NOVA
VULGATA
EPISTULA
AD HEBRAEOS
1
1
Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit
heredem universorum, per quem fecit et saecula;
3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet
omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad
dexteram maiestatis in excelsis,
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen
hereditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum:
Filius meus es tu;
ego hodie genui te
et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit:
Et adorent eum omnes angeli Dei .
7 Et ad angelos quidem dicit:
Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis ;
8 ad Filium autem:
Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,
et virga aequitatis virga regni tui.
9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo exsultationis prae participibus tuis
10 et:
Tu in principio, Domine, terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt caeli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes ut vestimentum veterascent,
12 et velut amictum involves eos,
sicut vestimentum et mutabuntur.
Tu autem idem es, et anni tui non deficient .
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando:
Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium
mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?
2
1
Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne
forte praeterfluamus.
2 Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis
praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,
3 quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum
initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos
confirmata est,
4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus
Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
5 Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur.
6 Testatus est autem in quodam loco quis dicens:
Quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
7 Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum,
8 omnia subiecisti sub pedibus eius .
In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei.
Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;
9 eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum
propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro
omnibus gustaverit mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos
filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare.
11 Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter
quam causam non erubescit fratres eos vocare
12 dicens:
Nuntiabo nomen tuum fratribus meis,
in medio ecclesiae laudabo te;
13 et iterum: Ego ero fidens in eum ;
et iterum: Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus .
14 Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter
participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis
imperium, id est Diabolum,
15 et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant
servituti.
16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et
fidelis pontifex in iis,
quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;
18 in quo enim passus est ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur,
auxiliari.
3
1 Unde,
fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum
et pontificem confessionis nostrae Iesum,
2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo
illius.
3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto
ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit,
Deus est.
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in
testimonium eorum, quae dicenda erant,
6 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus
nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
7 Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus:
Hodie, si vocem eius audieritis,
8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto,
9 ubi tentaverunt me patres vestri in probatione
et viderunt opera mea
10 quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et
dixi: Semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
11 sicut icut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam .
12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum
incredulitatis discedendi a Deo vivo,
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud hodie
vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;
14 participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae
usque ad finem firmum retineamus,
15 dum dicitur:
Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione .
16 Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui
profecti sunt ab Aegypto per Moysen?
17 Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui
peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
18 Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui
increduli fuerunt?
19 Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
4
1
Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem
eius, existimetur aliquis ex vobis deesse;
2 etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non
profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant.
3 Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit:
Sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ,
et quidem operibus ab institutione mundi factis.
4 Dixit enim quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die
septima ab omnibus operibus suis ;
5 et in isto rursum: Non introibunt in requiem meam .
6 Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus
prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,
7 iterum terminat diem quendam, Hodie , in David dicendo post
tantum temporis, sicut supra dictum est:
Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra .
8 Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur
posthac die.
9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei;
10 qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab
operibus suis, sicut a suis Deus.
11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis
incidat inoboedientiae exemplum.
12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio
ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum
quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
13 et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda
et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
14 Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium
Dei, teneamus confessionem.
15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus
nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam
consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
5
1 Omnis
namque pontifex ex hominibus assumptus pro homi nibus constituitur in
his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis;
2 qui aeque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et
ipse circumdatus est infirmitate
3 et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro
semetipso offerre pro peccatis.
4 Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam
et Aaron.
5 Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed
qui locutus est ad eum:
Filius meus es tu;
ego hodie genui te ;
6 quemadmodum et in alio dicit:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech .
7 Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit
salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et
exauditus pro sua reverentia,
8 et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est,
oboedientiam;
9 et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis
aeternae,
10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
11 De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam
segnes facti estis ad audiendum.
12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis,
ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis,
quibus lacte opus sit, non solido cibo.
13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae,
parvulus enim est;
14 perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine
exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
6
1
Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad
perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab
operibus mortuis et fidei ad Deum,
2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis
mortuorum et iudicii aeterni.
3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
4 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam
donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
5 et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6 et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum
crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam
opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo;
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima,
cuius finis in combustionem.
