NOVA
VULGATA
PROPHETIA
AMOS
1
1 Verba
Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in
diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel,
duobus annis ante terraemotum.
2 Et dixit:
Dominus de Sion rugit
et de Ierusalem dat vocem suam;
et lugent pascua pastorum,
et exsiccatur vertex Carmeli .
3 Haec dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Damasci
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,
4 mittam ignem in domum Hazael,
et devorabit aedes Benadad;
5 conteram vectem Damasci
et disperdam habitatorem de Biceataven
et tenentem sceptrum de Betheden;
et transferetur populus Syriae Cir ,
dicit Dominus.
6 Haec dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Gazae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod transtulerint captivitatem perfectam,
ut traderent eam in Edom,
7 mittam ignem in murum Gazae,
et devorabit aedes eius;
8 disperdam habitatorem de Azoto
et tenentem sceptrum de Ascalone;
convertam manum meam super Accaron,
et peribunt reliqui Philisthinorum ,
dicit Dominus Deus.
9 Haec dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Tyri
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom
et non sint recordati foederis fratrum,
10 mittam ignem in murum Tyri,
et devorabit aedes eius .
11 Haec dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Edom
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum
et violaverit misericordiam eius
et tenuerit ultra furorem suum
et indignationem suam servaverit usque in finem,
12 mittam ignem in Theman,
et devorabit aedes Bosrae .
13 Haec dicit Dominus:
Super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod dissecuerint praegnantes Galaad
ad dilatandum terminum suum,
14 succendam ignem in muro Rabba,
et devorabit aedes eius in ululatu in die belli
et in turbine in die procellae;
15 et ibit rex eorum in captivitatem,
ipse et principes eius simul ,
dicit Dominus.
2
1 Haec
dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Moab
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod incenderit ossa regis Edom
usque ad cinerem,
2 mittam ignem in Moab,
et devorabit aedes Carioth,
et morietur in tumultu Moab,
in clamore et voce tubae;
3 disperdam iudicem de medio eius
et omnes principes eius interficiam cum eo ,
dicit Dominus.
4 Haec dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Iudae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint
— deceperunt enim eos idola sua,
post quae abierant patres eorum —
5 mittam ignem in Iudam,
et devorabit aedes Ierusalem .
6 Haec dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Israel
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod vendiderint pro argento iustum
et pauperem pro calceamentis;
7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum
et viam humilium declinaverint,
et filius ac pater eius iverint ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum;
8 et super vestimentis pignoratis accubuerint
iuxta omne altare
et vinum damnatorum biberint
in domo Dei sui.
9 Ego autem exterminaveram
Amorraeum a facie eorum,
cuius altitudo sicut altitudo cedrorum,
et fortitudo quasi quercuum;
exterminaveram fructum eius desuper
et radices eius subter.
10 Ego ascendere vos feci
de terra Aegypti
et duxi vos in deserto
quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorraei;
11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris
nazaraeos.
Numquid non ita est, filii Israel?,
dicit Dominus.
12 Et propinastis nazaraeis vinum
et prophetis mandastis dicentes:
Ne prophetetis.
13 Ecce ego comprimam vos ad solum,
sicut comprimit plaustrum
onustum feno;
14 deerit fuga a veloce,
et fortis non firmabit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam;
15 tenens arcum non stabit,
et velox pedibus suis non salvabitur;
ascensor equi non salvabit animam suam,
16 et fortissimus corde inter robustos
nudus fugiet in illa die ,
dicit Dominus.
3
1 Audite
verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super
omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens:
2 Tantummodo vos cognovi
ex omnibus cognationibus terrae;
idcirco visitabo super vos
omnes iniquitates vestras.
3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint?
4 Numquid rugiet leo in saltu,
nisi habuerit praedam?
Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo,
nisi aliquid apprehenderit?
5 Numquid cadet avis super terram
absque laqueo?
Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?
6 Si clanget tuba in civitate,
populus non expavescet?
Si erit malum in civitate,
nonne Dominus fecit?
7 Nihil enim faciet Dominus Deus,
nisi revelaverit secretum suum
ad servos suos prophetas.
8 Leo rugit,
quis non timebit?
Dominus Deus locutus est,
quis non prophetabit?
9 Auditum facite in aedibus Assyriae
et in aedibus terrae Aegypti
et dicite: Congregamini super montes Samariae;
et videte insanias multas in medio eius
et oppressos in sinu eius.
10 Et nescierunt facere rectum,
dicit Dominus,
thesaurizantes violentiam et rapinas
in aedibus suis .
