes.
Confiteor igitur vilitatem meam, agnosco tuam
bonitatem, laudo pietatem et gratias ago propter
nimiam caritatem. Propter temetipsum hoc facis, non
propter mea merita, ut bonitas tua mihi magis
innotescat, caritas amplior ingeratur et humilitas
perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet
et sic fieri iussisti, placet et mihi dignatio tua, et
utinam iniquitas mea non obsistat!
2. O dulcissime et benignissime Iesu, quanta tibi
reverentia et gratiarum actio cum perpetua laude pro
susceptione sacri corporis tui debetur, cuius dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur.
Sed quid cogitabo in hac communione, in accessu ad
Dominum meum, quem debite venerari nequeo et tamen devote suscipere desidero? Quid cogitabo melius
et salubrius, nisi me ipsum totaliter humiliando coram
te et tuam infinitam bonitatem exaltando supra me?
Laudo te, Deus meus, et te in aeternum exalto.
Despicio me et subicio tibi in profundum vilitatis
meae.
Ecce tu sanctus sanctorum, et ego sordes
peccatorum; et inclinas te ad me, qui non sum dignus ad te
respicere. Ecce tu venis ad me, tu vis esse mecum,
tu invitas ad convivium tuum. Tu mihi dare vis coelestem cibum et panem angelorum ad manducandum:
non alium sane quam te ipsum, panem vivum qui de
coelo descendisti et das vitam mundo.
Ecce unde dilectio procedit, qualis dignatio
illucescit! Quam magnae gratiarum actiones et laudes
pro his tibi debentur!
3. O quam salutare et utile consilium tuum cum
istud constituisti! Quam suave et iucundum convivium cum teipsum in cibum donasti! O quam
admirabilis operatio tua, Domine, quam potens virtus tua,
quam ineffabilis veritas tua! Dixisti enim, et facta
sunt omnia, et hoc factum est quod iussisti.
Mira res et
fide digna ac humanum vincens intellectum quod tu, Domine Deus meus, verus Deus et
homo, sub modica panis specie et vini integer contineris et sine consumptione a sumente manducaris.
Tu, Domine universorum, qui, nullius habens
indigentiam, voluisti per sacramentum tuum habitare
in nobis, conserva cor meum et corpus meum
immaculatum, ut laeta et pura conscientia saepius
valeam celebrare tua mysteria et ad meam perpetuam
accipere salutem quae ad tuum praecipue honorem
et memoriale perenne sanxisti et instituisti.
4. Laetare, anima mea, et gratias age Deo pro tam
nobili munere et solatio singulari in hac lacrimarum
valle relicto. Nam quoties hoc mysterium recolis et
Christi corpus accipis, toties tuae redemptionis opus
agis et particeps omnium meritorum Christi efficeris.
Caritas enim Christi numquam minuitur et magnitudo
propitiationis eius numquam exhauritur.
Ideo nova semper mentis renovatione ad hoc
disponere te debes et magnum salutis mysterium
attenta consideratione pensare. Ita magnum, novum
et iucundum tibi videri debet, cum celebras aut
missam audis, ac si eodem die Christus primum in
uterum Virginis descendens homo factus esset, aut
in cruce pendens pro salute hominum pateretur et
moreretur.
Capitulum
III
QUOD UTILE EST
SAEPE COMMUNICARE
1. Ecce ego
venio ad te, Domine, ut bene mihi sit
ex munere tuo et laetificer in convivio tuo, quod
parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Ecce in te est
totum quod desiderare possum et debeo. Tu salus mea
et redemptio, spes et fortitudo, decus et gloria.
Laetifica ergo hodie animam famuli tui, quoniam ad
te, Domine Iesu Christe, animam meam levavi.
Desidero te nunc devote et reverenter suscipere,
cupio te in domum meam introducere, quatenus cum
Zachaeo merear a te benedici ac inter filios Abrahae
computari. Anima mea et corpus meum te concupiscit,
cor meum tecum uniri desiderat. Trade te mihi, et
sufficit. Nam praeter te nulla consolatio valet.
Sine te esse nequeo et sine visitatione tua vivere
non valeo. Ideoque oportet me frequenter ad te accedere et in remedium salutis meae recipere, ne forte
deficiam in via si fuero coelesti fraudatus alimonia.
Sic enim tu, misericordissime Iesu, praedicans populis
et varios sanans languores aliquando dixisti: "Nolo
eos dimittere ieiunos in domum suam ne deficiant in via". Age igitur hoc modo mecum, qui te pro fidelium
consolatione in sacramento reliquisti. Tu es enim
refectio suavis animae, et qui te digne manducaverit
particeps et heres erit aeternae gloriae.
Necessarium quidem
mihi est, qui tam saepe labor
et pecco, tam cito torpesco et deficio, ut per
frequentes orationes et confessiones ac sacram tui
corporis perceptionem me renovem, mundem et accendam, ne forte diutius abstinendo a sancto
proposito defluam.
Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab
adolescentia sua, et nisi succurrat divina medicina,
labitur homo plus ad peiora. Retrahit ergo sancta
communio a malo et confortat in bono.
Si enim modo tam saepe negligens sum et tepidus
quando communico aut celebro, quid fieret si
medelam non sumerem et tam grande iuvamen non
quaererem? Et licet omni die non sim aptus et ad
celebrandum bene dispositus, dabo tamen operam,
congruis temporibus, divina percipere mysteria ac
tantae gratiae participem me exhibere. Nam haec una
fidelis animae consolatio, quamdiu peregrinatur a te
in mortali corpore, ut, saepius memor Dei sui,
dilectum suum devota suscipiat mente.
2. O mira circa nos tuae pietatis dignatio, quod
tu, Domine Deus creator et vivificator omnium
spirituum, ad pauperculam dignaris venire animam
et cum tota divinitate tua ac humanitate eius
impinguare esuriem!
O felix mens et beata anima quae te, Dominum
Deum suum, meretur devote suscipere et in tua
susceptione spiritali gaudio repleri! O quam magnum
suscipit dominum, quam dilectum inducit hospitem,
quam iucundum recipit socium, quam fidelem acceptat amicum, quam speciosum et nobilem amplectitur
sponsum, prae omnibus dilectis et super omnia
desiderabilia amandum!
Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, coelum
et terra et omnis ornatus eorum, quoniam quidquid
habent laudis et decoris ex dignatione tuae est
largitatis, nec ad decorem tui pervenient nominis,
cuius sapientiae non est numerus.
Capitulum
IV
QUOD MULTA
BONA
PRAESTANTUR DEVOTE COMMUNICANTIBUS
1. Domine Deus meus, praeveni servum tuum in
benedictione dulcedinis tuae, ut ad tuum magnificum
sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita
cor meum in te et a gravi torpore exue me.
Visita me in salutari tuo ad gustandum in spiritu
tuam suavitatem, quae in hoc sacramento tamquam
in fonte plenarie latet. Illumina quoque oculos meos
ad intuendum tantum mysterium, et ad credendum
illud indubitanti fide me robora. Est enim operatio
tua, non humana potentia; tua sacra institutio, non
hominis adinventio.
Non enim ad haec capienda et intelligenda aliquis
idoneus per se reperitur, quae angelicam etiam
subtilitatem transcendunt.
Quid ergo ego peccator indignus, terra et cinis, de
tam alto secreto sacramento potero investigare et
capere?
Domine, in simplicitate cordis, in
bona et firma
fide et in tua iussione, ad te cum spe et reverentia
accedo et vere credo quia tu praesens es hic in
sacramento, Deus et homo.
Vis ergo ut te suscipiam et me ipsum tibi in caritate
uniam. Unde tuam precor clementiam et specialem
ad hoc imploro mihi donari gratiam, ut totus in te
liquefiam et amore perfluam atque de nulla alia
consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc
altissimum et dignissimum sacramentum salus animae
et corporis, medicina omnis spiritualis languoris, in quo vitia mea curantur, passiones frenantur, tentationes vincuntur ac minuuntur, gratia maior
infunditur, virtus accepta augetur, firmatur fides, spes
roboratur et caritas ignescit et dilatatur.
2. Multa namque
bona largitus es et adhuc saepius
largiris in sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meus, susceptor animae meae,
reparator infirmitatis meae et totius dator consolationis internae.
Nam multam ipsis consolationem adversus varias
tribulationes infundis et de imo deiectionis propriae
ad spem tuae protectionis erigis, atque nova quadam
gratia eos intus recreas et illustras, ut qui anxii primo
et sine affectione se ante communionem senserant,
postea refecti cibo potuque coelesti in melius se
mutatos inveniant.
Quod idcirco cum electis tuis ita dispensanter agis,
ut veraciter agnoscant et patenter experiantur quam
nihil ex semetipsis habeant et quid bonitatis ac gratiae
ex te consequantur. Quia ex semetipsis frigidi duri
ac indevoti; ex te autem ferventes alacres et devoti
esse merentur.
Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens
non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis iuxta
ignem copiosum stans non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et superabundans,
ignis semper ardens et numquam deficiens. Unde si
mihi non licet haurire de plenitudine fontis nec usque
ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad
foramen coelestis fistulae, ut saltem inde guttulam
modicam capiam ad refocillandum sitim meam, ut non
penitus exarescam.
Et si necdum totus coelestis et tam ignitus ut
seraphim et cherubim esse possum, conabor tamen devotioni insistere et cor meum praeparare, ut vel modicam divini incendii
flammam ex humili sumptione vivifici sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi
deest, bone Iesu salvator sanctissime, tu pro me supple
benigne ac gratiose, qui ad te omnes gratiose vocare
dignatus es dicens: "Venite ad me omnes qui laboratis
et onerati estis, et ego reficiam vos".
Ego quidem laboro in sudore vultus mei, dolore
cordis torqueor, peccatis oneror, tentationibus inquietor, multis malis passionibus
implicor et premor,
et non est qui adiuvet, non est qui liberet et salvum
faciat, nisi tu, Domine Deus Salvator meus, cui
committo me et omnia mea ut me custodias et perducas in vitam aeternam. Suscipe me in laudem et
gloriam nominis tui, qui corpus tuum et sanguinem
in cibum et potum mihi parasti.
Praesta, Domine Deus salutaris meus, ut cum
frequentatione mysterii tui crescat meae devotionis
affectus.
Capitulum
V
DE DIGNITATE
SACRAMENTI
ET STATU SACERDOTALI
1. Si haberes angelicam puritatem et sancti
Iohannis Baptistae sanctitatem, non esses dignus hoc
sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis
debetur hominum, quod homo consecret et tractet
Christi sacramentum et sumat in cibum panem
angelorum.
Grande mysterium et magna dignitas sacerdotum,
quibus datum est quod angelis non est concessum.
Soli namque sacerdotes in Ecclesia rite ordinati
potestatem habent celebrandi et corpus Christi
consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens
verbo Dei per iussionem et institutionem Dei. Deus
autem ibi est principalis auctor et invisibilis operator,
cui subest omne quod voluerit et paret omne quod
iusserit.
Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc
excellentissimo sacramento, quam proprio sensui aut
alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia
ad hoc opus est accedendum.
Attende igitur et vide cuius ministerium tibi
traditum est per impositionem manus episcopi. Ecce
sacerdos factus es et ad celebrandum consecratus.
Vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo
sacrificium offeras et teipsum irreprehensibilem
exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed artiori iam
alligatus es vinculo disciplinae et ad maiorem teneris
perfectionem sanctitatis.
2. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus,
et aliis bonae vitae exemplum praebere. Eius
conversatio, non cum popularibus hominibus, sed cum
angelis in coelo aut cum perfectis viris in terra.
Sacerdos, sacris vestibus indutus, Christi vices gerit
ut Deum pro se et pro omni populo suo suppliciter
et humiliter roget. Habet ante se et post se dominicae
crucis signum ad memorandam iugiter Christi passionem. Ante se crucem in casula portat, ut Christi
vestigia diligenter inspiciat et sequi frequenter studeat. Post se cruce signatus est, ut adversa quaelibet
illata ab aliis clementer pro Deo toleret. Ante se
crucem gerit, ut propria peccata lugeat, post se ut
aliorum etiam commissa per compassionem defleat et
se medium inter Deum et peccatorem constitutum
esse sciat, nec ab oratione nec ab oblatione sancta
torpescat, donec gratiam et misericordiam impetrare
mereatur.
