NOVA
VULGATA
LIBER
II MACCABAEORUM
1
1
Fratribus, qui sunt per Aegyptum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui
sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam.
2 Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est
ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium;
3 et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem
corde magno et animo volenti;
4 et adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat
pacem;
5 et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat
in tempore malo.
6 Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
7 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei
scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in
istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra
et a regno
8 et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus
ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem et
accendimus lucernas et proposuimus panes.
9 Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiae mensis Casleu,
10 anno centesimo octogesimo octavo.
Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo
magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et
his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem.
11 De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi,
utpote qui adversus regem dimicavimus;
12 ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam
civitatem.
13 Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse
intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus
sacerdotibus Naneae.
14 Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum
ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis
ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset
Antiochus,
16 aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem
et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.
17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidi
18 Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem
templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis
diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato
templo et altari, obtulit sacrificia.
19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc
cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in
cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut
omnibus ignotus esset locus.
20 Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut mitteretur
Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant,
misit ad ignem.
21 Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et
iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit
sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita.
22 Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius
erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
23 Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur sacrificium:
et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus
ut Nehemias.
24 Erat autem oratio hunc habens modum: Domine, Domine Deus, omnium
creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et
bonus,
25 solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas
Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos,
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem
tuam et sanctifica.
27 Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et
contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus
noster.
28 Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses .
30 Sacerdotes autem psallebant hymnos.
31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias
iussit lapides maiores perfundi
32 quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit
ex altari, consumpta est.
33 Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in
loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes,
aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea,
quae essent sacrificii,
34 circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.
35 Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.
36 Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum Nephthar, quod
interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai.
2
1
Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos
ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est,
2 et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne
obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes
simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum.
3 Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo.
4 Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit
propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in
montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem.
5 Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam
et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit.
6 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam,
et non potuerunt invenire.
7 Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit
locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat;
8 et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes
erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut
locus sanctificaretur magnifice.
9 Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium
dedicationis et consummationis templi.
10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et
consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de
caelo et consumpsit holocausta.
11 Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum, quod erat pro peccato,
consumptum est .
12 Similiter et Salomon octo dies celebravit.
13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum
Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de
regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis.
14 Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis
acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
15 Si ergo desideratis haec, mittite, qui perferant vobis.
16 Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis,
si egeritis hos dies.
17 Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit
hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem,
18 sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri
miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim
nos de magnis periculis et locum purgavit.
19 De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni
purificatione et de arae dedicatione,
20 sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium
eius Eupatorem,
21 et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui
generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum
pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem
liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur,
Domino cum omni clementia propitio facto illis,
23 quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt,
tentavimus nos uno volumine breviare.
24 Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae
adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem
rerum,
25 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio,
studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem
legentibus utilitas conferatur.
26 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non
facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris
assumpsimus.
27 Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non
facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem
sustinebimus,
28 accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem
persequi datam formam brevitati studentes.
29 Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est,
ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum
exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis.
30 Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius partes
singulas quasque disquirere historiae congruit auctori;
31 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare
brevianti concedendum est.
32 Hinc ergo narrationem incipiemus, praedictis tantulo subiuncto;
stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam
concidere.
3
1 Cum
sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime
custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
2 fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis muneribus
illustrarent,
3 ita ut Seleucus quoque Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes
sumptus ad ministeria sacrificiorum pertinentes.
4 Simon autem de tribu Belgae praepositus templi constitutus
dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in civitate.
5 Et cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharseae filium,
qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis,
6 et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse aerarium
Hierosolymis, ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea non
pertinere ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate
regis haec cadere.
7 Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi pecuniis
aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit datis
mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret.
8 Statimque Heliodorus iter est aggressus, specie quidem quasi per
Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem
regis propositum perfecturus.
9 Sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote civitatis
esset exceptus, narravit de dato indicio, et cuius rei gratia adesset
aperuit; interrogabat autem, si vere haec ita essent.
10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse viduarum et pupillorum;
11 quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut
detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse
quadringenta et auri ducenta;
12 decipi vero eos, qui credidissent loci sanctitati et honorati per
universum mundum templi venerationi inviolabili tutelae, omnino
impossibile esse.
13 At ille, pro his, quae habebat, mandatis a rege, omnino dicebat in
regium fiscum ea esse deferenda.