11 Propterea haec dicit Dominus Deus:
Inimicus circumdabit terram,
et detrahetur ex te fortitudo tua,
et diripientur aedes tuae .
12 Haec dicit Dominus:
Quomodo si eruat pastor de ore leonis
duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel,
qui habitant in Samaria,
in margine lectuli
et in Damasci grabato.
13 Audite et contestamini in domo Iacob,
dicit Dominus, Deus exercituum:
14 In die cum visitavero praevaricationes Israel,
super eum visitabo et super altaria Bethel,
et amputabuntur cornua altaris
et cadent in terram;
15 et percutiam domum hiemalem
cum domo aestiva,
et peribunt domus eburneae,
et dissipabuntur aedes magnae ,
dicit Dominus.
4
1 Audite
verbum hoc,
vaccae Basan,
quae estis in monte Samariae,
quae opprimitis egenos
et vexatis pauperes,
quae dicitis dominis vestris:
Affer, ut bibamus .
2 Iuravit Dominus Deus
in sanctitate sua:
Ecce dies venient super vos,
et levabunt vos in contis
et posteros vestros in hamis piscatoriis;
3 et per aperturas exibitis altera contra alteram
et proiciemini in Armon ,
dicit Dominus.
4 Venite in Bethel et impie agite,
ad Galgalam et multiplicate praevaricationem;
et offerte mane victimas vestras,
tribus diebus decimas vestras,
5 et sacrificate de fermentato laudem
et vocate voluntarias oblationes et annuntiate;
sic enim diligitis, filii Israel ,
dicit Dominus Deus.
6 Unde et ego dedi vobis
vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris
et indigentiam panis in omnibus locis vestris;
et non estis reversi ad me ,
dicit Dominus.
7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem,
cum adhuc tres menses superessent usque ad messem;
et plui super unam civitatem
et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est,
et pars, super quam non plui, aruit.
8 Tunc fugiebant duae, tres civitates
ad unam civitatem, ut biberent aquam,
et non satiabantur;
sed non redistis ad me ,
dicit Dominus.
9 Percussi vos in vento urente et in aurugine;
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,
ficeta vestra et oliveta vestra
comedit eruca;
sed non redistis ad me ,
dicit Dominus.
10 Misi in vos pestem
sicut pestem Aegypti,
percussi in gladio iuvenes vestros,
captis equis vestris;
et ascendere feci putredinem
castrorum vestrorum in nares vestras;
sed non redistis ad me ,
dicit Dominus.
11 Subverti vos,
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram,
et facti estis quasi torris
raptus ab incendio;
sed non redistis ad me ,
dicit Dominus.
12 Quapropter haec faciam tibi, Israel,
et quia haec faciam tibi,
praeparare in occursum Dei tui, Israel;
13 quia ecce formans montes et creans ventum
et annuntians homini cogitationem eius,
faciens auroram et tenebras
et gradiens super excelsa terrae;
Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
5
1 Audite
verbum istud,
quod ego levo super vos,
planctum, domus Israel:
2 Cecidit, non adiciet ut resurgat
virgo Israel;
proiecta est in terram suam,
non est qui suscitet eam.
3 Quia haec dicit Dominus Deus:
Urbs, de qua egrediebantur mille,
relinquentur in ea centum;
et de qua egrediebantur centum,
relinquentur in ea decem
pro domo Israel .
4 Quia haec dicit Dominus domui Israel:
Quaerite me et vivetis;
5 et nolite quaerere Bethel
et in Galgalam nolite intrare
et in Bersabee nolite transire,
quia Galgala captiva ducetur,
et Bethel erit iniquitas .
6 Quaerite Dominum et vivite;
ne forte invadat sicut ignis
domum Ioseph,
et devoret, et non sit
qui exstinguat Bethel.
7 Qui convertunt in absinthium iudicium
et iustitiam in terram deiciunt.
8 Qui facit stellas Pliadis et Orionem
et convertit in mane tenebras
et diem in noctem obscurat;
qui vocat aquas maris
et effundit eas super faciem terrae;
Dominus nomen eius.
9 Qui micare facit vastitatem super robustum
et vastitatem super arcem affert.
10 Odio habuerunt corripientem in porta
et loquentem perfecte abominati sunt.
11 Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem
et portionem frumenti abstulistis ab eo,
domos quadro lapide aedificastis
et non habitabitis in eis,
vineas plantastis amantissimas
et non bibetis vinum earum.
12 Quia cognovi multa scelera vestra
et fortia peccata vestra,
opprimentes iustum, accipientes munus
et pauperes deprimentes in porta.