Quando sacerdos celebrat, honorat Deum, angelos
laetificat, ecclesiam aedificat, vivos adiuvat, defunctis
requiem praestat et sese omnium bonorum participem
efficit.
Capitulum
VI
INTERROGATIO
DE EXERCITIO
ANTE COMMUNIONEM
Cum tuam dignitatem, Domine, et meam vilitatem
penso, valde contremisco et in meipso confundor. Si
enim non accedo, vitam fugio; et si indigne me
ingessero, offensam incurro.
Quid ergo faciam, Deus auxiliator meus et
consiliator meus in necessitatibus? Tu doce me viam
rectam, propone aliquod breve exercitium sacrae
communioni congruum. Utile est enim scire qualiter,
scilicet devote et reverenter, tibi praeparare debeam
cor meum ad recipiendum salubriter tuum sacramentum, seu etiam celebrandum tam magnum et divinum
sacrificium.
Capitulum
VII
DE DISCUSSIONE
PROPRIAE CONSCIENTIAE
ET EMENDATIONIS PROPOSITO
1. Super omnia, cum summa humilitate cordis et
supplici reverentia, cum plena fide et pia intentione
honoris Dei, ad hoc sacramentum celebrandum,
tractandum oportet Dei accedere sacerdotem.
Diligenter examina conscientiam tuam et, pro posse
tuo, vera contritione et humili confessione eam nuda
et clarifica, ita ut nil grave habeas aut scias quod te
remordeat et liberum accessum impediat.
Habeas displicentiam omnium peccatorum tuorum
in generali, et pro quotidianis excessibus magis in
speciali doleas et gemas; et, si tempus patitur, Deo
in secreto cordis cunctas confitere passionum tuarum
miserias.
Ingemisce et dole quod adhuc tam carnalis sis et
mundanus, ita immortificatus a passionibus, tam
plenus concupiscentiarum motibus, tam incustoditus
in sensibus exterioribus, tam saepe multis variis
phantasiis implicatus, tam multum inclinatus ad
exteriora, tam negligens ad interiora, tam levis ad
risum et dissolutionem, tam durus ad fletum et
compunctionem, tam promptus ad laxiora et carnis
commoda, tam segnis ad rigorem et fervorem, tam
curiosus ad nova capienda et audienda et pulchra
intuenda, tam remissus ad humilia et abiecta amplectenda, tam cupidus ad multa habenda, tam parcus ad
dandum, tam tenax ad retinendum, tam inconsideratus in loquendo, tam incontinens ad tacendum, tam
incompositus in moribus, tam importunus in actibus,
tam effusus super cibum, tam surdus ad Dei verbum,
tam velox ad quietem, tam tardus ad laborem, tam
vigilans ad fabulas, tam somnolentus ad vigilias sacras,
tam festinus ad finem, tam vagus ad attendendum,
tam negligens in Horis persolvendis, tam tepidus in
celebrando, tam aridus in communicando, tam cito
distractus, tam raro tibi bene collectus, tam subito
commotus ad iram, tam facilis ad alterius displicentiam, tam pronus ad iudicandum, tam rigidus ad
arguendum, tam laetus ad prospera, tam debilis in
adversis, tam saepe multa bona proponens et
modicum ad effectum perducens.
2. His et aliis defectibus tuis cum dolore et magna
displicentia propriae infirmitatis confessis et deploratis, firmum statue propositum semper emendandi
vitam tuam et in melius proficiendi. Deinde cum plena resignatione et integra voluntate offer te ipsum
in honore nominis mei in ara cordis tui holocaustum
perpetuum, corpus tuum scilicet et animam mihi
fideliter committendo, quatenus sic digne merearis
ad offerendum Deo sacrificium accedere et sacramentum corporis mei salubriter suscipere.
Non est enim oblatio dignior et satisfactio maior
pro peccatis diluendis, quam se ipsum pure et integre
cum oblatione corporis Christi in missa et in communione Deo offerre. Si homo fecerit quod in se est
et vere poenituerit, quotiescumque pro venia et gratia
ad me accesserit: "Vivo ego, dicit Dominus, quia nolo
mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat,
quoniam peccatorum suorum non recordabor amplius,
sed cuncta sibi indulta erunt".
Capitulum
VIII
DE OBLATIONE
CHRISTI IN CRUCE
ET PROPRIA RESIGNATIONE
Sicut ego me ipsum, expansis in cruce manibus et
nudo corpore, pro peccatis tuis Deo Patri sponte
obtuli, ita ut nihil in me remaneret quin totum in
sacrificium divinae placationis transierit, ita debes et
tu temetipsum mihi voluntarie in oblationem puram
et sanctam quotidie in missa, cum omnibus viribus
et affectionibus tuis, quanto intimius vales, offerre.
Quid magis a te requiro, quam ut te studeas mihi
ex intimo resignare? Quidquid praeter teipsum das
nihil curo, quia non quaero datum tuum, sed te. Sicut
non sufficeret tibi, omnibus habitis praeter me, ita
nec mihi placere poterit quidquid dederis, te non
oblato.
Offer te mihi et da te totum pro
Deo, et erit
accepta oblatio. Ecce ego me totum obtuli Patri pro
te, dedi etiam totum corpus meum et sanguinem in
cibum, ut totus tuus essem et tu meus permaneres.
Si autem in te ipso steteris nec sponte te ad
voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec
integra erit inter nos unio.
Ideo omnia opera tua praecedere debet spontanea
tui ipsius in manus Dei oblatio, si libertatem consequi
vis et gratiam. Ideo tam pauci illuminati et liberi intus
efficiuntur, quia se ipsos ex toto abnegare nesciunt.
Est firma sententia mea:
"Nisi quis renuntiaverit
omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus". Tu ergo, si optas meus esse discipulus, offer
te ipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.
Capitulum
IX
QUOD NOS ET
OMNIA NOSTRA DEO
DEBEMUS OFFERRE ET PRO OMNIBUS ORARE
1. Domine, omnia tua sunt quae in coelo sunt et
in terra. Desidero me ipsum tibi in spontaneam
oblationem offerre et tuus perpetuo permanere.
