NOVA
VULGATA
PROPHETIA
DANIELIS
1
1 Anno
tertio regni Ioachim regis Iudae venit Nabuchodonosor rex Babylonis
Ierusalem et obsedit eam;
2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum
domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum suorum et
vasa intulit in domum thesauri deorum suorum.
3 Et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de
filiis Israel et de semine regio et tyrannorum
4 pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni
sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent stare in
palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam Chaldaeorum.
5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de
vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in
conspectu regis.
6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudae Daniel, Ananias, Misael et
Azarias.
7 Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina: Danieli Baltassar et
Ananiae Sedrac, Misaeli Misac et Azariae Abdenago.
8 Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis
neque de vino potus eius, et rogavit eunuchorum praepositum, ne
contaminaretur.
9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu
principis eunuchorum;
10 et ait princeps eunuchorum ad Daniel: Timeo ego dominum meum
regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus
vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris,
condemnabitis caput meum regi .
11 Et dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps eunuchorum
super Daniel, Ananiam, Misael et Azariam:
12 Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis
legumina ad vescendum et aqua ad bibendum;
13 et videantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus puerorum, qui
vescuntur cibo regio, et, sicut videris, facies cum servis tuis .
14 Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
15 Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et
corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
16 Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis
legumina.
17 Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni
scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et
somniorum.
18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur,
introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
19 Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales
ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis.
20 Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab
eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui
erant in universo regno eius.
21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
2
1 In
anno secundo regni Nabu chodonosor vidit Nabuchodo nosor somnium, et
conterritus est spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo.
2 Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et
Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt
coram rege.
3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et spiritus meus conterritus
est, ut intellegat somnium .
4 Responderuntque Chaldaei regi Aramaice: Rex, in sempiternum vive!
Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus .
5 Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me. Nisi
indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini,
et domus vestrae in sterquilinium ponentur;
6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et
honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius
indicate mihi .
7 Responderunt secundo atque dixerunt: Rex somnium dicat servis
suis, et interpretationem illius indicabimus .
8 Respondit rex et ait: Certe novi quia tempus redimitis, scientes
quod recesserit a me sermo.
9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et
verbum fallax et deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi,
donec tempus pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod
interpretationem eius loquamini mihi .
10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt: Non est homo
super terram qui sermonem regis possit indicare; quapropter neque regum
quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo
et mago et Chaldaeo.
11 Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam
qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum
hominibus conversatio .
12 Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent
omnes sapientes Babylonis.
13 Et egressa sententia, ut sapientes interficerentur, quaerebantur
Daniel et socii eius, ut perirent.
14 Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem
militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes
Babylonis;
15 respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob
causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem
indicasset Arioch Danieli,
16 Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem
indicandam regi;
17 et ingressus est domum suam Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis
suis indicavit negotium,
18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto
et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
19 Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit
Daniel Deo caeli
20 et locutus Daniel ait:
Sit nomen Dei benedictum
a saeculo et usque in saeculum,
quia sapientia et fortitudo eius sunt;
21 et ipse mutat tempora et aetates,
transfert atque constituit reges,
dat sapientiam sapientibus
et scientiam intellegentibus disciplinam:
22 ipse revelat profunda et abscondita
et novit in tenebris constituta,
et lux cum eo inhabitat,
23 Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo,
quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi
et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te,
quia sermonem regis aperuisti nobis .
24 Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut
perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes
Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi
enarrabo .
25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei:
Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi
annuntiet .
26 Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar:
Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem
eius?.
27 Et respondens Daniel coram rege ait: Mysterium, quod rex
interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare
regi;
28 sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex
Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum
et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
29 Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post
haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt.
30 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis
viventibus, sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi
manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.
31 Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et
statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
32 Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de
argento, porro venter et femora ex aere,
33 tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem
fictilis.
34 Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit
statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos;
35 tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et
fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus,
nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam,
factus est mons magnus et implevit universam terram.
36 Hoc est somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.
37 Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et
gloriam dedit tibi;
38 et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae agri
volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum
constituit: tu es caput aureum.
39 Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud
aereum, quod imperabit universae terrae.
40 Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum
comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et
comminuet omnia haec.
41 Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem
ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod
vidisti ferrum mixtum testae ex luto.
42 Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte
regnum erit solidum et ex parte contritum.
43 Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur
quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri
non potest testae.
44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod
in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur:
comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
45 Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus
et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus
ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis
interpretatio eius .
46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit
et hostias et incensum praecepit, ut sacrificarent ei.
47 Loquens ergo rex ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est et
Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum
hoc .
48 Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit
ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et
principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis.
49 Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae
Babylonis Sedrac, Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus
regis.
3
1
Nabuchodonosor rex fecit sta tuam auream altitudine cubito rum
sexaginta, latitudine cubitorum sex; et statuit eam in campo Dura in
provincia Babylonis.
