|
Primum
Mysterium Gaudii. Annuntiatio.
|
(In mense
autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem
Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui
nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et
ingressus ad eam dixit: "Ave, gratia plena, Dominus
tecum". Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat
qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: "Ne timeas,
Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in
utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit
magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus
sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in
aeternum, et regni eius non erit finis". Dixit autem Maria
ad angelum: "Quomodo fiet istud, quoniam virum non
cognosco?". Et respondens angelus dixit ei: "Spiritus
Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi:
ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce
Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et
hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, quia non erit
impossibile apud Deum omne verbum". Dixit autem Maria:
"Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum".
Et discessit ab illa angelus.)
(Lc 1,26-38)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave
Maria (mysterium meditantes), Gloria
Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Secundum
Mysterium Gaudii. Visitatio. |
(Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit
in montana cum festinatione in civitatem Iudae et intravit in domum Zachariae
et salutavit Elisabeth. Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit
infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et
dixit: "Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde
hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae
in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quae credidit, quoniam
perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino".)
(Lc 1,39-45)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Tertium
Mysterium Gaudii. Nativitas Domini nostri Iesu Christi. |
(Factum est autem in diebus illis
exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima
facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut
profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea
de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur
Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut
profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est
autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit
filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit
eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.)
(Lc 2,1-7)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quartum
Mysterium Gaudii. Praesentatio. |
(Et postquam impleti sunt dies
purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent
Domino, sicut scriptum est in lege Domini: "Omne masculinum adaperiens vulvam
sanctum Domino vocabitur", et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege
Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.)
(Lc 2,22-24)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quintum
Mysterium Gaudii. Inventio in Templo. |
(Et ibant parentes eius per omnes annos
in Ierusalem in die festo Paschae. Et cum factus esset annorum duodecim,
ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus,
cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum
inter cognatos et notos et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes
eum. Et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio
doctorum, audientem illos et interrogantem eos; stupebant autem omnes, qui eum
audiebant, super prudentia et responsis eius. Et videntes eum admirati sunt, et dixit
Mater eius ad illum: "Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes
quaerebamus te". Et ait ad illos: "Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis
quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?". Et ipsi non intellexerunt
verbum, quod locutus est ad illos.)
(Lc 2,41-50)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Primum
Mysterium Lucis. Baptisma apud Iordanem. |
(Tunc venit Iesus
a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum
dicens: "Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?". Respondens autem
Iesus dixit ei: "Sine modo, sic enim decet nos implere omnem
iustitiam". Tunc dimittit eum. Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua;
et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et
venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus,
in quo mihi complacui".)
(Mt 3,13-17)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Secundum
Mysterium Lucis. Autorevelatio apud Canae Nuptias. |
(Et die tertio nuptiae factae sunt
in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli eius
ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent".
Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea".
Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite".
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum,
capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: "Implete hydrias
aqua". Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis: "Haurite nunc
et ferte architriclino". Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus
aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant,
qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei: "Omnis homo
primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est;
tu servasti bonum vinum usque adhuc". Hoc fecit initium signorum Iesus
in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.)
(Io 2,1-11)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Tertium
Mysterium Lucis. Proclamatio Regni Dei. |
(Postquam autem traditus est Ioannes,
venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei et dicens: "Impletum est tempus,
et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio".)
(Mc 1,14-15)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quartum
Mysterium Lucis. Transfiguratio. |
(Factum est autem
post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum
et ascendit in montem, ut oraret. Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera,
et vestitus eius albus, refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum illo,
et erant Moyses et Elias, qui visi in gloria dicebant exodum eius, quem completurus
erat in Ierusalem. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes
viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. Et factum est cum discederent
ab illo, ait Petrus ad Iesum: "Praeceptor, bonum est nos hic esse;
et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae",
nesciens quid diceret. Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos;
et timuerunt intrantibus illis in nubem. Et vox facta est de nube dicens: "Hic est
Filius meus electus; ipsum audite".)
(Lc 9,28-35)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quintum
Mysterium Lucis. Institutio Eucharistiae. |
(Et manducantibus illis,
accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: "Sumite: hoc est corpus meum".
Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: "Hic
est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur".)
(Mc 14,22-24)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Primum
Mysterium Doloris. Agonia in Horto. |
(Et egressus ibat secundum consuetudinem
in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset
ad locum, dixit illis: "Orate, ne intretis in tentationem". Et
ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis
genibus, orabat dicens: "Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen
non mea voluntas sed tua fiat". Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum.
Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis
decurrentis in terram.)
(Lc 22,39-44)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Secundum
Mysterium Doloris. Flagellatio. |
(Tunc
ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.)
(Io 19,1)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Tertium
Mysterium Doloris. Coronatio Spinis. |
(Et
milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius
et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad eum et
dicebant: "Ave, rex Iudaeorum!", et dabant ei alapas.)
(Io 19,2-3)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quartum
Mysterium Doloris. Baiulatio Crucis. |
(Susceperunt
ergo Iesum. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur
Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, ubi eum
crucifixerunt.)
(Io 19,16-18)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quintum
Mysterium Doloris. Crucifixio et Mors. |
(Post hoc sciens
Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura,
dicit: "Sitio". Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo
circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset acetum, Iesus
dixit: "Consummatum est!". Et inclinato capite tradidit spiritum.)
(Io 19,28-30)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Primum
Mysterium Gloriae. Resurrectio. |
(Sero autem post sabbatum, cum
illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est
magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut
fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt
velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: "Nolite timere vos! Scio enim quod
Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi
positus erat. Et cito euntes dicite discipulis eius: "Surrexit a mortuis et ecce
praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis". Ecce dixi vobis".)
(Mt 28,1-7)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Secundum
Mysterium Gloriae. Ascensio. |
(Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et
nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in caelum eunte illo, ecce duo viri
astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: "Viri Galilaei, quid statis
aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet
quemadmodum vidistis eum euntem in caelum".)
(Act 1,9-11)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Tertium
Mysterium Gloriae. Descensus Spiritus Sancti. |
(Et cum compleretur dies Pentecostes, erant
omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de caelo sonus tamquam
advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt
illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt
omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.)
(Act 2,1-4)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quartum
Mysterium Gloriae. Assumptio Beatae Mariae Virginis. |
(Ecce
enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi
magna, qui potens est.)
(Lc 1,48-49)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quintum
Mysterium Gloriae. Coronatio Beatae Mariae Virginis. |
(Et
signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub
pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim.)
(Apc 12,1)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
Pater
Noster, Ave Maria,
Gloria Patri secundum Pontificis mentem.
Salve
Regina.
In
nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
|