|
Primum
Mysterium Lucis. Baptisma apud Iordanem. |
(Tunc venit Iesus
a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum
dicens: "Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?". Respondens autem
Iesus dixit ei: "Sine modo, sic enim decet nos implere omnem
iustitiam". Tunc dimittit eum. Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua;
et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et
venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus,
in quo mihi complacui".)
(Mt 3,13-17)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Secundum
Mysterium Lucis. Autorevelatio apud Canae Nuptias. |
(Et die tertio nuptiae factae sunt
in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli eius
ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent".
Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea".
Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite".
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum,
capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: "Implete hydrias
aqua". Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis: "Haurite nunc
et ferte architriclino". Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus
aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant,
qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei: "Omnis homo
primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est;
tu servasti bonum vinum usque adhuc". Hoc fecit initium signorum Iesus
in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.)
(Io 2,1-11)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Tertium
Mysterium Lucis. Proclamatio Regni Dei. |
|
|
|
(Postquam autem traditus est Ioannes,
venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei et dicens: "Impletum est tempus,
et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio".)
(Mc 1,14-15) |
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quartum
Mysterium Lucis. Transfiguratio. |
(Factum est autem
post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum
et ascendit in montem, ut oraret. Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera,
et vestitus eius albus, refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum illo,
et erant Moyses et Elias, qui visi in gloria dicebant exodum eius, quem completurus
erat in Ierusalem. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes
viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. Et factum est cum discederent
ab illo, ait Petrus ad Iesum: "Praeceptor, bonum est nos hic esse;
et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae",
nesciens quid diceret. Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos;
et timuerunt intrantibus illis in nubem. Et vox facta est de nube dicens: "Hic est
Filius meus electus; ipsum audite".)
(Lc 9,28-35)
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
|
Quintum
Mysterium Lucis. Institutio Eucharistiae. |
|
|
|
(Et manducantibus illis,
accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: "Sumite: hoc est corpus meum".
Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: "Hic
est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur".)
(Mc 14,22-24) |
Brevis mora
cogitationis.
Pater
Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
Gloria Patri.
Domine
Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.
Pater
Noster, Ave Maria,
Gloria Patri secundum Pontificis mentem.
Salve
Regina.
In
nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
|