14 Constituta autem die, intrabat de his visitationem ordinaturus. Non
modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
15 Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se
et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui
deposuerant, ea salva custodiret.
16 Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente
vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi
dolorem.
17 Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde
manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur.
18 Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam
supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
19 Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant; sed
et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem procurrebant ad ianuas,
aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant;
20 universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur.
21 Erat enim misereri commixtae multitudinis prostrationem et summi
sacerdotis in magna agonia constituti exspectationem.
22 Et hi quidem invocabant omnipotentem Dominum, ut credita salva his,
qui crediderant, conservaret cum omni tutela.
23 Heliodorus autem, quod fuerat decretum, perficiebat.
24 Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum
et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui
ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et
formidinem converterentur.
25 Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem et optimo
operimento adornatus; isque cum impetu invectus Heliodoro priores calces
impegit; qui autem supersedebat, videbatur arma habere aurea.
26 Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria
speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex utraque parte
flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas.
27 Subito autem concidit in terram; eumque multa caligine circumfusum
rapuerunt atque in sellam gestatoriam imposuerunt;
28 et eum, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum
ingressus erat aerarium, portabant carentem auxilio ex armis
constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem.
29 Et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus atque omni spe et
salute privatus;
30 hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et
templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente
omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
31 Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut
invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo
spiritu erat constitutus.
32 Suspectus autem factus summus sacerdos, ne forte rex opinaretur
malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam, obtulit
hostiam pro salute viri.
33 Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus
apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt:
Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi
vitam donavit;
34 tu autem a caelo flagellatus nuntia omnibus magnam Dei potestatem
. Et his dictis, non comparuerunt.
35 Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis promissis ei,
qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu repedavit ad
regem;
36 testabatur autem omnibus ea, quae sub oculis suis viderat, opera
maximi Dei.
37 Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel
Hierosolymam mitti, ait:
38 Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et
flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere
Dei quaedam virtus;
39 nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adiutor est
loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit .
40 Igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita res processerunt.
4
1 Simon
autem praedictus, qui pecuniarum et patriae delator exstitit, male
loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et malorum
auctor fuisset;
2 benefactoremque civitatis et curatorem gentis suae et aemulatorem
legum audebat insidiatorem rerum dicere.
3 Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per quendam eorum,
qui a Simone probati essent, homicidia fierent,
4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium Menesthei,
ducem Coelesyriae et Phoenicis, augentem malitiam Simonis,
5 ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in
commune et singulariter universae multitudinis prospiciens.
6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem adhuc
rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia.
7 Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui
Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium,
8 promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta
sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
9 super haec autem promittebat et alia centum quinquaginta se
perscripturum, si concederetur per potestatem eius gymnasium et ephebiam
sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant, Antiochenos
scribere.
10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Graecam
consuetudinem contribules suos transferre coepit.
11 Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant
constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et
societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens,
pravos mores innovabat.
12 Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos quosque
epheborum subigens sub petasum ducebat.
13 Erat autem sic culmen quoddam Graecae conversationis et profectus
alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis Iasonis
inauditam contaminationem,
14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed
contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri
iniquae in palaestra praebitionis post disci provocationem
15 et patrios quidem honores nihil habentes, Graecas autem glorias
optimas aestimantes.
16 Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum instituta
aemulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes et
ultores habuerunt.
17 In leges enim divinas impie agere non est facile, sed haec tempus
sequens declarabit.
18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens
esset,
19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses
portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam
postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia
non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari.
20 Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in
sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam
triremium.
21 Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum ad
solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab
illius negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen
venisset, se contulit Hierosolymam.
22 Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus
et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen exercitum
convertit.
23 Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis
fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis commonitiones
perlaturum.
24 At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in
semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta
argenti trecenta;
25 acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum
sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens.
26 Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse
circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis vero regi
promissis nihil debite agebat,
28 cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam
ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege
sunt advocati;
29 et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum
fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis.
30 Talibus autem constitutis, contigit Tarsenses et Mallotas seditionem
movere, eo quod Antiochidi, regis concubinae, dono essent dati.
31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex
iis in dignitate constitutis Andronico.
32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam
vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per
vicinas civitates.
