NOVA
VULGATA
EPISTULA
II AD CORINTHIOS
1
1
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater
ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in
universa Achaia:
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater
misericordiarum et Deus totius consolationis,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi
consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua
exhortamur et ipsi a Deo;
5 quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum
abundat et consolatio nostra.
6 Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive
exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia
earundem passionum, quas et nos patimur.
7 Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii
passionum estis, sic eritis et consolationis.
8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae
facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita
ut taederet nos etiam vivere;
9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus
fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos:
10 qui de tanta morte eripuit nos et eruet, in quem speramus, et adhuc
eripiet;
11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex
multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro
nobis.
12 Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in
simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in
gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos.
13 Non enim alia scribimus vobis quam quae legitis aut etiam
cognoscitis; spero autem quod usque in finem cognoscetis,
14 sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et
vos nostra in die Domini nostri Iesu.
15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam
haberetis,
16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos
et a vobis deduci in Iudaeam.
17 Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quae cogito,
secundum carnem cogito, ut sit apud me “ Est, est ” et “ Non, non
”?
18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “
Est ” et “ Non ”!
19 Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est,
per me et Silvanum et Timotheum, non fuit “ Est ” et “ Non ”,
sed “ Est ” in illo fuit.
20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo “ Est ”; ideo et per
ipsum “ Amen ” Deo ad gloriam per nos.
21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus,
22 et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non
veni ultra Corinthum.
24 Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri,
nam fide stetistis.
2
1 Statui
autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;
2 si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui
contristatur ex me?
3 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus
oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium
omnium vestrum est.
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas
lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo
abundantius in vos.
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non
onerem, omnes vos.
6 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
7 ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore
tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
9 ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus
oboedientes sitis.
10 Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid
donavi, propter vos in persona Christi,
11 ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius.
12 Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi
apertum esset in Domino,
13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem
meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem
notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his,
qui pereunt:
16 aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in
vitam. Et ad haec quis idoneus?
17 Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex
sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.
3
1
Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut
quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
2 Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et
legitur ab omnibus hominibus;
3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta
non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in
tabulis cordis carnalibus.
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.
5 Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis,
sed sufficientia nostra ex Deo est,
6 qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed
Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
7 Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in
gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis
propter gloriam vultus eius, quae evacuatur,
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
9 Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat
ministerium iustitiae in gloria.
10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter
excellentem gloriam;
11 si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in
gloria est.
12 Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur,
13 et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non
intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur.
14 Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum
velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in
Christo evacuatur;
15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum
super cor eorum.
16 Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen.
17 Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
18 Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem
imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini
Spiritu.
4
1 Ideo
habentes hanc ministra tionem, iuxta quod misericor diam consecuti
sumus, non deficimus,
2 sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque
adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes
nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
3 Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est
velatum;
4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non
fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
5 Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem
servos vestros per Iesum.
6 Quoniam Deus, qui dixit: “ De tenebris lux splendescat ”, ipse
illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei
in facie Iesu Christi.
7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit
virtutis Dei et non ex nobis.
8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed
non destituimur;
9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non
perimus;
10 semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita
Iesu in corpore nostro manifestetur.
11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et
vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
13 Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “
Credidi, propter quod locutus sum ”, et nos credimus, propter quod et
loquimur,
14 scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu
suscitabit et constituet vobiscum.
15 Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum
actionem abundare faciat in gloriam Dei.
16 Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo
corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.
17 Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra
modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
18 non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae
enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.
5
1 Scimus
enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi
dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam,
aeternam in caelis.
2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est,
superindui cupientes,
3 si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
4 Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod
nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est,
a vita.
5 Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem
Spiritus.
6 Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in
corpore, peregrinamur a Domino;
7 per fidem enim ambulamus et non per speciem.
8 Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore
et praesentes esse ad Dominum.
9 Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi.
10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat
unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
11 Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti
sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
12 Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis
gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non
in corde.
13 Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.
14 Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus
pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;
15 et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant,
sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus
secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce,
facta sunt nova.
18 Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit
nobis ministerium reconciliationis,
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non
reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum
reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos.
Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos
efficeremur iustitia Dei in ipso.
6
1
Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
2 — ait enim:
“ Tempore accepto exaudivi te
et in die salutis adiuvi te ”;
ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
3 nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,
4 sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa
patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis,
in ieiuniis,
6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu
Sancto, in caritate non ficta,
7 in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et
sinistris,
8 per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut
seductores, et veraces;
9 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut
castigati, et non mortificati;
10 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem
locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
12 Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;
13 eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini
et vos.
14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae
cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
15 Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum
infideli?
16 Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei
vivi; sicut dicit Deus:
“ Inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis;
et ego recipiam vos
18 et ero vobis in Patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens ”.
7
1 Has
igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omni
inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore
Dei.
2 Capite nos! Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem
circumvenimus.
3 Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris
estis ad commoriendum et ad convivendum.
4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis;
repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione
nostra.
5 Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra,
sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores.
6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi;
7 non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus
est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram
aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.
8 Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi
paeniteret — video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit
—
9 nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad
paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo
detrimentum patiamini ex nobis.
10 Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem
operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur.
11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis
operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed
timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus
exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
12 Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec
propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem
vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo.
13 Ideo consolati sumus.
In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super
gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis;
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed
sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra,
quae fuit ad Titum, veritas facta est.