2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus
et iudices, duces et tyrannos et praefectos omnesque principes
provinciarum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat
Nabuchodonosor rex.
3 Tunc congregati sunt satrapae, magistratus et iudices, duces et
tyranni et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi
principes provinciarum ad dedicationem statuae, quam erexerat
Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat
Nabuchodonosor,
4 et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur, populi, tribus et
linguae:
5 in hora, qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae,
sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum,
cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in
fornacem ignis ardentis .
7 Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae,
fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et omnis
generis musicorum, cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt
statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
8 Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt
Iudaeos
9 dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in aeternum vive!
10 Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum
tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et
universi generis musicorum, prosternat se et adoret statuam auream;
11 si quis autem non procidens adoraverit, mittetur in fornacem ignis
ardentis.
12 Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae
Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant:
deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant .
13 Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit, ut adducerentur
Sedrac, Misac et Abdenago; tunc viri illi adducti sunt in conspectu
regis.
14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis: Verene, Sedrac, Misac
et Abdenago, deos meos non colitis et statuam auream, quam constitui,
non adoratis?
15 Numquid estis nunc parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae,
fistulae, citharae, sambucae, psalterii et symphoniae omnisque generis
musicorum, prosternere vos et adorare statuam, quam feci? Quod si non
adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis
est deus, qui eripiat vos de manu mea? .
16 Respondentes Sedrac, Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor:
Non oportet nos de hac re respondere tibi:
17 Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis
ardentis, et de manu tua, rex, liberabit.
18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et
statuam auream, quam erexisti, non adoramus .
19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius
immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens praecepit,
ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat;
20 et viris fortissimis de exercitu suo iussit, ut ligarent Sedrac,
Misac et Abdenago et mitterent eos in fornacem ignis ardentis;
21 et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et
calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis;
22 itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis,
viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma
ignis.
23 Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio
camino ignis ardentis colligati.
(Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi).
24 Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino.
25 Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis
ait:
26 Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum,
et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula,
27 quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis,
et universa opera tua vera, et viae tuae rectae,
et omnia iudicia tua veritas.
28 Iudicia enim vera fecisti
iuxta omnia, quae induxisti super nos
et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem,
quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec
propter peccata nostra.
29 Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te
et deliquimus in omnibus;
30 et praecepta tua non audivimus
nec observavimus
nec fecimus, sicut praeceperas nobis,
ut bene nobis esset.
31 Omnia ergo, quae induxisti super nos,
et universa, quae fecisti nobis,
vero iudicio fecisti;
32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum
iniquorum et pessimorum praevaricatorumque
et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram.
33 Et nunc non possumus aperire os;
confusio et opprobrium facta sunt
servis tuis et his, qui colunt te.
34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum
propter nomen tuum
et ne dissipes testamentum tuum
35 neque auferas misericordiam tuam a nobis
propter Abraham dilectum tuum
et Isaac servum tuum
et Israel sanctum tuum,
36 quibus dixisti
quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli
et sicut arenam, quae est in litore maris;
37 quia, Domine,
imminuti sumus plus quam omnes gentes
sumusque humiles in universa terra
hodie propter peccata nostra;
38 et non est in tempore hoc
princeps et propheta et dux
neque holocaustum neque sacrificium
neque oblatio neque incensum
neque locus primitiarum coram te,
ut possimus invenire misericordiam;
39 sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur
sicut in holocausto arietum et taurorum
40 et sicut in milibus agnorum pinguium;
sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie,
et perfice subsequentes te,
quoniam non est confusio confidentibus in te.
41 Et nunc sequimur te in toto corde
et timemus te et quaerimus faciem tuam;
42 ne confundas nos,
sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam
et secundum multitudinem misericordiae tuae
43 et erue nos in mirabilibus tuis
et da gloriam nomini tuo, Domine.
44 Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala;
confundantur absque ulla potentia,
et robur eorum conteratur.
45 Sciant quia tu es Dominus,
Deus solus et gloriosus super orbem terrarum .
46 Et non cessabant, qui immiserant eos, ministri regis succendere
fornacem naphta et stuppa et pice et malleolis,
47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem
48 et erupit et incendit, quos repperit iuxta fornacem de Chaldaeis.
49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem
et excussit flammam ignis de fornace
50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; et non tetigit
eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit.
51 Tunc hi tres, quasi ex uno ore, laudabant et glorificabant et
benedicebant Deo in fornace dicentes:
52 Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum,
et laudabilis et superexaltatus in saecula;
et benedictum nomen gloriae tuae sanctum
et superlaudabile et superexaltatum in saecula.
53 Benedictus es in templo sanctae gloriae tuae
et superlaudabilis et supergloriosus in saecula.
54 Benedictus es in throno regni tui
et superlaudabilis et superexaltatus in saecula.
55 Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim,
et laudabilis et superexaltatus in saecula.