33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco
tuto se continens in Daphne secus Antiochiam.
34 Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam
interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo
dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis
esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non
veritus iustitiam.
35 Ob quam causam non solum Iudaei, sed multi quoque ex aliis nationibus
indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta.
36 Sed regressum regem de Ciliciae locis interpellabant, qui erant per
civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus conquerentibus, de eo quod
sine ratione Onias interfectus esset.
37 Contristatus itaque animo Antiochus et flexus ad misericordiam
lacrimas fudit, propter defuncti sobrietatem et multam modestiam;
38 accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis
eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum,
in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum
interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente
poenam.
39 Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis Menelai
consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo adversum
Lysimachum, vasis aureis iam multis dissipatis.
40 Turbis autem insurgentibus et ira repletis, Lysimachus, armatis fere
tribus milibus, iniquis manibus coepit, duce quodam Aurano, aetate non
minus ac dementia provecto.
41 Sed ut intellexerunt conatum Lymachi, alii lapides, alii fustes
validos arripuere, quidam vero ex adiacente cinere manu apprehenderunt
et mixtim iecerunt in eos, qui circa Lysimachum erant.
42 Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et
prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum
secus aerarium interfecerunt.
43 De his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari.
44 Et cum venisset rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi tres viri
a senatu.
45 Et cum iam superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo Dorymenis multas
pecunias ad suadendum regi.
46 Unde Ptolemaeus, excipiens seorsum in quoddam atrium columnatum quasi
refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia.
47 Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit;
miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes
iudicarentur, hos morte damnavit.
48 Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et
sacris vasis causam prosecuti sunt.
49 Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque ad
sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt.
50 Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam
permanebat in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator
constitutus.
5
1 Circa
hoc autem tempus Anti ochus secundam profectionem paravit in Aegyptum.
2 Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta
videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas,
ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
3 et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et
decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et
telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis
loricationes.
4 Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem.
5 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus,
assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem;
illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam
apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem.
6 Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non
intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam,
arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere.
7 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum
confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
8 Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud
Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab
omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium
carnifex in Aegyptum extrusus est.
9 Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios
pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
10 et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec
exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
11 Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta erant,
suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus
ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit
12 et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos,
qui in domos ascenderent, trucidare.
13 Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum
exterminium virginumque et parvulorum neces.
14 Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem
milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati
fuerant, venumdati sunt.
15 Non contentus autem his, ausus est intrare templum universae terrae
sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriae fuit proditor,
16 et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab aliis regibus et
civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem,
profanis manibus contrectans.
17 Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata
habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod
accidit circa locum despectio.
18 Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut
Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et
ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab
audacia.
19 Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus
elegit.
20 Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus
est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est,
iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est.
21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis,
velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad
navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis
elationem.
22 Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem: Hierosolymis
quidem Philippum, genere Phrygem, moribus barbariorem eo ipso, a quo
constitutus est;
23 in Garizim autem Andronicum; praeter autem hos Menelaum, qui gravius
quam ceteri imminebat civibus.
24 Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero et duo
milia virorum — praecipiens omnes perfectae aetatis interficere,
mulieres autem ac iuniores vendere.
25 Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit
usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos,
arma capere suis praecepit;
26 omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et civitatem
cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit.
27 Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum
et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo
vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
6
1 Sed
non post multum temporis misit rex senem quendam Athe niensem, qui
compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus
ne uterentur;
2 contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare
Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant,
Iovis Hospitalis.
3 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio.
4 Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum,
scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus
adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat;
5 altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur.
6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii
servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse quisquam confitebatur.
7 Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die
natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur,
cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
8 Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerente
Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut
sacrificarent;
9 eos autem, qui nollent transire ad instituta Graecorum, interficerent;
erat ergo videre instantem miseriam.
10 Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas
infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem
circumduxissent, per muros praecipitaverunt.
11 Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem
celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo
quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate
sanctissimi diei.
12 Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant
propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed
ad correptionem esse generis nostri.
13 Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim
ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
14 Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens
exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat,
ita et in nobis statuit esse,
15 ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos vindicet;
16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet,
corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit.
17 Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum
est ad narrationem.
18 Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate
provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem
porcinam manducare.