15 Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum
oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum.
16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
8
1 Notam
autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis
Macedoniae,
2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et
altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;
3 quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem
voluntarii fuerunt
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem
ministerii, quod fit in sanctos.
5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde
nobis per voluntatem Dei,
6 ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in
vos etiam gratiam istam.
7 Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni
sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia
abundetis.
8 Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae
caritatis ingenitum bonum comprobans;
9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos
egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites
essetis.
10 Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum
facere, sed et velle coepistis ab anno priore;
11 nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus
velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis.
12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est,
non secundum quod non habet.
13 Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex
aequalitate
14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut
et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas,
sicut scriptum est:
15 “ Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”.
16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde
Titi,
17 quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset,
sua voluntate profectus est ad vos.
18 Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes
ecclesias
19 — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum
hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam
voluntatem nostram —
20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae
ministratur a nobis;
21 providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram
hominibus.
22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis
saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa
in vos.
23 Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres
nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
24 Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis
pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.
9
1 Nam de
ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;
2 scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud
Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra
aemulatio provocavit plurimos.
3 Misi autem fratres, ut ne, quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac
parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis,
4 ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos,
erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac substantia.
5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et
praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic
quasi benedictio, non quasi avaritia.
6 Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in
benedictionibus, in benedictionibus et metet.
7 Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex
necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus.
8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in
omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus
bonum,
9 sicut scriptum est:
“ Dispersit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in aeternum ”.
10 Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum
praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum
iustitiae vestrae.
11 In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos
gratiarum actionem Deo
12 — quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae
desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo —
13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia
confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis
in illos et in omnes,
14 et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter
eminentem gratiam Dei in vobis.
15 Gratias Deo super inenarrabili dono eius.
10
1 Ipse
autem ego Paulus obse cro vos per mansuetudinem et modestiam Christi,
qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis;
2 rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo
audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem
ambulemus.
3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus
4 — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad
destructionem munitionum — consilia destruentes
5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in
captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta
fuerit vestra oboedientia.
7 Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se
esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et
nos.
8 Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam
dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non
erubescam,
9 ut non existimer tamquam terrere vos per epistulas;
10 quoniam quidem “ Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes,
praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis ”.
11 Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas
absentes, tales et praesentes in facto.
12 Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos
commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes
semetipsos sibi, non intellegunt.
13 Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram
regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad
vos.
14 Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos,
usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi;
15 non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem
habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam
nostram in abundantiam,
16 ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena
regula gloriari in his, quae praeparata sunt.
17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;
18 non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus
commendat.
11
1 Utinam
sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me!
2 Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem
castam exhibere Christo.
3 Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita
corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in
Christum.
4 Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus,
aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium,
quod non recepistis, recte pateremini.
5 Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis;
6 nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem
manifestantes in omnibus ad vos.
7 Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini,
quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis?
8 Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
9 et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi
deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus
sine onere me vobis servavi et servabo.
10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me
in regionibus Achaiae.
11 Quare? Quia non diligo vos? Deus scit!
12 Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt
occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
13 Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in
apostolos Christi.
14 Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis;
15 non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut
ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum.
16 Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut
insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier.
17 Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia,
in hac substantia gloriationis.
18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.
19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes;
20 sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat,
si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis
audet, in insipientia dico, audeo et ego.
22 Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et
ego.
23 Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus
plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus
frequenter;
24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi,
25 ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci,
nocte et die in profundo maris fui;
26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum,
periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate,
periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis
fratribus;
27 in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis
frequenter, in frigore et nuditate;
28 praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana,
sollicitudo omnium ecclesiarum.
29 Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non
uror?
30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
31 Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod
non mentior.
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem
Damascenorum, ut me comprehenderet;
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus
eius.
12
1
Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et
revelationes Domini.
2 Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore
nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad
tertium caelum.
3 Et scio huiusmodi hominem — sive in corpore sive extra corpus
nescio, Deus scit —
4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non
licet homini loqui.
5 Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in
infirmitatibus meis.
6 Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam;
parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit
ex me,
7 et ex magnitudine revelationum. Propter quod, ne extollar, datus est
mihi stimulus carni, angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar.
8 Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me;
9 et dixit mihi: “ Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate
perficitur ”. Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus
meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in
necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum
enim infirmor, tunc potens sum.
11 Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis
commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli,
tametsi nihil sum;
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis
quoque et prodigiis et virtutibus.
13 Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod
ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis;
non enim quaero, quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii
parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
15 Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus
vestris. Si plus vos diligo, minus diligar?
16 Esto quidem, ego vos non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos
cepi.
17 Numquid per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos?
18 Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit?
Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis?
19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo
loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem.
20 Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et
ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes,
inflationes, seditiones sint;
21 ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam
multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super
immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt.
13
1 Ecce
tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne
verbum.
2 Praedixi et praedico, ut praesens bis et nunc absens his, qui ante
peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam, si venero iterum, non parcam,
3 quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui
in vos non infirmatur, sed potens est in vobis.
4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam
et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos.
5 Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non
cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte
reprobi estis.
6 Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi.
7 Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati
pareamus, sed ut vos, quod bonum est, faciatis, nos autem ut reprobi
simus.
8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
9 Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc
et oramus, vestram consummationem.
10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum
potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in
destructionem.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem,
idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.
12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.
13 Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti
Spiritus cum omnibus vobis.
|