13 Ideo prudens in tempore illo tacet,
quia tempus malum est.
14 Quaerite bonum et non malum,
ut vivatis,
ita ut sit Dominus, Deus exercituum,
vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum et diligite bonum
et constituite in porta iudicium,
si forte misereatur Dominus, Deus exercituum,
reliquiis Ioseph.
16 Propterea haec dicit Dominus,
Deus exercituum, dominator:
In omnibus plateis planctus,
et in cunctis viis dicetur: Vae, vae!;
et vocabunt agricolam ad luctum
et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
17 Et in omnibus vineis erit luctus,
quia pertransibo in medio tui ,
dicit Dominus.
18 Vae desiderantibus diem Domini!
Ad quid vobis dies Domini?
Tenebrae et non lux.
19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis,
et occurrat ei ursus;
et ingrediatur domum
et innitatur manu sua super parietem,
et mordeat eum coluber.
20 Numquid non tenebrae dies Domini et non lux?
Et caligo sine splendore in ea?
21 Odi, proieci festivitates vestras
et non delector coetibus vestris.
22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata,
oblationes vestras non suscipiam
et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
23 Aufer a me tumultum carminum tuorum,
et canticum lyrarum tuarum non audiam.
24 Et affluat quasi aqua iudicium,
et iustitia quasi torrens perennis.
25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto
quadraginta annis, domus Israel?
26 Et portastis Saccut regem vestrum,
et Caivan, imagines vestras,
sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.
27 Et migrare vos faciam trans Damascum ,
dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.
6
1 Vae,
qui tranquilli sunt in Sion
et confidunt in monte Samariae;
designati primitiae populorum,
ad quos venit domus Israel!
2 Transite in Chalanne et videte;
et ite inde in Emath magnam
et descendite in Geth Palaestinorum.
Numquid meliores regnis istis vos,
aut latior terminus eorum termino vestro est?
3 Qui removetis diem malum
et appropinquare facitis solium violentiae.
4 Qui dormiunt in lectis eburneis,
recumbentes in stratis suis,
comedentes agnos de grege
et vitulos de medio armenti;
5 canentes ad vocem psalterii,
sicut David excogitant sibi vasa cantici;
6 bibentes vinum in phialis,
optimis unguentis delibuti,
et non sunt contristati super ruina Ioseph.
7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,
et auferetur factio lascivientium.
8 Iuravit Dominus Deus in anima sua,
dicit Dominus, Deus exercituum:
Detestor ego superbiam Iacob
et domos eius odi
et tradam civitatem et plenitudinem eius .
9 Quod si reliqui fuerint
decem viri in domo una,
et ipsi morientur;
10 et tollet eum propinquus suus
et comburet eum, ut efferat ossa de domo,
et dicet ei, qui in penetralibus domus est:
Numquid adhuc est penes te? .
Et respondebit: Non est;
et dicet ei: Tace!;
non est qui recordetur nominis Domini.
11 Quia ecce Dominus mandat
et percutiet domum maiorem ruinis
et domum minorem scissionibus.
12 Numquid currunt in petris equi,
aut aratur mare in bobus,
quoniam convertistis in venenum iudicium
et fructum iustitiae in absinthium?
13 Qui laetantur pro Lodabar,
qui dicunt: Numquid non in fortitudine nostra
cepimus nobis Carnaim? .
14 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel,
dicit Dominus, Deus exercituum, gentem;
et oppriment vos ab introitu Emath
usque ad torrentem Arabae .
7
1 Haec
ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in
principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae
post fruges demessas regis.
2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi:
Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia
parvulus est? .
3 Misertus est Dominus super hoc. Non erit , dixit Dominus Deus.
4 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per
ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.
5 Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia
parvulus est? .
6 Misertus est Dominus super hoc. Sed et istud non erit , dicit
Dominus Deus.
7 Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et
in manu eius trulla caementarii.
8 Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? . Et dixi:
Trullam caementarii . Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in
medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
9 Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et
consurgam super domum Ieroboam in gladio .
10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens:
Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra
sustinere universos sermones eius.
11 Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Ieroboam, et Israel
captivus migrabit de terra sua .
12 Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere. Fuge in terram
Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis
est, et domus regni est .
14 Responditque Amos et dixit ad Amasiam:
Non sum propheta
et non sum filius prophetae;
sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.
15 Et tulit me Dominus,
cum sequerer gregem,
et dixit Dominus ad me:
Vade, propheta ad populum meum Israel.
16 Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: Non prophetabis super Israel
et non stillabis verba super domum Isaac.