19 At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam
complectens, voluntarie praeibat ad supplicium,
20 exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non
admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem.
21 Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant, propter antiquam
cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes,
quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et fingeret se eas
manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus,
22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis
amicitiam consequeretur humanitatem.
23 At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis
eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae
disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione,
consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos.
24 Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi
adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem
alienigenarum
25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum
vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae
senectuti conquiram.
26 Nam etsi in praesenti tempore evasero eam, quae ex hominibus est,
poenam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam.
27 Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem dignus
apparebo;
28 adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac
fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur .
Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit;
29 ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga
eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones
dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
30 Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: Domino, qui
habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem
liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum
animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior .
31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et
plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam
virtutis relinquens.
7
1
Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos compelli a
rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos.
2 Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: Quid es
quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam
patrias leges praevaricari .
3 Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi.
4 Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus,
amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et
pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus.
5 Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri
adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu
diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter
ita dicentes:
6 Dominus Deus aspicit et veritate in nobis consolatur, quemadmodum
per personam contestantis cantici declaravit Moyses: Et in servis
suis consolabitur .
7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum;
et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si
manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur.
8 At ille respondens patria voce dixit: Non faciam . Propter quod
et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus.
9 Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem,
scelestissime, de praesenti vita nos perdis; sed rex mundi defunctos nos
pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit .
10 Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito protulit et
manus constanter extendit
11 et fortiter ait: E caelo ista possideo et propter illius leges
haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero ,
12 ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum,
quomodo pro nihilo duceret cruciatus.
13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes;
14 et, cum iam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus
morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi
enim resurrectio ad vitam non erit .
15 Et deinceps quintum, cum admovissent, vexabant;
16 at ille respiciens in eum dixit: Potestatem inter homines habens,
cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum
a Deo esse derelictum;
17 tu autem patienter sustine et videbis maiestatem virtutis ipsius,
qualiter te et semen tuum torquebit .
18 Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: Noli frustra
errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum
nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
19 tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare
tentaveris .
20 Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae
pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo
ferebat propter spem, quam in Dominum habebat.
21 Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et
femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos:
22 Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et
vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego
modulata;
23 sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique
omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum
misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges
eius .
24 Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem
dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis
hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum
facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia
ei crediturum.
25 Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem
et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.
26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se
filio.
27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria
voce: Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi et
lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me
tibi exhibui.
28 Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt,
universa videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus;
et hominum genus ita fit.
29 Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus
suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam
.
30 Cum haec illa adhuc diceret, ait adulescens: Quem sustinetis? Non
oboedio praecepto regis, sed obtempero praecepto legis, quae data est
patribus nostris per Moysen.
31 Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non
effugies manus Dei.
32 Nos enim pro peccatis nostris haec patimur;
33 et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus
noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
34 Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra
extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu;
35 nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium effugisti.
36 Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei
testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas
superbiae tuae poenas exsolves.
37 Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro
patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri,
teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;
38 in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quae super
omne genus nostrum iuste superducta est .
39 Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne
ferens se derisum.
40 Et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens.
41 Novissima autem post filios et mater consumpta est.
42 Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.
8
1 Iudas
vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes la tenter in
castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo,
assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum.
2 Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus
calcabatur; et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis;
3 et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo complanari
et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret;
4 memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias
nomini suo illatas et indignaretur super his.
5 At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus
efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa.
6 Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat et
opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens,
7 maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama
virtutis eius ubique diffundebatur.
8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac
frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemaeum ducem
Coelesyriae et Phoenicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis.
9 At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et
misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus,
ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum
militarem et in bellicis rebus expertum.
10 Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum,
duo milia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret;
11 statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem
Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento
distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset
consecutura.
12 Iudas autem, ubi comperit de Nicanoris adventu, indicavit his, qui
secum erant, exercitus praesentiam.
13 Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam
vertebantur et in alios locos seipsos transferebant;
14 alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum
deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam
comminus venirent, venumdati essent:
15 et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad patres eorum
et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos.
16 Convocatis autem Maccabaeus sex milibus, qui cum ipso erant, rogabat
ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium adversum
se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent,
17 ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his
iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis
iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
18 Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem
in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum
mundum uno nutu delere, confidimus .
