NOVA
VULGATA
EPISTULA
AD COLOSSENSES
1
1
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater
2 his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo:
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.
3 Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis
orantes,
4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis
in sanctos omnes,
5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in
verbo veritatis evangelii,
6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et
crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis
gratiam Dei in veritate;
7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis
pro nobis minister Christi,
8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.
9 Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et
postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia
et intellectu spiritali,
10 ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono
fructificantes et crescentes in scientia Dei,
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in
omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio
12 gratias agentes Patri,
qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum
et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
14 in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum;
15 qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturae,
16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra,
visibilia et invisibilia,
sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
17 et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput corporis ecclesiae;
qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum,
pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
21 Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus
malis,
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere
vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;
23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe
evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura,
quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt
passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data
est mihi in vos, ut impleam verbum Dei;
26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc
autem manifestatum est sanctis eius,
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in
gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;
28 quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem
hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in
Christo;
29 ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur
in me in virtute.
2
1 Volo
enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui
sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne,
2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes
divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
4 Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et
videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei
vestrae.
6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate,
7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut
didicistis, abundantes in gratiarum actione.
8 Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam
secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum
Christum;
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et
potestatis;
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in
exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi;
12 consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem
operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
13 et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae,
convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
14 delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat
contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
15 exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans
illos in semetipso.
16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut
neomeniae aut sabbatorum,
17 quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
18 Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione
angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu
carnis suae
19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones
subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
20 Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes
in mundo decretis subicimini:
21 “ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”,
22 quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et
doctrinas hominum?
23 Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et
humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem
carnis.
3
1
Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens;
2 quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.
3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso
in gloria.
5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem,
immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est
simulacrorum servitus,
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam,
blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus
eius
10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum
imaginem eius, qui creavit eum,
11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus,
Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera
misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
13 supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus
aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;
14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis
in uno corpore. Et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia
docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis
spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine
Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
20 Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in
Domino.
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non
pusillo animo fiant.
22 Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum
servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis,
timentes Dominum.
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus,
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino
Christo servite;
25 qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est
personarum acceptio.
4
1
Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam
et vos Dominum habetis in caelo.
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad
loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
4 ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.
6 Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo
oporteat vos unicuique respondere.
7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus
frater et fidelis minister et conservus in Domino,
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et
consoletur corda vestra,
9 cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae
hic aguntur, nota facient vobis.
10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus
Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite
illum —
11 et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli
adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio.
12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper
certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni
voluntate Dei.
13 Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis
et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli.
14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo
eius est, ecclesiam.
16 Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium
ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis.
17 Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino,
ut illud impleas ”.
18 Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum.
Gratia vobiscum.
|