Domine, in simplicitate cordis mei offero me ipsum
tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et
sacrificium laudis perpetuae. Suscipe me cum hac
sancta oblatione tui pretiosi corporis, quam hodie tibi
in praesentia angelorum invisibiliter assistentium
offero, ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in
salutem.
Domine offero tibi omnia peccata mea et delicta mea,
quae commisi coram te et sanctis angelis, a die qua
primum peccare potui usque ad diem hanc, super placabili altari tuo, ut tu pariter omnia incendas et com-
buras igne caritatis tuae, et deleas universas maculas
peccatorum meorum, et conscientiam meam ab omni
delicto emundes, et restituas mihi gratiam tuam, quam
peccando amisi, omnia mihi plene indulgendo et in
osculum pacis me misericorditer assumendo.
Quid possum agere pro peccatis meis, nisi humiliter
ea confitendo et lamentando, et tuam propitiationem
incessanter deprecando? Deprecor te: exaudi me
propitius ubi asto coram te, Deus meus. Omnia
peccata mea mihi maxime displicent; nolo ea unquam
amplius perpetrare; sed pro eis doleo et dolebo quamdiu vixero, paratus poenitentiam agere et pro posse
satisfacere.
Dimitte
mihi, Deus, dimitte peccata mea propter
nomen sanctum tuum, salva animam meam, quam
pretioso sanguine tuo redemisti. Ecce committo me
misericordiae tuae, resigno me in manibus tuis. Age
mecum secundum bonitatem tuam, non secundum
meam malitiam et iniquitatem.
2. Offero etiam tibi omnia bona mea, quamvis
pauca et imperfecta, ut tu ea emendes et sanctifices,
ut ea grata habeas et accepta tibi facias, et semper
ad meliora trahas, necnon ad beatum et laudabilem
finem, Domine, me pigrum et inutilem homuncionem
perducas.
Offero quoque tibi omnia desideria devotorum,
necessitates parentum, amicorum, fratrum, sororum,
omniumque cariorum meorum et eorum qui mihi vel
aliis propter amorem tuum benefecerunt; qui orationes et missas pro se suisque omnibus dici a me
petierunt et desideraverunt, sive in carne adhuc
vivant sive iam saeculo defuncti sint, ut omnes sibi
auxilium gratiae tuae, opem consolationis, protectionem a periculis, liberationem a poenis advenire
sentiant et ut, ab omnibus malis erepti, gratias magnificas
laeti persolvant.
Offero etiam tibi preces placationis pro illis
specialiter qui me in aliquo laeserunt, contristaverunt
aut vituperaverunt, vel aliquod damnum vel gravamen
intulerunt; pro his quoque omnibus quos aliquando
contristavi, conturbavi, gravavi et scandalizavi verbis
vel factis, scienter aut ignoranter, ut nobis omnibus
pariter indulgeas omnia peccata nostra et iniurias et
offensiones.
Aufer, Domine, a cordibus nostris omnem
suspicionem, indignationem, iram et discrepationem et
quidquid potest caritatem laedere et fraternam
dilectionem minuere. Miserere, Domine, miserere
misericordiam tuam poscentibus, da gratiam indigentibus, fac nos tales existere ut simus digni gratia tua
perfrui et ad vitam proficiamus aeternam.
Capitulum
X
QUOD SACRA
COMMUNIO DE FACILI
NON EST RELINQUENDA
1. Frequenter recurrendum est ad fontem gratiae
et divinae misericordiae, ad fontem bonitatis et totius
puritatis, quatenus a passionibus tuis et vitiis curari
valeas, et contra universas tentationes et fallacias
diaboli fortior atque vigilantior effici merearis.
Inimicus, sciens fructum et remedium maximum in
sacra communione positum, omni modo et occasione
nititur fideles et devotos, quantum praevalet,
retrahere et impedire.
Cum enim quidam sacrae communioni se aptare
disponunt, peiores satanae immissiones et illusiones
patiuntur. Ipse namque spiritus - ut in Iob scribitur
- venit inter filios Dei, ut solita eius nequitia
perturbet aut timidos nimium reddat et perplexos,
quatenus fructus eorum affectuum minuat vel fidem
impugnando auferat, si forte aut omnino communionem relinquant aut cum tepore accedant.
Sed non est quidquam curandum de versutiis et
phantasiis illius, quantumlibet turpibus et horrendis,
sed cuncta phantasmata in caput eius sunt retorquenda.
Contemnendus est miser et deridendus, nec
propter insultus eius et commotiones quas suscitat
sacra est omittenda communio.
Saepe etiam impedit nimia sollicitudo pro
devotione habenda et anxietas quaedam de confessione
facienda. Age secundum consilium sapientum et
depone anxietatem et scrupulum, quia gratiam Dei
impedit et devotionem mentis destruit. Propter
aliquam parvam tribulationem vel gravitatem, sacram
ne dimittas communionem, sed vade citius confiteri
et omnes offensiones aliis libenter indulge. Si vero
aliquem offendisti tu, tu veniam humiliter deprecare,
et Deus libenter indulgebit tibi.
2. Quid prodest diu tardare confessionem aut
sacram differre communionem? Expurga te quam
primum, expue velociter venenum, festina recipere
remedium, et senties melius quam si diu distuleris.
Si hodie propter istud distuleris, cras forsitan illud
magis eveniet et sic diu posses a communione impediri
et magis ineptus fieri.
Quanto citius vales, a praesenti gravitate et inertia
te excutias, quia nihil importat diu anxiari, diu cum
turbatione transire et ob quotidiana obstacula se a
divinis sequestrare, diu communionem protelare; nam
et gravem torporem consuevit inducere.
Proh dolor! quidam tepidi et dissoluti moras
confitendi accipiunt libenter et communionem sacram
ideo differre cupiunt, ne ad maiorem sui custodiam
se dare teneantur. Heu quam modicam caritatem et
debilem devotionem habent qui sacram communionem
tam facile postponunt! Quam felix ille et Deo
acceptus habetur qui sic vivit et tali puritate conscientiam suam custodit, ut etiam omni die
communicare paratus et bene affectatus esset, si ei liceret et
sine nota agere posset!