19 Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quae facta sunt erga
parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia
perierunt,
20 et de illo in Babilonia, in proelio quod eis adversus Galatas fuit,
ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus Macedonum —
Macedonibus haesitantibus, ipsi octo milia peremerunt centum viginti
milia propter auxilium illis datum de caelo et beneficia plurima
consecuti sunt —;
21 quibus verbis cum eos constantes effecisset et paratos pro legibus et
patria mori, in quattuor quasdam partes exercitum divisit.
22 Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque ordinis,
Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis et
quingentenis,
23 insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei,
primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore.
24 Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia
hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus
Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
25 Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant,
abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt
hora conclusi;
26 nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt
insequentes eos.
27 Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent,
circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino,
qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
28 Post sabbatum vero debilitatis et viduis et orphanis portione de
spoliis data, residua ipsi cum pueris partiti sunt.
29 His itaque gestis et communi facta obsecratione, misericordem Dominum
postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur.
30 Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super
viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile
obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes
cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes.
31 Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in
locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt.
32 Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt, virum
scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat;
33 et cum epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas
incenderant, et Callisthenem succenderunt, qui in quoddam domicilium
fugerat; et dignam pro impietate mercedem tulit.
34 Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum
venditionem adduxerat,
35 humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse,
auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more
solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in
interitu exercitus.
36 Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum
redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo
invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
9
1 Eodem
autem tempore Anti ochus inhoneste revertebatur de regionibus circa
Persidem.
2 Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit
exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad
armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut
Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret.
3 Et cum esset circa Ecbatana, nuntiata sunt ea, quae erga Nicanorem et
Timotheum gesta sunt.
4 Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se
fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine
intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita
enim superbe locutus erat: Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam
faciam, cum venero illo .
5 Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum
insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem,
apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta,
6 perquam iuste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat
viscera.
7 Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia
repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter
accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur
impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
8 Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super
hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere,
humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem
omnibus ostendens,
9 ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et
maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus
gravaretur propter putredinem.
10 Et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo
poterat propter intolerabilem foetoris gravitatem portare.
11 Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad
agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus.
12 Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: Iustum est
subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire .
13 Orabat autem hic scelestus Dominum, ei non amplius miserturum, ita
dicens:
14 sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo
aequalem faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere;
15 Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos
habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum,
omnes hos aequales Atheniensibus facturum;
16 templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis
ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes
ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum;
17 super haec autem et Iudaeum se futurum et omnem locum habitabilem
perambulaturum praedicantem Dei potestatem.
18 Sed omnino non cessantibus doloribus — supervenerat enim in eum
iustum Dei iudicium — semetipsum desperans scripsit ad Iudaeos hanc
infra rescriptam epistulam modum deprecationis habentem, haec
continentem:
19 Optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse
felices, rex et dux Antiochus.
20 Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt
vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens;
21 ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et
benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in
infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi
omnium securitate curam habere.
22 Non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi
infirmitatem,
23 respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in superiora
loca duxit exercitum, ostendit, qui susciperet principatum;
24 ut, si quid contrarium accideret aut etiam quid difficile
nuntiaretur, scientes hi, qui circa regionem erant, cui esset rerum
summa derelicta, non turbarentur.
25 Ad haec autem considerans de proximo potentes et vicinos regno
temporibus insidiantes et eventum exspectantes, designavi filium
Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna plurimis
vestrum committebam et commendabam; et scripsi ad eum, quae subiecta
sunt.
26 Oro itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut
unusquisque conservet hanc, quam habetis benevolentiam in me et in
filium.
27 Confido enim eum modeste et humane, sequentem propositum meum,
vobiscum acturum .
28 Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios
tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
29 Transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius, qui etiam
metuens filium Antiochi ad Ptolemaeum Philometorem in Aegyptum se
contulit.
10
1
Maccabaeus autem et, qui cum eo erant, Domino eos praeeunte, templum
quidem et civitatem receperunt;
2 aras autem, quas alienigenae per plateam exstruxerant, itemque delubra
demoliti sunt
3 et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus
igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum
et lucernas et panum propositionem fecerunt.
4 Quibus autem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne
amplius talibus malis inciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab
ipso cum clementia corriperentur et non blasphemis ac barbaris gentibus
traderentur.