17 Propter hoc haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur,
et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo
metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit
de terra sua .
8
1 Haec
ostendit mihi Dominus Deus:
et ecce canistrum pomorum.
2 Et dixit: Quid tu vides, Amos? .
Et dixi: Canistrum pomorum .
Et dixit Dominus ad me:
Venit finis super populum meum Israel;
non adiciam ultra ignoscere ei.
3 Et lugent cantatrices palatii in die illa,
dicit Dominus Deus;
multa erunt cadavera,
in omni loco proicientur: silentium.
4 Audite hoc, qui conteritis pauperem
et deficere facitis egenos terrae,
5 dicentes: Quando transibit neomenia,
et venumdabimus merces?
Et sabbatum, et aperiemus frumentum,
ut imminuamus mensuram et augeamus siclum
et supponamus stateras dolosas,
6 ut possideamus in argento egenos
et pauperem pro calceamentis
et quisquilias frumenti vendamus?.
7 Iuravit Dominus in superbia Iacob:
Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum.
8 Numquid super isto non commovebitur terra,
et lugebit omnis habitator eius,
et ascendet quasi fluvius universa,
fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?
9 Et erit: in die illa,
dicit Dominus Deus,
occidere faciam solem in meridie
et tenebrescere faciam terram in die luminis
10 et convertam festivitates vestras in luctum
et omnia cantica vestra in planctum;
et inducam super omnes lumbos saccum
et super omne caput calvitium;
et ponam eam quasi luctum unigeniti
et novissima eius quasi diem amarum.
11 Ecce dies veniunt,
dicit Dominus,
et mittam famem in terram;
non famem panis neque sitim aquae,
sed audiendi verbum Domini .
12 Et fugient a mari usque ad mare;
et ab aquilone usque ad orientem circuibunt,
quaerentes verbum Domini,
et non invenient.
13 In die illa deficient virgines pulchrae
et adulescentes in siti.
14 Qui iurant in delicto Samariae
et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan!
et Vivit via, Bersabee! ,
et cadent et non resurgent ultra.
9
1 Vidi
Dominum
stantem super altare,
et dixit: Percute capitellum,
et commoveantur superliminaria;
frange eos in capite omnes,
et novissimum eorum in gladio interficiam;
non fugiet ex eis fugitivus,
et non salvabitur superstes eis.
2 Si descenderint usque ad infernum,
inde manus mea educet eos;
et si ascenderint usque in caelum,
inde detraham eos.
3 Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli,
inde quaeram et auferam eos;
et si celaverint se ab oculis meis
in profundo maris,
ibi mandabo serpenti, et mordebit eos;
4 et si abierint in captivitatem
coram inimicis suis,
ibi mandabo gladio, et occidet eos,
et ponam oculos meos super eos
in malum et non in bonum .
5 Et Dominus, Deus exercituum,
qui tangit terram, et tabescet.
Et lugebunt omnes habitantes in ea;
et ascendet sicut fluvius ea omnis
et decrescet sicut flumen Aegypti.
6 Qui aedificat in caelo ascensus suos
et cameram suam super terram fundat,
qui vocat aquas maris
et effundit eas super faciem terrae;
Dominus nomen eius.
7 Numquid non ut filii Aethiopum
vos estis mihi, filii Israel?,
ait Dominus.
Numquid non Israel ascendere feci
de terra Aegypti
et Philisthim de Caphtor
et Syros de Cir?
8 Ecce oculi Domini Dei
super regnum peccans,
et conteram illud
a facie terrae;
verumtamen conterens non conteram
domum Iacob,
dicit Dominus.
9 Ecce enim mandabo ego
et concutiam in omnibus gentibus domum Israel,
sicut concutitur triticum in cribro,
et non cadet lapillus super terram.
10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei,
qui dicunt: Non appropinquabit et non veniet
super nos malum.
11 In die illa suscitabo
tabernaculum David, quod cecidit,
et reaedificabo rupturas eius;
et ea, quae corruerant, instaurabo
et reaedificabo illud sicut diebus antiquis,
12 ut possideant
reliquias Edom
et omnes nationes,
super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus, qui faciet haec.
13 Ecce dies veniunt,
dicit Dominus,
et comprehendet arator messorem,
et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum,
et omnes colles liquefient.
14 Et convertam captivitatem populi mei Israel;
et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt
et plantabunt vineas et bibent vinum earum
et facient hortos et comedent fructus eorum.
15 Et plantabo eos super humum suam,
et non evellentur ultra
de terra sua, quam dedi eis ,
dicit Dominus Deus tuus.
|