Si quis interdum abstinet humilitatis gratia aut
legitima impediente causa, laudandus est de
reverentia. Si autem torpor obrepserit, se ipsum
excitare debet et facere quod in se est, et Dominus
aderit desiderio suo pro bona voluntate quam
specialiter respicit.
3. Cum vero legitime praepeditus est, habebit
semper bonam voluntatem et piam intentionem communicandi, et sic non carebit fructu sacramenti.
Potest enim quilibet devotus omni die et omni hora
ad spiritualem Christi communionem salubriter et sine
prohibitione accedere; et tamen certis diebus, statuto
tempore, corpus sui Redemptoris cum affectuosa
reverentia sacramentaliter debet suscipere, et magis
laudem Dei et honorem praetendere quam suam
consolationem quaerere. Nam toties mystice communicat et invisibiliter reficitur, quoties incarnationis
Christi mysterium passionemque devote recolit et in
amorem eius accenditur.
Qui aliter se non praeparat, nisi instante
festo vel
consuetudine compellente, saepius imparatus erit.
Beatus qui se Domino in holocaustum offert
quoties celebrat aut communicat.
4. Non sis in celebrando nimis prolixus aut
festinus, sed serva communem bonum modum, cum quibus vivis.
Non debes aliis generare molestiam et
taedium, sed communem servare viam secundum
maiorum institutionem, et potius aliorum servire
utilitati quam propriae devotioni vel affectui.
Capitulum
XI
QUOD CORPUS
CHRISTI ET SACRA SCRIPTURA
SINT ANIMAE FIDELI NECESSARIA
1. O dulcissime Domine
Iesu, quanta est dulcedo
devotae animae tecum epulantis in convivio tuo, ubi
ei non alius cibus manducandus proponitur, nisi tu
unicus dilectus eius, super omnia desideria cordis
desiderabilis.
Et mihi quidem dulce foret in praesentia tua ex
intimo affectu lacrimas fundere et cum pia Magdalena
pedes tuos lacrimis irrigare. Sed ubi est haec devotio?
ubi lacrimarum sanctarum copiosa effusio? Certe in
conspectu tuo et sanctorum angelorum tuorum cor
meum ardere deberet et ex gaudio flere. Habeo enim
te in sacramento vere praesentem, quamvis aliena
specie occultatum.
Nam in propria et divina claritate te conspicere
oculi mei ferre non possunt, sed neque totus mundus
in fulgore gloriae maiestatis tuae subsisteret. In hoc
ergo meae imbecillitati consulis, quod te sub sacramento abscondis.
Habeo vere et adoro quem angeli adorant in coelo.
Sed ego interim adhuc in fide, illi autem in specie
et sine velamine. Me oportet contentum esse in lumine
verae fidei et in ea ambulare, donec aspiret dies
aeternae claritatis et umbrae figurarum inclinentur.
Cum autem venerit quod perfectum est, cessabit usus
sacramentorum, quia beati in gloria coelesti non egent
medicamine sacramenti. Gaudent enim sine fine in
praesentia Dei, facie ad faciem gloriam eius speculantes et, de claritate in claritatem abyssi Deitatis
transformati, gustant Verbum Dei carnem factum,
sicut fuit ab initio et manet in aeternum.
Memor horum mirabilium, grave mihi fit taedium
etiam quodlibet spirituale solatium, et quamdiu
Dominum meum aperte in sua gloria non video, pro
nihilo duco omne quod in mundo conspicio et audio.
Testis es mihi, Deus, quod nulla res potest me
consolari, nulla creatura quietare, nisi tu, Deus meus,
quem desidero aeternaliter contemplari. Sed non est
hoc possibile durante me in hac mortalitate, et ideo
oportet ut me ponam ad magnam patientiam et me
ipsum in omni desiderio tibi submittam.
Nam et sancti tui, Domine, qui tecum iam in regno
coelorum exultant, in fide et patientia magna, dum
viverent, adventum gloriae tuae expectabant. Quod
illi crediderunt ego credo, quod illi speraverunt ego
spero, quo illi pervenerunt per gratiam tuam me
venturum confido. Ambulabo interim in fide,
exemplis confortatus sanctorum. Habebo etiam libros
sanctos pro solatio et vitae speculo, atque super haec
omnia sacratissimum corpus tuum pro singulari
remedio et refrigerio.
2. Duo namque mihi necessaria permaxime sancta
sentio in hac vita, sine quibus mihi importabilis foret
ista miserabilis vita. In carcere corporis huius
detentus, egere duobus fateor, cibo scilicet et lumine.
Dedisti itaque mihi infirmo sacrum corpus tuum ad
refectionem mentis et corporis et posuisti lucernam
pedibus meis verbum tuum.
Sine
his duobus bene vivere non possem. Nam
verbum Dei lux est animae meae, et sacramentum
tuum panis vitae. Haec possunt etiam dici mensae
duae, hinc et inde in gazophylacio sanctae Ecclesiae
positae. Una mensa est sacri altaris, habens panem
sanctum, idest corpus Christi pretiosum. Altera est
divinae legis, continens doctrinam sanctam, erudiens
fidem rectam et firmiter usque ad interiora velaminis,
ubi sunt Sancta Sanctorum, perducens.
3. Gratias tibi,
bone Iesu, lux lucis aeternae, pro
doctrinae sacrae mensa, quam nobis per servos tuos
prophetas et apostolos aliosque doctores ministrasti.
Gratias tibi, Creator et Redemptor hominum, qui ad
declarandam toti mundo caritatem tuam coenam
parasti magnam, in qua non agnum typicum, sed tuum
sanctissimum corpus et sanguinem proposuisti
manducandum, laetificans omnes fideles convivio
sacro et calice inebrians salutari, in quo sunt omnes
deliciae paradisi et epulantur nobiscum angeli, sed
suavitate feliciori.
O quam magnum et honorabile est officium
sacerdotum, quibus datum est Dominum maiestatis verbis
sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere,
ore proprio sumere et ceteris ministrare!
O quam mundae debent esse manus illae, quam
purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum
cor sacerdotis, ad quem toties ingreditur Auctor
puritatis! Ex ore sacerdotis non nisi sanctum, nisi
honestum et utile procedere debet verbum, qui tam
saepe Christi accipit sacramentum. Oculi eius simplices et pudici, qui Christi corpus solent intueri.