5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem
die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est
Casleu.
6 Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum,
recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in
montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
7 Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes,
hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
8 Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum
omnibus annis agere dies istos.
9 Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se
habuerunt.
10 Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii,
narrabimus, illa breviantes, quae continent bellorum mala.
11 Hic enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam
quendam Coelesyriae et Phoenicis ducem primarium.
12 Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare
praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur,
quae ad illos spectabant, pacifice peragere.
13 Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se
proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore
deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius
nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.
14 Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et
frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat.
15 Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones,
exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere
tentabant.
16 Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo,
ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum;
17 quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in
muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti
milibus trucidaverunt.
18 Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas
turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes,
19 Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque
Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae
amplius perurgebant, loca discessit.
20 Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in
turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis
acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
21 Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus
populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent,
adversariis eorum dimissis.
22 Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres
occupavit.
23 Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus
plus quam viginti milia peremit.
24 At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis
peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia,
non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus.
25 Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem
Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
26 super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius
factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut
lex declarat.
27 Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de civitate
processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt.
28 Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti
quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute
refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis
statuentes animum.
29 Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri
quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;
30 ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes
incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant,
ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
31 Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
32 Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimam
munitionem, ducatum illic habente Chaerea.
33 Qui autem cum Maccabaeo erant laetantes obsederunt munitionem diebus
quattuor.
34 At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum
maledicebant et sermones nefandos iactabant;
35 sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum
Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter
aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
36 sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui
intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos
vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo
exercitu, occupaverunt civitatem;
37 et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem
illius Chaeream et Apollophanem.
38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui
magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis.
11
1 Sed
parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac
negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant,
2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus
Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;
3 templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium
habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,
4 nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et
milibus equitum et octoginta elephantis.
5 Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem
praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum,
illud obsidione premebat.
6 Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare
praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba
simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
7 Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul
secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et
prompto animo impetum fecerunt.
8 Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos
eques in veste candida armaturam auream vibrans.
9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis
non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati
penetrare.
10 Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super
eos Domino.
11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis
undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in
fugam verterunt.
12 Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias
turpiter fugiens evasit.
13 Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se
deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo
auxiliante, misit ad eos
14 suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem
quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.
15 Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati
consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de
Iudaeis, rex concessit.
16 Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum
continentes: Lysias populo Iudaeorum salutem.
17 Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum
rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.
18 Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae
res permittebat, concessit.
19 Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps
bonorum vobis causa esse tentabo.
20 De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi
sunt, colloqui vobiscum.
21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis
Corinthii die vicesima et quarta .
22 Regis autem epistula ista continebat: Rex Antiochus Lysiae fratri
salutem.
23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in
regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,
24 audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas
institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi
concedi legitima sua;
25 cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus
templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem.
26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut,
cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum
instaurationi deserviant .
27 Ad gentem vero regis epistula talis erat: Rex Antiochus senatui
Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.
28 Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus.
29 Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis
versari.
30 His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici,
erit dextera cum securitate,
31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum
ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.
32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta
decima die .
34 Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: Quintus
Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem.
35 De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos
consentimus.
36 De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem
mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit
vobis; nos enim Antiochiam accedimus.
37 Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius
estis voluntatis.
38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die
mensis Xanthici .
12
1 His
factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae
operam dabant.
2 Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius
Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor
Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
3 Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: cum rogavissent
Iudaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas ipsi paraverant,
cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis in eos subiacentibus,
4 secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus,
utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos
provectos in altum submerserunt non minus ducentos.
5 Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit,
praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo,
6 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit,
scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit.
7 Et, cum conclusus esset locus, discessit quasi iterum reversurus et
universam Ioppitarum civitatem eradicaturus.
8 Sed, cum cognovisset et eos, qui erant Iamniae, velle pari modo facere
habitantibus secum Iudaeis,
9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita
ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
10 Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum,
commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites
quingenti.
11 Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium
Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi
dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis.
12 Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem
acturum cum eis; dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
13 Aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque
circumsaeptam, quae a promiscuis gentibus habitabatur, cui nomen Caspin.
14 Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et
apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam
erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas
non est.
15 Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine
arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho,
irruerunt ferociter muris
16 et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt,
ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere
repletum sanguine videretur.