56 Benedictus es in firmamento caeli
et laudabilis et gloriosus in saecula.
57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
58 Benedicite, caeli, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
59 Benedicite, angeli Domini, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
60 Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
61 Benedicat omnis virtus Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
62 Benedicite, sol et luna, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
63 Benedicite, stellae caeli, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
65 Benedicite, omnes venti, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
66 Benedicite, ignis et aestus, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
67 Benedicite, frigus et aestus, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
68 Benedicite, rores et pruina, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
69 Benedicite, gelu et frigus, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
70 Benedicite, glacies et nives, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
71 Benedicite, noctes et dies, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
72 Benedicite, lux et tenebrae, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
74 Benedicat terra Dominum,
laudet et superexaltet eum in saecula.
75 Benedicite, montes et colles, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
77 Benedicite, maria et flumina, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
78 Benedicite, fontes, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
79 Benedicite, cete et omnia quae moventur in aquis, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
80 Benedicite, omnes volucres caeli, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
81 Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
82 Benedicite, filii hominum, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
83 Benedic, Israel, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
85 Benedicite, servi Domini, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
86 Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula.
88 Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino,
laudate et superexaltate eum in saecula;
quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis
et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammae
et de medio ignis eruit nos.
89 Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
90 Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum;
laudate et confitemini ei, quia in saecula misericordia eius .
(Hucusque non habetur in Hebraeo et, quae posuimus, de Theodotionis
editione translata sunt).
91 24 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens
ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis
compeditos?. Qui respondentes dixerunt regi: Vere, rex .
92 25 Respondit et ait: Ecce ego video viros quattuor solutos et
ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species
quarti similis filio deorum .
93 26 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et
ait: Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et
venite . Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et Abdenago de medio
ignis.
94 27 Et congregati satrapae, magistratus et iudices et potentes regis
contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in
corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et
sarabara eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per
eos.
95 28 Et erumpens Nabuchodonosor ait: Benedictus Deus eorum, Sedrac,
Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui
crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora
sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
96 29 A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua
quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et
Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo
quod non est Deus alius, qui possit ita salvare .
97 30 Tunc rex promovit Sedrac, Misac et Abdenago in provincia
Babylonis.
98 31 Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus et linguis, quae
habitant in universa terra: Pax vobis multiplicetur.
99 32 Signa et mirabilia, quae fecit apud me Deus excelsus, placuit mihi
praedicare:
100 33 Signa eius quam magna sunt,
et mirabilia eius quam fortia!
Et regnum eius regnum sempiternum,
et potestas eius in generationem et generationem .
4
1 Ego
Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo;
2 somnium vidi, quod perterruit me, et cogitationes in stratu meo et
visiones capitis mei conturbaverunt me.
3 Et per me propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo
cuncti sapientes Babylonis, ut solutionem somnii indicarent mihi.
4 Tunc ingrediebantur harioli, magi, Chaldaei et haruspices; et somnium
narravi in conspectu eorum, et solutionem eius non indicaverunt mihi;
5 donec denique ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen
Baltassar secundum nomen dei mei et qui habet spiritum deorum sanctorum
in semetipso. Et somnium coram ipso locutus sum:
6 Baltassar, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum
sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi,
visiones somnii mei, quas vidi, et solutionem eius narra.
7 Visio capitis mei in cubili meo:
Videbam, et ecce arbor in medio terrae,
et altitudo eius nimia.
8 Magna arbor et fortis,
et proceritas eius contingens caelum;
aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.
9 Folia eius pulcherrima,
et fructus eius nimius,
et esca universorum in ea.
Subter eam habitabant bestiae agri,
et in ramis eius conversabantur volucres caeli,
et ex ea vescebatur omnis caro.
10 Videbam in visione capitis mei super stratum meum,
et ecce vigil et sanctus de caelo descendit.
11 Clamavit fortiter et sic ait:
Succidite arborem et praecidite ramos eius,
excutite folia eius et dispergite fructus eius.
Fugiant bestiae de sub ea,
et volucres de ramis eius.
12 Verumtamen germen radicum eius in terra sinite
et in vinculo ferreo et aereo in herbis agri,
et rore caeli tingatur,
et cum feris pars eius in herba terrae.
13 Cor eius ab humano commutetur,
et cor ferae detur ei,
et septem tempora mutentur super eum.
14 In sententia vigilum decretum est,
et sermo sanctorum petitio,
ut cognoscant viventes
quoniam dominatur Excelsus in regno hominum
et, cuicumque voluerit, dabit illud
et humillimum hominem constituet super eo.
15 Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar,
interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei non queunt
solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum
in te est .
16 Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et
cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait:
Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te .
Respondit Baltassar et dixit: Domine mi, somnium his, qui te
oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit.
17 Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo
pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram,
18 et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in
ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes
aves caeli,
19 tu es, rex, qui magnificatus es et invaluisti, et magnitudo tua
crevit et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos terrae.
