NOVA
VULGATA
EPISTULA
II IOANNIS
1
Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate,
et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,
2 propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in
sempiternum.
3 Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo,
Filio Patris, in veritate et caritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in
veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5 Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed
quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum
est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur
Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.
8 Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem
plenam accipiatis.
9 Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non
habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.
10 Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere
eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;
11 qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illius
malignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero
enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum
sit.
13 Salutant te filii sororis tuae electae.
|