17 Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et
pervenerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudaeos.
18 Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, qui, nullo
negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen in quodam
loco firmissimo praesidio.
19 Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant,
exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in praesidio plures quam decem
milia viros.
20 At Maccabaeus, ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit
eos super cohortes et adversus Timotheum processit habentem secum centum
viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos.
21 Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios
et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim
inexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias.
22 Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super
hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos
esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis
laederentur et gladiorum acuminibus configerentur.
23 Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad
triginta milia virorum.
24 Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et
Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo
quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et
contingeret horum curam non haberi.
25 Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum,
restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter fratrum salutem.
26 Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque
milia corporum.
27 Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus
Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium
inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter
repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.
28 Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium
confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad
viginti quinque milia prostraverunt.
29 Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab
Hierosolymis sescentis stadiis aberat.
30 Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei, benevolentiam, quam
Scythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum temporibus
infelicitatis,
31 gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum
benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.
32 Post eam vero, quae dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam
praepositum Idumaeae.
33 Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis.
34 Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum.
35 Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et
fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et,
cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum
umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa.
36 At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum
invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli,
37 incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos,
qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit.
38 Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum
septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem
loco sabbatum egerunt.
39 Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo
necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum
parentibus reponerent in sepulcris paternis.
40 Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria
idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos.
Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse.
41 Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui
occulta manifesta facit,
42 ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat,
delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas
hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis
vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt.
43 Et, facta viritim collatione ad duo milia drachmas argenti, misit
Hierosolymam offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de
resurrectione cogitans.
44 Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et
vanum esset orare pro mortuis.
45 Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant,
optimum haberent repositum gratiae donum:
46 sancta et pia cogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a
peccato solverentur.
13
1 Anno
centesimo quadrage simo nono his, qui erant cir ca Iudam, notum factum
est Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudaeam
2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque
habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque
milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus
trecentos.
3 Commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia hortabatur
Antiochum non pro patriae salute, sed sperans se constitui in
principatum.
4 Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente
Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in
loco, adductum in Beroeam necari.
5 Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et
machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem.
6 Illic reum sacrilegii vel quorundam etiam aliorum malorum summitatem
factum, omnes propellunt ad interitum.
7 Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terram adeptum
Menelaum.
8 Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis
et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit.
9 Sed rex mente efferatus veniebat, peiora quam quae sub patre suo facta
erant, ostensurus Iudaeis.
10 Quibus Iudas cognitis, praecepit populo, ut die ac nocte Dominum
invocarent, si quando et alias etiam nunc adiuvaret eos,
11 quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut
privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret
blasphemis nationibus subdi.
12 Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem
Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine
intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse.
13 Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis
exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res
adiudicare auxilio Dei.
14 Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut
fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate,
patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit.
15 Cumque suis dedisset signum: Victoriam Dei , cum iuvenibus
fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam,
interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui
intra habitaculum erat;
16 et postremo metu ac perturbatione castra repleverunt, rebusque
prospere gestis, abierunt.
17 Die autem iam illucescente hoc factum erat, adiuvante eum Domini
protectione.
18 Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit.
19 Et Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra
admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
20 His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat.
21 Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico
exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus.
22 Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris, dextram
dedit, accepit, abiit;
23 commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit
rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia,
confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus,
quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit
templum et loco exhibuit humanitatem;
24 Maccabaeum excepit, reliquit ducem a Ptolemaide usque ad Gerrenos
Hegemonidem,
25 venit Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses amicitiae
conventiones — indignabantur enim supra modum — voluerunt irrita
facere pacta.
26 Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter,
persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc
modo res gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt.
14
1 Sed
post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci
per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus,
2 tenuisse regionem, sublato Antiocho et procuratore eius Lysia.
3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie
coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse
salutem neque accessum ultra ad sanctum altare,
4 venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens
ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse
videbantur; et ipsa quidem die siluit.
5 Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio
ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudaei
niterentur,
6 ad haec respondit: Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus
praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec
patiuntur regnum esse quietum.
7 Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio, huc
nunc veni,
8 primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera fide sentiens,
secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum praedictorum
inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat.
9 Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi
nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice;
10 nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis .
11 Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici hostiliter se
habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium.