20 Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et
dicere: Succidite arborem et dissipate illam; attamen germen radicum
eius in terra dimittite, et vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et
rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars eius, donec septem
tempora mutentur super eum,
21 haec est interpretatio, rex, et sententia Altissimi, quae pervenit
super dominum meum regem:
22 et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua,
et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque
tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super
regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud.
23 Quod autem praeceperunt, ut relinqueretur germen radicum eius, id est
arboris, regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem caeli.
24 Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua
eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum; sic
longitudo erit prosperitati tuae .
25 Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.
26 Post finem mensium duodecim in palatio regni Babylonis deambulabat;
27 responditque rex et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego
aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria
decoris mei? .
28 Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de caelo ruit: Tibi
dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transiit a te,
29 et ab hominibus te eicient, et cum bestiis feris erit habitatio tua:
fenum quasi boves comedes; et septem tempora mutabuntur super te, donec
scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit,
det illud .
30 Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus
abiectus est et fenum ut boves comedit, et rore caeli corpus eius
infectum est, donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent,
et ungues eius quasi avium.
31 Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum
levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et
Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi,
quia potestas eius potestas sempiterna,
et regnum eius in generationem et generationem;
32 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt:
iuxta voluntatem enim suam facit
tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae,
et non est qui resistat manui eius
et dicat ei: Quid facis?.
33 In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni
mei maiestas mea et splendor meus reversa sunt ad me; et optimates mei
et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo constitutus sum, et
magnificentia amplior addita est mihi.
34 Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem
caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et
gradientes in superbia potest humiliare .
5
1
Balthasar rex fecit grande con vivium optimatibus suis mille et coram
his milibus vinum bibebat.
2 Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et
argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod
fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque
eius et concubinae.
3 Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat
in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et
concubinae illius:
4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos,
ferreos ligneosque et lapideos.
5 In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et scripserunt contra
candelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex aspiciebat
articulos manus scribentis.
6 Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius conturbabant
eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem
collidebantur.
7 Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et
haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque
legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi
fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius
in regno meo dominabitur .
8 Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et non potuerunt nec
scripturam legere nec interpretationem indicare regi;
9 unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus
est super eum, sed et optimates eius turbabantur.
10 Regina autem, sermonum regis optimatiumque eius causa, domum convivii
ingressa est; et regina proloquens ait: Rex, in aeternum vive! Non
te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.
11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et
in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi
sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater
tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum
constituit eum; pater tuus, o rex,
12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio
somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in
eo, in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel
vocetur et interpretationem narrabit .
13 Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait:
Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater
meus de Iuda?
14 Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia
intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te.
15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi, ut
scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et
nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
16 Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata
dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius
indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum
habebis et tertius in regno meo princeps eris .
17 Tunc respondens Daniel ait coram rege: Munera tua sint tibi, et
dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et
interpretationem eius ostendam tibi.
18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem
dedit Nabuchodonosor patri tuo.
19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus
et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat, interficiebat et,
quos volebat, percutiebat et, quos volebat, exaltabat et, quos volebat,
humiliabat.
20 Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est
ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata
est ab eo;
21 et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum
est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves
comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret
quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque
voluerit, suscitabit super illud.
22 Tu quoque filius eius, Balthasar, non humiliasti cor tuum, cum scires
haec omnia,
23 sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata
sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae
vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos,
ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque
sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et
omnes vias tuas, non glorificasti.
24 Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et scriptura haec exarata
est.
25 Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel, upharsin.
26 Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnum tuum
et complevit illud;
27 thecel, appensus es in statera et inventus es minus habens;
28 phares, divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis .
29 Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata
est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet
potestatem tertius in regno suo.
30 Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeorum.
6
1 Et
Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos.
2 Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti, ut
essent in toto regno suo,
3 et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae
illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
4 Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia
spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum
super omne regnum;
5 unde principes et satrapae quaerebant, ut invenirent occasionem
Danieli ex latere regni, nullamque causam et suspicionem reperire
potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non
inveniretur in eo.
6 Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam
occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui .
7 Tunc principes et satrapae illi concurrerunt ad regem et sic locuti
sunt ei: Darie rex, in aeternum vive!
8 Consilium inierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae,
optimates et iudices, ut decretum regis promulget et edictum confirmet,
ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine
usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
9 Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa decretum, ut non
immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricari non licet
.
10 Porro rex Darius signavit edictum et decretum.
11 Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse, ingressus est
domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem,
tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque
coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat.
12 Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et
obsecrantem Deum suum.
13 Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: Rex,
numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de
diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in
lacum leonum? . Respondens rex ait: Verus est sermo iuxta
decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet .
14 Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis
captivitatis Iudae non curavit de te, rex, et de edicto, quod
constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
15 Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele
posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut
erueret illum.
16 Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: Scito, rex,
quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et edictum, quod
constituit rex, non liceat immutari .