Manus purae et in coelum elevatae, quae Creatorem
coeli et terrae solent contrectare. Sacerdotibus
specialiter in lege dicitur: "Sancti estote, quoniam ego
sanctus sum Dominus Deus vester".
Adiuvet nos gratia tua, omnipotens Deus, ut qui
officium sacerdotale suscepimus digne ac devote tibi
omni puritate et conscientia bona famulari valeamus.
Et si non possumus in tanta innocentia vitae conversari ut debemus, concede nobis tamen digne
flere mala
quae gessimus, ut in spiritu humilitatis ac bonae
voluntatis proposito tibi ferventius de cetero deservire
valeamus.
Capitulum
XII
QUOD MAGNA
DILIGENTIA SE DEBEAT
COMMUNICATURUS CHRISTO PRAEPARARE
1. Ego sum puritatis amator et datar omnis
sanctitatis. Ego cor purum quaero, et ibi est locus requietionis meae. Para mihi coenaculum grande, stratum,
et faciam apud te Pascha cum discipulis meis.
Si vis veniam ad te et apud te maneam, expurga
vetus fermentum et munda cordis tui habitaculum.
Exclude totum saeculum et omnem vitiorum tumultum. Sede tamquam passer solitarius in tecto et cogita
excessus tuos in amaritudine animae tuae. Omnis
namque amans suo dilecto amatori optimum et pulcherrimum praeparat locum, quia in hoc cognoscitur
affectus suscipientis dilectum.
Scito tamen te non posse satisfacere huic
praeparationi ex merito tuae actionis, etiamsi per integrum
annum ita te praeparares, ut nihil aliud in mente
haberes. Sed et sola pietate et gratia mea permitteris
ad mensam accedere, ac si mendicus ad prandium
vocetur divitis et ille nihil habeat ad retribuendum
beneficiis eius, nisi se humiliando et gratias sibi
agendo.
Fac quod in te est et diligenter
facito, non ex
consuetudine, non ex necessitate, sed cum timore et
reverentia et affectu accipe corpus dilecti Domini Dei
tui dignantis ad te venire. Ego sum qui vocavi, ego
iussi fieri, ego supplebo quod tibi deest. Veni et
suscipe me!
Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo
tuo, non quia dignus es, sed quia tui misertus sum.
Si non habes, sed magis te aridum sentis, insiste
orationi, ingemisce, pulsa nec desistas donec merearis
micam aut guttam gratiae salutaris accipere.
Tu mei indiges, non ego tui indigeo. Nec tu me
sanctificare venis, sed ego te sanctificare venio et
meliorare. Tu venis ut ex me sanctificeris et mihi
uniaris, ut novam gratiam recipias et de novo ad
emendationem accendaris. Noli negligere hanc gratiam, semper praepara cum omni diligentia cor tuum
et introduc ad te dilectum tuum.
2. Oportet autem
ut, non solum te praepares ad
devotionem ante communionem, sed etiam ut te
sollicite conserves in ea post sacramenti perceptionem.
Nec minus custodia post exigitur, quam devota praeparatio prius. Nam bona postmodum custodia
optima iterum est praeparatio ad maiorem gratiam
consequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis
redditur, si statim fuerit nimis effusus ad exteriora
solatia.
Cave a multiloquio, mane in secreto et fruere Deo
tuo. Ipsum enim habes, quem totus mundus tibi
auferre non potest.
Ego sum cui te totum dare debes, ita ut iam ultra
non in te, sed in me absque omni sollicitudine vivas.
Capitulum
XIII
QUOD TOTO CORDE
ANIMA DEVOTA
CHRISTI UNIONEM IN SACRAMENTO
AFFECTARE DEBET
1. Quis mihi det, Domine, ut inveniam te solum,
ut aperiam tibi totum cor meum, ut fruar te sicut
desiderat anima mea, et iam nemo me despiciat; sed
tu solus mihi loquaris et ego tibi, sicut solet dilectus
ad dilectum loqui et amicus cum amico convivari?
Hoc oro, hoc desidero ut tibi totus uniar et cor
meum ab omnibus creatis rebus abstraham, magisque
per sacram communionem ac frequentem celebrationem coelestia et aeterna sapere discam.
At, Domine Deus, quando ero tecum totus unitus
et absorptus meique totaliter oblitus? Tu in me et ego
in te, et sic nos in unum pariter manere concede.
Vere tu es dilectus meus, electus ex milibus, in
quo
complacuit animae meae habitare omnibus diebus
vitae suae. Vere tu es pacificus meus, in quo pax
summa et requies vera, extra quem labor et dolor et
infinita miseria. Vere tu es Deus absconditus, et
consilium tuum non est cum impiis, sed cum humilibus et simplicibus sermo tuus.
O quam suavis est, Domine, spiritus tuus, qui,
ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo de coelo descendente illos reficere dignaris!
2. Vere non est alia natio tam grandis, quae habeat
deos appropinquantes sibi, sicut tu, Deus noster, ades
universis fidelibus tuis, quibus ob quotidianum
solatium et cor erigendum in coelum, te tribuis ad
edendum et fruendum. Quae est enim alia gens tam
inclita sicut plebs christiana? aut quae creatura sub
coelo tam dilecta ut anima devota, ad quam ingreditur
Deus ut pascat eam carne sua gloriosa?
O ineffabilis gratia! o admirabilis dignatio! o
amor
immensus homini singulariter impensus! Sed quid
retribuam Domino pro gratia ista, pro caritate tam
eximia? Non est aliud quod gratius donare queam,
quam ut cor meum Deo meo totaliter tribuam et
intime coniungam. Tunc exultabunt omnia interiora
mea cum perfecte fuerit unita Deo anima mea. Tunc
dicet mihi: "Si tu vis esse mecum, ego volo esse tecum". Et ego respondebo illi:
"Dignare, Domine,
manere mecum; ego volo libenter esse tecum".
Capitulum
XIV
DE QUORUMDAM
DEVOTORUM
ARDENTI DESIDERIO AD CORPUS CHRISTI
1. O quam magna multitudo dulcedinis tuae,
Domine, quam abscondisti timentibus te!