12 Qui statim assumens Nicanorem, qui fuit praepositus elephantorum, et
ducem ostendens Iudaeae misit,
13 datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum
illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum
sacerdotem.
14 Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori
miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum
existimantes fore.
15 Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra
rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam
portionem signis evidentibus protegit.
16 Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur eis ad
castellum Dessau.
17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente ob
repentinum adversariorum silentium victus evaserat.
18 Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda erant, et
animi magnitudinem pro patriae certaminibus, sanguine iudicium facere
metuebat.
19 Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam, ut darent
dextras atque acciperent.
20 Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem
rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis
annuerunt.
21 Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et
processit utrimque currus, posuerunt sellas;
22 disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte ab
hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt.
23 Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique agebat gregesque
turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit.
24 Habebat autem Iudam semper in conspectu, ex animo erat viro
inclinatus.
25 Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete
egit, communiter vivebat.
26 Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas
conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena
sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit.
27 Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus,
scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus,
iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
28 Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae
convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria;
29 sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut
artificio illud perficeret.
30 At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum
occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse
austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
31 Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit
ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias
offerentibus iussit sibi tradi virum.
32 Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset, qui
quaerebatur, extendens dexteram ad templum
33 iuravit haec: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei
fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero
illustre erigam .
34 Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum
invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec
dicentes:
35 Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum
habitationis tuae fieri in nobis;
36 et nunc, Sancte, omnis
sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam,
quae nuper mundata est .
37 Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est
Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu
pater Iudaeorum appellabatur.
38 Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium pertulerat Iudaismi
corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni perseverantia.
39 Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos,
misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent;
40 putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis illaturum.
41 Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus
atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique
comprehensus supposuit sibi gladium
42 volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et
nobilitate sua indignis iniuriis affici.
43 Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam
dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum
praecipitavit semetipsum viriliter in turbas;
44 quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per medium
spatium vacuum.
45 Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad
modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas
pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam,
46 prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens
utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac
spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est.
15
1
Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta
Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi.
2 Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus:
Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae
diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit ,
3 ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi
diem sabbatorum.
4 Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in caelo potens,
qui iussit colere septimam diem ;
5 at ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma
et negotia regis impleri . Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium
perficeret.
6 Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat
commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant.
7 Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium
se consequi a Domino;
8 et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente
habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente
sibi affuturam victoriam.
9 Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de
certaminibus, quae perfecerant, promptiores constituit eos.
10 Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium
fallaciam et iuramentorum praevaricationem.
11 Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum
munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide
dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit.
12 Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos,
virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et
eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas
exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum.
13 Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et
mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum.
14 Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, qui
multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei .
15 Protendentem autem Ieremiam dextram dedisse Iudae gladium aureum et,
cum daret, dixisse haec:
16 Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios
.
17 Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad
virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non
tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de
negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur.
18 Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et
cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato
templo.
19 Sed et eos, qui in civitate erant comprehensi, non minima sollicitudo
habebat propter illum sub aperto concursum.
20 Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque iam
committerent, atque exercitus esset ordinatus, et bestiae opportuno in
loco constitutae, et equitatus dispositus,
21 considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium
armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia
facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout
ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam.
22 Dixit autem invocans hoc modo: Tu, Domine, qui misisti angelum
tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad
centum octoginta quinque milia,
23 et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem
et tremorem;
24 magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt
adversus sanctum populum tuum . Et hic quidem in his finem fecit.
25 Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis admovebant;
26 hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi
sunt cum hostibus.
27 Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes,
prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice
delectati.
28 Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt
Nicanorem proruisse cum armis suis;
29 facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum
benedicebant.
30 Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in
certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem
conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac
Hierosolymam perferri.
31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante
altare stans accersiit eos, qui in arce erant;
32 et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens
contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est,
33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus
daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere.
34 Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes:
Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit! .
35 Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et
manifestum signum auxilii Domini.
36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum
absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam
diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie
Mardochaei diei.
37 Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis temporibus ab
Hebraeis civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis.
38 Et, si quidem bene et apte compositioni, hoc et ipse volebam; sin
autem exigue et modice, hoc est, quod assequi poteram.
39 Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam,
contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et
delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis
delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem
erit finis.
|