17 Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum
leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse
liberet te .
18 Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem
obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret
contra Danielem.
19 Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt
illati coram eo; insuper et somnus recessit ab eo.
20 Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit;
21 appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et
affatus est Danielem: Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu
servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?.
22 Et Daniel regi respondens ait: Rex, in aeternum vive!
23 Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non
nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram
te, rex, delictum non feci .
24 Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi
de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in
eo, quia credidit Deo suo.
25 Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant
Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores
eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis
leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
26 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis,
habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur!
27 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei
tremescant et paveant Deum Danielis:
ipse est enim Deus vivens
et permanens in saecula,
et regnum eius non dissipabitur,
et potestas eius usque in aeternum;
28 ipse liberator atque salvator
et faciens signa et mirabilia
in caelo et in terra.
Liberavit autem Danielem
de manu leonum .
29 Porro Daniel prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae.
7
1 Anno
primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis
eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae
locutus est.
2 Respondit Daniel et dixit: Videbam in visione mea nocte: et ecce
quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum,
3 et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.
4 Prima quasi leaena et alas habebat aquilae; aspiciebam, donec evulsae
sunt alae eius; et sublata est de terra et super pedes quasi homo
stetit, et cor hominis datum est ei.
5 Et ecce bestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres
costae erant in ore eius et in dentibus eius; et sic dicebant ei:
Surge, comede carnes plurimas.
6 Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis
quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data
est ei.
7 Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta
terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat
magnos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans;
dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat
cornua decem.
8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio
eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et ecce
oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
9 Aspiciebam,
donec throni positi sunt,
et Antiquus dierum sedit.
Vestimentum eius quasi nix candidum,
et capilli capitis eius quasi lana munda;
thronus eius flammae ignis,
rotae eius ignis accensus.
10 Fluvius igneus effluebat
et egrediebatur a facie eius;
milia milium ministrabant ei,
et decies milies centena milia assistebant ei:
iudicium sedit,
et libri aperti sunt.
11 Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud
loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus
eius, et tradita esset ad comburendum igni;
12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae
constituta essent eis usque ad tempus et tempus.
13 Aspiciebam ergo in visione noctis:
et ecce cum nubibus caeli
quasi Filius hominis veniebat
et usque ad Antiquum dierum pervenit,
et in conspectu eius obtulerunt eum;
14 et data sunt ei potestas et honor et regnum;
et omnes populi, tribus et linguae
ipsi servierunt:
potestas eius potestas aeterna,
quae non auferetur,
et regnum eius, quod non corrumpetur.
15 Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones
capitis mei conturbaverunt me.
16 Accessi ad unum de assistentibus et veritatem quaerebam ab eo de
omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem sermonum edocuit me:
17 Hae bestiae magnae quattuor, quattuor regna consurgent de terra;
18 suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum
usque in saeculum et saeculum saeculorum.
19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat
dissimilis valde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et
ungues eius aerei, comedens et comminuens et reliquias pedibus suis
conculcans,
20 et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum
fuerat ante, et ceciderant tria cornua, de cornu illo, quod habebat
oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris.
21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et
praevalebat eis,
22 donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et
tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
23 Et sic ait: Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius
erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et
comminuet eam.
24 Porro cornua decem regni decem reges erunt; et alius consurget post
eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit
25 et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et
putabit quod possit mutare tempora et legem, et tradentur in manu eius
usque ad tempus et tempora et dimidium temporis;
26 et iudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et
dispereat usque in finem;
27 regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne
caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum
sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient .
28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis
conturbabar, et facies mea mutata est in me; verbum autem in corde meo
conservavi.
8
1 Anno
tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi, ego Daniel, post id
quod mihi apparuerat in principio.
2 Vidi in visione, et factum est, dum viderem, eram in Susis castro,
quod est in Elam provincia; vidi autem in visione esse me super rivum
Ulai.
3 Et levavi oculos meos et vidi: et ecce aries unus stabat ante rivum
habens cornua et cornua excelsa et unum excelsius altero, et excelsius
crescebat in postero.
4 Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra
aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei
neque liberari de manu eius; fecitque secundum voluntatem suam et
magnificatus est.
5 Et ego intellegebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente
super faciem totius terrae et non tangebat terram; porro hircus habebat
cornu insigne inter oculos suos.
6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante
rivum, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae.
7 Vidi eum appropinquantem prope arietem, et efferatus est in eum et
percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries
resistere ei; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat
liberare arietem de manu eius.
8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis; cumque crevisset,
fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua loco illius per
quattuor ventos caeli.
9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est
grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem
10 et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de
fortitudine et de stellis et conculcavit eas;
11 et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo tulit
iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius.
12 Militia autem data est contra iuge sacrificium propter peccata, et
prostrata est veritas in terra; cornu autem fecit et prosperatum est.