Quando recordor devotorum aliquorum ad
sacramentum tuum, Domine, cum magna devotione et
affectu accedentium, tunc saepius in meipso confundor et erubesco, quod ad altare tuum et sacrae
communionis mensam tam tepide et frigide accedo,
quod ita aridus, sine devotione et affectione cordis
maneo, quod non sum totaliter accensus coram te,
Deo meo, nec ita vehementer attractus et affectus
sicut multi devoti fuerunt, qui prae nimio desiderio
communionis et sensibili cordis amore a fletu non
potuerunt se continere; sed ore cordis et corporis
pariter ad te, fontem vivum, medullitus inhiabant,
suam esuriem non valentes aliter temperare nec
satiare, nisi corpus tuum cum omni iucunditate et
spirituali aviditate accepissent.
O vere ardens fides eorum, probabile existens
argumentum sacrae praesentiae tuae! Isti enim
veraciter cognoscunt Dominum suum in fractione
panis, quorum cor tam valde ardet in eis de Iesu ambulante cum eis.
Longe est a me saepe talis affectus et devotio, tam
vehemens et ardor.
2. Esto mihi propitius, bone
Iesu, et dulcis et
benigne. Concede pauperi mendico tuo, vel interdum, modicum de cordiali affectione amoris tui in sacra
communione sentire, ut fides mea magis convalescat,
spes in bonitate tua proficiat, et caritas, semel perfecte
accensa et celeste manna experta, numquam deficiat.
Potens est autem misericordia tua etiam gratiam
desideratam mihi praestare et, in spiritu ardoris, cum dies beneplaciti tui advenerit, me clementissime
visitare. Etenim licet tanto desiderio tam specialium
devotorum tuorum non ardeo, tamen de gratia tua
illius magni inflammati desiderii desiderium habeo,
orans et desiderans omnium talium fervidorum amatorum tuorum participem me fieri ac eorum sancto
consortio annumerari.
Capitulum
XV
QUOD GRATIA
DEVOTIONIS HUMILITATE
ET SUI IPSIUS ABNEGATIONE ACQUIRITUR
1. Oportet te devotionis gratiam instanter
quaerere, desideranter petere, patienter et fiducialiter
expectare, gratanter recipere, humiliter conservare,
studiose cum ea operari ac Deo tempus et modum
visitationis, donec veniat, committere.
Humiliare praecipue te debes, cum parum aut nihil
devotionis interius sentis, sed non nimium deici nec
inordinate contristari. Dat saepe Deus in uno brevi
momento, quod longo negavit tempore. Dat quandoque in fine quod in principio orationis distulit dare.
Si semper cito gratia daretur et pro voto adesset,
non esset infirmo homini bene portabile. Propterea
in bona spe et humili patientia expectanda est devotionis gratia. Tibi tamen et peccatis tuis imputa
cum
non datur vel etiam occulte tollitur.
Modicum quandoque est quod gratiam impedit et
abscondit, si tamen modicum et non potius grande
dici debeat quod tantum bonum prohibet. Sed si hoc
ipsum modicum vel grande amoveris et perfecte
viceris, erit quod petisti. Statim namque ut te Deo
ex toto corde tradideris, nec hoc vel illud pro tuo
libito seu velle quaesieris, sed integre te in ipso posueris, unitum te invenies et pacatum, quia nihil ita
tibi sapiet et placebit sicut beneplacitum divinae
voluntatis.
2. Quisquis ergo intentionem suam simplici corde
sursum ad Deum levaverit, seque ab omni inordinato
amore seu displicentia cuiuslibet rei creatae
evacuaverit, aptissimus gratiae percipiendae ac dignus
devotionis munere erit. Dat enim Dominus ibi
benedictionem suam, ubi vasa vacua invenerit. Et
quanto perfectius infimis quis renuntiaverit et magis
sibi ipsi per contemptum sui moritur, tanto gratia
celerius venit, copiosius intrat et altius cor liberum elevat.
Tunc videbit et affluet, et mirabitur et dilatabitur
cor eius in ipso, quia manus Domini cum illo est, et
ipse se posuit totaliter in manu eius usque in saeculum.
Ecce sic benedicetur homo qui quaerit Deum in
toto corde suo, nec in vanum accipit animam suam.
Hic, in accipiendo sacram eucharistiam, magnam
promeretur divinae unionis gratiam, quia non respicit
ad propriam devotionem et consolationem, sed ad Dei
gloriam et honorem.
Capitulum
XVI
QUOD NECESSITATES
NOSTRAS
CHRISTO APERIRE DEBEMUS
ET EIUS GRATIAM POSTULARE
O dulcissime atque amantissime Domine, quem
nunc devote desidero suscipere, tu scis infirmitatem
meam et necessitatem quam patior, in quantis malis
et vitiis iaceo; quam saepe sum gravatus, tentatus,
turbatus et inquinatus. Pro remedio ad te venio, pro
consolatione et sublevatione te deprecor.
Ad omnia scientem loquor, cui manifesta sunt
omnia interiora mea et qui solus potes me perfecte
consolari et adiuvare. Tu scis quibus bonis indigeo
prae omnibus, et quam pauper sum in virtutibus. Ecce
sto ante te pauper et nudus, gratiam postulans et
misericordiam implorans.
Refice esurientem mendicum tuum, accende
frigiditatem meam igne amoris tui, illumina caecitatem
meam claritate praesentiae tuae. Verte mihi omnia
terrena in amaritudinem, omnia gravia et contraria
in patientiam, omnia infima et creata in contemptum
et oblivionem. Erige cor meum ad te in coelum, et
ne dimittas me vagari super terram. Tu solus mihi
ex hoc iam dulcescas usque in saeculum, quia tu solus
cibus et potus meus, amor meus et gaudium meum,
dulcedo mea et totum bonum meum.
Utinam me totaliter ex tua praesentia accendas,
comburas et in te transmutes, ut unus tecum efficiar
spiritus per gratiam internae unionis et liquefactionem ardentis amoris! Ne patiaris me ieiunum et
aridum a te recedere, sed operare mecum misericorditer,
sicut saepius operatus es cum sanctis tuis mirabiliter.
