NOVA VULGATA

EPISTULA I AD TIMOTHEUM

1

1 Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,
2 Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
3 Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent
4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,
6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
7 volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.
8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur,
9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,
10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
11 secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
12 Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio,
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
15 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
16 sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
17 Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam
19 habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;
20 ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.

2

1 Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,
2 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.
3 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo,
4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis;
7 in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
8 Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione;
9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,
10 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
11 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione;
12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.
13 Adam enim primus formatus est, deinde Eva;
14 et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit.
15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.

3

1 Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat.
2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
3 non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,
4 suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate
5 — si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? —,
6 non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli.
7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.
8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
10 Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes.
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus;
13 qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
14 Haec tibi scribo sperans venire ad te cito;
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
16 Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium:
Qui manifestatus est in carne,
iustificatus est in Spiritu,
apparuit angelis,
praedicatus est in gentibus,
creditus est in mumdo,
assumptus est in gloria.

4

1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.
4 Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;
5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
6 Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;
7 profanas autem et aniles fabulas devita.
Exerce teipsum ad pietatem;
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
9 Fidelis sermo et omni acceptione dignus:
10 in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.
11 Praecipe haec et doce.
12 Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae.
14 Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
15 Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
16 Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.

5

1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,
2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
3 Viduas honora, quae vere viduae sunt.
4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;
6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est.
7 Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint.
8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt,
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
13 simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.
14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.
21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
22 Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;
25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.

6

1 Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare.
3 Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae,
4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;
10 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,
14 ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,
16 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
17 Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,
18 bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare,
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
21 quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt.
Gratia vobiscum.