13 Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus alteri,
nescio cui, loquenti: Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum
desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur?
.
14 Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo milia trecenti;
et mundabitur sanctuarium .
15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et quaererem
intellegentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri;
16 et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit et ait: Gabriel, fac
intellegere istum visionem .
17 Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset, pavens
corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellege, fili hominis, quoniam
in tempore finis complebitur visio .
18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram, et tetigit
me et statuit me in gradu meo
19 dixitque: Ecce ego ostendam tibi, quae futura sint in novissimo
maledictionis, quoniam in tempore erit finis.
20 Aries, quem vidisti habere cornua, reges Medorum est atque Persarum;
21 porro hircus caprarum rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat
inter oculos eius, ipse est rex primus.
22 Quod autem, fracto illo, surrexerunt quattuor pro eo, quattuor regna
de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius.
23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitate, consurget rex
impudens facie et intellegens propositiones;
24 et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis, et supra quam
credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet
robustos et populum sanctorum,
25 et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in
corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra
principem principum consurget et sine manu conteretur.
26 Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo signa
visionem, quia post dies multos erit .
27 Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque surrexissem,
faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui
intellegeret.
9
1 In
anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui impe ravit super
regnum Chaldaeorum,
2 anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum,
de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur
desolationes Ierusalem, septuaginta anni;
3 et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, ut quaererem rogationem et
deprecationem in ieiuniis, sacco et cinere.
4 Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi:
Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et
misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius;
5 peccavimus, inique fecimus, impie egimus et recessimus et declinavimus
a mandatis tuis ac iudiciis tuis;
6 non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo
regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo
terrae.
7 Tibi, Domine, iustitia; nobis autem confusio faciei, sicut est hodie
viro Iudae et habitatoribus Ierusalem et omni Israel, his qui prope sunt
et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter
iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris et
patribus nostris, quia peccavimus tibi;
9 Domino autem, Deo nostro, misericordia et propitiatio, quia recessimus
a te.
10 Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege
eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas;
11 et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt, ne
audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio,
quae scripta est in libro Moysis servi Dei, quia peccavimus ei.
12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super iudices
nostros, qui iudicaverunt nos, ut superducerent in nos magnum malum,
quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in
Ierusalem.
13 Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc venit super nos, et
non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur ab iniquitatibus
nostris et cogitaremus veritatem tuam.
14 Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia
iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non
enim audivimus vocem eius.
15 Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra
Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc,
peccavimus, iniquitatem fecimus,
16 Domine, in omnem iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira tua et furor
tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata enim
nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in
opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui et preces eius et
ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est, propter
temetipsum.
18 Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide
desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum;
neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem
tuam sed in miserationibus tuis multis.
19 Exaudi, Domine! Placare, Domine! Attende et fac! Ne moreris propter
temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et
super populum tuum .
20 Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata
populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro
monte sancto Dei mei,
21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in
visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii
vespertini;
22 et docuit me et locutus est mihi dixitque: Daniel, nunc egressus
sum, ut docerem te, et intellegeres.
23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem veni, ut
indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte sermonem et
intellege visionem.
24 Septuaginta hebdomades decretae sunt
super populum tuum et super urbem sanctam tuam,
ut consummetur praevaricatio,
et finem accipiat peccatum,
et deleatur iniquitas,
et adducatur iustitia sempiterna,
et impleatur visio et prophetes,
et ungatur Sanctus sanctorum.
25 Scito ergo et animadverte:
ab exitu sermonis
ut iterum aedificetur Ierusalem
usque ad christum ducem,
hebdomades septem.
Et hebdomades sexaginta duae erunt;
et rursum aedificabitur platea et muri
in angustia temporum.
26 Et post hebdomades sexaginta duas
occidetur christus;
et nihil erit ei.
Et civitatem et sanctuarium dissipabit
populus ducis venturi,
et finis eius vastitas,
et usque ad finem belli
statuta desolatio.
27 Confirmabit autem pactum multis
hebdomade una;
et in dimidio hebdomadi
deficiet hostia et sacrificium,
et erit super alam abominationis vastator,
et usquedum consummatio et decretum
effundantur super vastatorem .
10
1 Anno
tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomento
Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem,
intellegentia enim fuit ei in visione.
2 In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum,
3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os
meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades
dierum.
4 Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum,
qui est Tigris,
5 et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et
renes eius accincti auro obryzo;
6 et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species
fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et, quae
deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis, et vox
sermonum eius ut vox multitudinis.
7 Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum,
visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt
in absconditum.
8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit
in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad
dissipationem, nec habui quidquam virium.
9 Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam
consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.
10 Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas
manuum mearum,
11 et dixit ad me: Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quae
ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te .
Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
12 Et ait ad me: Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo
posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei
tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.
