NOVA
VULGATA
EPISTULA
AD EPHESIOS
1
1
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt
Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in
Christo,
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,
ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum in ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suae,
6 in laudem gloriae gratiae suae,
in qua gratificavit nos in Dilecto,
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiae eius,
8 quam superabundare fecit in nobis
in omni sapientia et prudentia,
9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
10 in dispensationem plenitudinis temporum:
recapitulare omnia in Christo,
quae in caelis et quae in terra, in ipso;
11 in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum
eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae,
12 ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo;
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis
vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in
laudem gloriae ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et
dilectionem in omnes sanctos,
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus
meis,
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum
sapientiae et revelationis in agnitione eius,
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis
eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui
credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et
constituens ad dexteram suam in caelestibus
21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et
omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro;
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia
ecclesiae,
23 quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus
adimpletur.
2
1 Et
vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,
2 in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius,
secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in
filios diffidentiae;
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis
carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus
natura filii irae, sicut et ceteri.
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem
suam, qua dilexit nos,
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia
estis salvati —
6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu,
7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae
suae in bonitate super nos in Christo Iesu.
8 Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum
est:
9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae
praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.
11 Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui
dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta,
12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione
Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine
Deo in mundo.
13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti
estis prope in sanguine Christi.
14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem
maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,
15 legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in
unum novum hominem, faciens pacem,
16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens
inimicitiam in semetipso.
17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem
his, qui prope;
18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
19 Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum
et domestici Dei,
20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso
summo angulari lapide Christo Iesu,
21 in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in
Domino,
22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
3
1 Huius
rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro
vobis,
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut
supra scripsi in brevi,
4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio
Christi,
5 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc
revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
6 esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis
in Christo Iesu per evangelium,
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est
mihi secundum operationem virtutis eius.
8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus
evangelizare investigabiles divitias Christi
9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a
saeculis in Deo, qui omnia creavit,
10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per
ecclesiam multiformis sapientia Dei,
11 secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino
nostro,
12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
13 Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis,
quae est gloria vestra.
14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per
Spiritum eius in interiorem hominem,
17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati
et fundati,
18 ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et
longitudo et sublimitas et profundum,
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini
in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam
petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes
saeculi saeculorum. Amen.
4
1
Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione,
qua vocati estis,
2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes
invicem in caritate,
3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe
vocationis vestrae;
5 unus Dominus, una fides, unum baptisma;
6 unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis
Christi. 8 Propter quod dicit:
“ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,
dedit dona hominibus ”.
9 Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in
inferiores partes terrae?
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut
impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas,
alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores
12 ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem
corporis Christi,
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in
virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,
14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento
doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia,
qui est caput Christus,
16 ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam
subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis
augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut
et gentes ambulant in vanitate sensus sui
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter
ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;
19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem
immunditiae omnis in avaritia.
20 Vos autem non ita didicistis Christum,
21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in
Iesu:
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui
corrumpitur secundum desideria erroris,
23 renovari autem spiritu mentis vestrae
24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia
et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum
proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam
vestram,
27 et nolite locum dare Diabolo.
28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus
bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad
aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in
diem redemptionis.
31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur
a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut
et Deus in Christo donavit vobis.
5
1 Estote
ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit
seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in
vobis, sicut decet sanctos,
4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed
magis gratiarum actio.
5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut
avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi
et Dei.
6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in
filios diffidentiae.
7 Nolite ergo effici comparticipes eorum;
8 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii
lucis ambulate
9 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
—
10 probantes quid sit beneplacitum Domino;
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem
et redarguite;
12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere;
13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,
14 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “
Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.
15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut
sapientes,
16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit
voluntas Domini.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis
spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu
Christi Deo et Patri,
21 subiecti invicem in timore Christi.
22 Mulieres viris suis sicut Domino,
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est
ecclesiae, ipse salvator corporis.
24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in
omnibus.
25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum
tradidit pro ea,
26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut
rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam
uxorem diligit, seipsum diligit;
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam
sicut et Christus ecclesiam,
30 quia membra sumus corporis eius.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae,
et erunt duo in carne una.
32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!
33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum
diligat; uxor autem timeat virum.
6
1 Filii,
oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.
2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum
promissione,
3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate
illos in disciplina et correptione Domini.
5 Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in
simplicitate cordis vestri, sicut Christo;
6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi
Christi facientes voluntatem Dei ex animo;
7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus,
8 scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a
Domino, sive servus sive liber.
9 Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et
illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est
apud eum.
10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.
11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed
adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores
tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo
et, omnibus perfectis, stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam
iustitiae
15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,
16 inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni
ignea exstinguere;
17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei;
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu,
et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus
sanctis
19 et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia
notum facere mysterium evangelii,
20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet
me, loqui.
21 Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota
vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,
22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt,
et consoletur corda vestra.
23 Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
24 Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in
incorruptione.
|