Oratio
ad Sanctum Iosephum
Ad te, beate Ioseph, in
tribulatione nostra confugimus, atque implorato Sponsae tuae sanctissimae
auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus, quae
te cum immaculata Virgine Dei Genitrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum
Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam
Iesus Christus acquisivit sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris
tua virtute et ope succurras. Tuere, o Custos providentissime divinae
Familiae, Iesu Christi sobolem electam; prohibe a nobis, amantissime
Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis,
sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum
certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e
summo erupuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab
hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque
singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua
suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem
assequi possimus. Amen.
|