13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et
ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et
ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
14 Veni autem, ut docerem te, quae ventura sunt populo tuo in novissimis
diebus, quoniam adhuc visio in dies .
15 Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad
terram et tacui.
16 Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et
aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me:
Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me
remansit virium.
17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil
enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me .
18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et
esto robustus . Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi:
Loquere, domine mi, quia confortasti me .
20 Et ait: Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut
proelier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps
Graecorum veniens.
21 Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura
veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps
vester.
11
1 Ego
autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut confortaretur et
roboraretur.
2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges stabunt pro
Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum
invaluerit divitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Graeciae.
3 Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet,
quod placuerit ei;
4 et cum steterit, conteretur regnum eius et dividetur in quattuor
ventos caeli, sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius,
qua dominatus est; lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios, exceptis
his.
5 Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit
super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius.
6 Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri veniet ad
regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii,
nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et
adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus.
7 Et stabit de germine radicum eius plantatio loco eius et veniet ad
exercitum et ingredietur oppidum regis aquilonis; et faciet adversus eos
et confortabitur.
8 Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis
argenti et auri captivos ducet in Aegyptum: ipse per aliquot annos
praevalebit adversus regem aquilonis.
9 Et intrabit in regnum regis austri et revertetur ad terram suam.
10 Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem
exercituum plurimorum; et veniet properans et inundans et revertetur et
concitabitur et congredietur usque ad oppidum eius.
11 Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversus eum,
adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur
multitudo in manu eius.
12 Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa
milia, sed non praevalebit.
13 Revertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem maiorem
quam prius; et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu
magno et opibus nimis.
14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii
quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et
corruent.
15 Et veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbem
munitissimam; et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum
eius non erit fortitudo ad resistendum.
16 Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet
contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu
eius.
17 Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et
recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et
non stabit nec illius erit.
18 Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare
faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum.
19 Et convertet faciem suam ad oppida terrae suae et impinget et
corruet, et non invenietur.
20 Et stabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in
paucis diebus conteretur, non in furore nec in proelio.
21 Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius;
et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia.
22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur;
insuper et dux foederis.
23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in
modico populo.
24 In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt
patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum
dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.
25 Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in
exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et
fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia.
26 Et comedentes panem cum eo conterent illum; exercitusque eius
opprimetur, et cadent interfecti plurimi.
27 Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam
mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum
testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam.
29 Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum, et non erit priori
simile novissimum.
30 Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et
indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et
cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum.
31 Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et
auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris.
32 Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem
scientium Deum suum obtinebit et faciet.
33 Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma
et in captivitate et in rapina per dies.
34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur
eis plurimi fraudulenter.
35 Et de eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et purgentur et
dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit.
36 Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur
adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et
prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est
definitio.
37 Et deos patrum suorum non reputabit neque concupiscentiam feminarum
nec quemquam deorum curabit, quia super universa magnificabit se;
38 deum autem oppidorum in loco suo venerabitur et deum, quem
ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretioso
rebusque pretiosis
39 et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum,
multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram
dividet pretio.
40 Et in tempore praefinito proeliabitur adversus eum rex austri, et
quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in
equitibus et in classe magna, et ingredietur terras et conteret et
pertransiet.
41 Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae
salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon.
42 Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet;
43 et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis
Aegypti, et Libyes et Aethiopes in vestigia eius transibunt.
44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in ira
magna, ut conterat et interficiat plurimos,
45 et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem sanctum
decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.
12
1 In
tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat pro
filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo, quo
gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo
salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.
2 Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in
vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui
ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
4 Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus
finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia .
5 Et vidi ego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam
fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6 Et dixit viro, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas
fluminis: Usquequo finis horum mirabilium? .
7 Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas
fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset
per Viventem in aeternum: Quia in tempus, tempora et dimidium
temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti,
complebuntur universa haec .
8 Et ego audivi et non intellexi et dixi: Domine mi, quid erit finis
horum? .
9 Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque
ad tempus praefinitum.
10 Purificabuntur et dealbabuntur et probabuntur multi, et impie agent
impii, neque intellegent omnes impii; porro docti intellegent.
11 Et a tempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit
abominatio vastatoris, dies mille ducenti nonaginta.
12 Beatus, qui exspectat et pervenit usque ad dies mille trecentos
triginta quinque.
13 Tu autem vade ad finem et requiesce; et stabis in sorte tua in fine
dierum .
(Hucusque Daniel in Hebraeo volumine legimus. Cetera, quae sequuntur
usque ad finem libri, de Theodotionis editione translata sunt).
13
1 Et
erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim;
2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et
timentem Dominum;
3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam
secundum legem Moysis.
4 Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui
suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.
5 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus
locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus
iudicibus, qui videbantur regere populum.
6 Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui
habebant iudicia.
7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et
deambulabat in pomerio viri sui.
8 Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et
facti sunt in concupiscentia eius
9 et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non
viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum.