Quid mirum si totus ex te ignescerem et in meipso
deficerem, cum tu sis ignis semper ardens et numquam
deficiens, amor corda purificans et intellectum
illuminans?
Capitulum
XVII
DE ARDENTI
AMORE ET DESIDERIO
VEHEMENTI SUSCIPIENDI CHRISTUM
1. Cum summa devotione et ardenti amore, cum
toto cordis affectu et fervore desidero te, Domine,
quemadmodum multi sancti et devotae personae in
communicando te desideraverunt, qui tibi maxime
in sanctitate vitae placuerunt et in ardentissima devotione fuerunt.
O Deus meus,
amor aeternus, totum bonum meum,
felicitas interminabilis, cupio te suscipere cum
vehementissimo desiderio et dignissima reverentia,
quam aliquis sanctorum unquam habuit et sentire
potuit. Et licet indignus sum omnia illa sentimenta
devotionis habere, tamen offero cibi totum cordis mei
affectum, ac si omnia illa gratissime inflammata
desideria solus haberem. Sed et quaecumque potest
pia mens concipere et desiderare, haec omnia tibi cum
summa veneratione et intimo fervore praebeo et
offero. Nihil opto reservare mihi, sed me et omnia
mea tibi sponte et libentissime immolare.
2. Domine Deus meus, creator meus et redemptor
meus, cum tali affectu et reverentia, laude et honore,
cum tali gratitudine, dignitate et amore, cum tali fide,
spe et puritate affecto te hodie suscipere, sicut te
suscepit et desideravit sanctissima Mater tua gloriosa
Virgo Maria, quando angelo evangelizanti sibi incarnationis tuae mysterium humiliter et devote
respondit: "Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum
tuum".
Et sicut beatus praecursor tuus, excellentissimus
sanctorum, Iohannes Baptista [in praesentia tua]
laetabundus exultavit in gaudio Spiritus Sancti dum
adhuc maternis clauderetur visceribus et postmodum,
cernens inter homines Iesum ambulantem, valde se humilians devoto cum affectu dicebat:
"Amicus autem
sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter
vocem sponsi", sic ego magnis et sacris desideriis opto inflammari et tibi ex toto corde me ipsum praesentare.
Unde et omnium devotorum cordium iubilationes,
ardentes affectus, mentales excessus ac supernales
illuminationes et coelicas visiones tibi offero et
exhibeo, cum omnibus virtutibus et laudibus ab omni
creatura in coelo et in terra celebratis et celebrandis
pro me et omnibus mihi in oratione commendatis,
quatenus ab omnibus digne lauderis et in perpetuum glorificeris.
Accipe vota mea, Domine Deus meus, et desideria
infinitae laudationis et immensae benedictionis, quae
tibi secundum multitudinem ineffabilis magnitudinis
tuae iure debentur. Haec tibi reddo et reddere
desidero per singulos dies et momenta temporum,
atque, ad reddendum mecum tibi gratias et laudes,
omnes coelestes spiritus et cunctos fideles tuos
precibus et affectibus invito et exoro.
Laudent te universi populi, tribus et linguae, et
sanctum ac mellifluum nomen tuum cum summa
iubilatione et ardenti devotione magnificent. Et quicumque reverenter ac devote altissimum
sacramentum tuum celebrant et plena fide recipiunt, gratiam
et misericordiam apud te invenire mereantur et pro
me peccatore suppliciter exorent. Cumque optata
devotione ac fruibili unione potiti fuerint, et bene consolati ac mirifice refecti de sacra mensa
abscesserint, mei pauperis recordari dignentur.
Capitulum
XVIII
QUOD HOMO NON
SIT CURIOSUS SCRUTATOR
SACRAMENTI SED HUMILIS IMITATOR CHRISTI
SUBDENDO SENSUM SUUM SACRAE FIDEI
1. Cavendum est tibi a curiosa et inutili
perscrutatione huius profundissimi sacramenti, si non vis in
dubitationis profundum mergi. Qui scrutator est
maiestatis opprimetur a gloria. Plus valet Deus
operari, quam homo intelligere potest. Tolerabilis est
pia et humilis inquisitio veritatis, parata semper doceri
et per sanas patrum sententias studens ambulare.
Beata simplicitas, quae difficiles quaestionum
relinquit vias et plana ac firma pergit semita
mandatorum Dei. Multi devotionem perdiderunt,
dum altiora scrutari voluerunt.
Fides a te exigitur et sincera vita, non altitudo
intellectus neque profunditas mysteriorum Dei. Si non
intelligis nec capis quae infra te sunt, quomodo
comprehendes quae sopra te sunt? Subdere Deo et
humilia sensum tuum fidei, et dabitur tibi scientiae
lumen prout tibi fuerit utile et necessarium.
Quidam graviter tentantur de fide ac sacramento,
sed non est hoc ipsis imputandum, sed potius inimico.
Noli curare, noli disputare cum cogitationibus tuis,
nec ad missas a diabolo disputationes et dubitationes
responde, sed crede verbis Dei. Crede sanctis eius et
prophetis, et fugiet a te nequam inimicus.
Saepe multum prodest quod sustinet talia servus
Dei. Nam infideles et peccatores non tentat, quos
secure iam possidet; fideles autem devotos variis
modis tentat et vexat.
2. Perge ergo cum simplici et indubitata fide, et
cum reverentia ad sacramentum accede. Quidquid
intelligere non vales Deo omnipotenti secure
committe. Non fallit te Deus, fallitur qui sibi nimium credit. Graditur Deus cum
simplicibus, revelat se
humilibus, dat intellectum parvulis, aperit sensum
puris mentibus et abscondit gratiam curiosis et
superbis.
Ratio humana debilis est et falli potest; fides autem
vera falli non potest. Omnis ratio et naturalis investigatio fidem sequi debet, non praecedere nec
infringere. Nam fides et amor ibi maxime praecellunt, et
occultis modis in hoc sanctissimo et superexcellentissimo sacramento operantur.
Deus aeternus et immensus infinitaeque potentiae
facit magna et inscrutabilia in coelo et in terra, nec
est investigatio mirabilium operum eius. Si talia essent
opera Dei, ut facile ab humana ratione caperentur,
non essent mirabilia nec inscrutabilia dicenda. Amen.
|