10 Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim
dolorem suum;
11 erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere
cum ea.
12 Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad
alterum:
13 Eamus domum, quia prandi hora est . Et egressi recesserunt a
se.
14 Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem
causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune
statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando
sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in
pomerio, aestus quippe erat.
16 Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et
contemplantes eam.
17 Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum et smegmata et ostia
pomerii claudite, ut laver .
18 Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et
egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque
senes intus esse absconditos.
19 Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et
accurrerunt ad eam et dixerunt:
20 Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in
concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere
nobiscum.
21 Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum
iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te .
22 Ingemuit Susanna et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc
egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;
23 sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam
peccare in conspectu Domini .
24 Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes
adversus eam,
25 et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii.
26 Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per
posticam, ut viderent quidnam esset ei.
27 Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi
vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et
factum est die crastina,
28 cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo
presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent
eam;
29 et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam, filiam Helciae,
quae est uxor Ioachim ; et miserunt.
30 Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.
31 Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie.
32 At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta
— ut satiarentur decore eius.
33 Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam.
34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus
super caput eius;
35 quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in
Domino.
36 Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomerio soli,
ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit
puellas;
37 venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum
ea.
38 Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem
cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.
39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat
et, apertis ostiis, exilivit.
40 Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset
adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus .
41 Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et
condemnaverunt eam ad mortem.
42 Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: Deus aeterne, qui
absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
43 tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce
morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt
adversum me .
44 Exaudivit autem Dominus vocem eius.
45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri
iunioris, cuius nomen Daniel;
46 et exclamavit voce magna: Innocens ego sum a sanguine huius .
47 Et conversus omnis populus ad eum dixit: Quis est iste sermo,
quem tu locutus es? .
48 Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui, filii Israel? Non
iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam
Israel!
49 Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum
eam .
50 Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei
senes: Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi
dedit Deus honorem senectutis .
51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et
diiudicabo eos .
52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit
ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae
operabaris prius,
53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios,
dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes
sibi . Qui ait: Sub schino .
55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim
angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium .
56 Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: Semen Chanaan et
non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.
57 Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis,
sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram.
58 Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes
sibi .
Qui ait: Sub prino .
59 Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum;
manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et
interficiat vos .
60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui
salvat sperantes in se.
61 Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos
Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut
male egerant adversum proximum,
62 ut facerent secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus
est sanguis innoxius in die illa.
63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna,
cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in
ea res turpis.
64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et
deinceps.
14
1 Et rex
Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum
eius.
2 Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius.
3 Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo
per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique
metretae sex.
4 Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro
Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?
.
5 Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta sed viventem
Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis .
6 Et dixit ad eum rex: Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non
vides, quanta comedat et bibat cotidie? .
7 Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex; iste enim intrinsecus
luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando
.
8 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: Nisi dixeritis
mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini;
9 si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia
blasphemavit in Bel . Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum
tuum .
10 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis
et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis.
11 Et dixerunt sacerdotes Belis: Ecce nos egredimur foras; et tu,
rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo
tuo;
12 et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel,
morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos .
13 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum et
per illum ingrediebantur semper et devorabant ea.
14 Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos
ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et
cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt
ostium et signantes anulo regis abierunt.
15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et
uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt.
16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo;
17 et ait rex: Salvane sunt signa, Daniel? . Qui respondit:
Salva, rex .
18 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce
magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam .
19 Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit:
Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec .
20 Et dixit rex: Video vestigia virorum et mulierum et infantium
. Et iratus est rex.
21 Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt
ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae
erant super mensam.
22 Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui
subvertit eum et templum eius.
23 Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii.
24 Et dixit rex Danieli: Non potes dicere quia iste non sit deus
vivens; adora ergo eum .
25 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus
vivens.
26 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque
gladio et fuste . Et ait rex: Do tibi .
27 Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque
massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco.
Et dixit: Ecce quae colebatis .
28 Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati
adversum regem dixerunt: Iudaeus factus est rex; Bel destruxit,
draconem interfecit et sacerdotes occidit .
29 Et dixerunt, cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem;
alioquin interficiemus te et domum tuam .
30 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate
compulsus, tradidit eis Danielem.
31 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
32 Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo
corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
33 Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et
intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus.
34 Dixitque angelus Domini ad Abacuc: Fer prandium, quod habes, in
Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum .
35 Et dixit Abacuc: Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio .
36 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum
capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu
spiritus sui.
37 Et clamavit Abacuc dicens: Daniel, Daniel, tolle prandium, quod
misit tibi Deus .
38 Et ait Daniel: Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti
diligentes te .
39 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc
confestim in loco suo.
40 Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et
introspexit, et ecce Daniel sedens.
41 Et exclamavit rex voce magna dicens: Magnus es, Domine, Deus
Danielis, et non est alius praeter te .
42 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum;
et devorati sunt in momento coram eo.
|