9 Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti,
tametsi ita loquimur;
10 non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis,
quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.
11 Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad
expletionem spei usque in finem,
12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et
patientia hereditant promissiones.
13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem
iuraret maiorem, iuravit per semetipsum
14 dicens: Utique benedicens benedicam te et multiplicans
multiplicabo te ;
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.
16 Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum
finis ad confirmationem est iuramentum;
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus
immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
18 ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum,
fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam
spem;
19 quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem
usque in interiora velaminis,
20 ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem
Melchisedech pontifex factus in aeternum.
7
1 Hic
enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae
regresso a caede regum et benedixit ei,
2 cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui
interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex
Pacis,
3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque
finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in
perpetuum.
4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis
Abraham patriarcha.
5 Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum
habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis,
quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;
6 hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab
Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
8 Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium
accipiens quia vivit.
9 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit,
decimatus est;
10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
11 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub
ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech
alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
12 Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.
13 De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari
praesto fuit;
14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum
nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem
Melchisedech exsurgit alius sacerdos,
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum
virtutem vitae insolubilis,
17 testimonium enim accipit:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech .
18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius
et inutilitatem,
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei,
per quam proximamus ad Deum.
20 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando
sacerdotes facti sunt,
21 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum:
Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum
,
22 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
23 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte
prohibebantur permanere;
24 hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet
sacerdotium;
25 unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad
Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
26 Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens,
impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus;
27 qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro
suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel
semetipsum offerendo.
28 Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo
autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum
consummatum.
8
1 Caput
autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit
in dextera throni Maiestatis in caelis,
2 sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
3 Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde
necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant
secundum legem munera;
5 qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est
Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: Vide enim, inquit,
omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte .
6 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris
testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum
est.
7 Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
8 vituperans enim eos dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et
consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
9 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua
apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam
ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit
Dominus.
10 Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos,
dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum
superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
11 Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum
dicens: Cognosce Dominum; quoniam omnes scient me, a minore usque
ad maiorem eorum,
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non
memorabor .
13 Dicendo novum veteravit prius; quod autem antiquatur et
senescit, prope interitum est.
9
1 Habuit
ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.
2 Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et
mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
3 post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta
Sanctorum,
4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte
auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et
tabulae testamenti,
5 superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus
non est modo dicendum per singula.
6 His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant
sacerdotes sacrorum officia consummantes;
7 in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine,
quem offert pro suis et populi ignorantiis;
8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum
viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
9 quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae
offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere
servientem,
10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt
praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
11 Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et
perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem
introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
13 Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus
inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum
obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus
mortuis ad serviendum Deo viventi.
15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in
redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento,
repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
16 Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
17 testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum
vivit, qui testatus est.
18 Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;
19 enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo,
accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et
hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit
20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ;
21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter
aspersit.
22 Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine
sanguinis effusione non fit remissio.
23 Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem
caelestia melioribus hostiis quam istis.
24 Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo
verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;
25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in
Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
26 Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem
semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per
sacrificium sui manifestatus est.
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem
iudicium,
28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo
sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
10
1 Umbram
enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per
singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam
potest accedentes perfectos facere.
2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra
conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
5 Ideo ingrediens mundum dicit:
Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;
6 holocautomata et sacrificia pro peccato
non tibi placuerunt.
7 Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam .
8 Superius dicens: Hostias et oblationes et holocautomata et
sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi , quae secundum
legem offeruntur,
9 tunc dixit: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam . Aufert
primum, ut secundum statuat;
10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi
Iesu in semel.
11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe
offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
12 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in
dextera Dei,
13 de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum
eius;
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui
sanctificantur.
15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:
16 Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos,
dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum
superscribam eas;
17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius
.
18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine
Iesu,
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est
carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei,
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a
conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui
repromisit;
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,
25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis
quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis
appropinquantem diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis,
iam non relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio,
quae consumptura est adversarios.
28 Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel
tribus testibus moritur;
29 quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei
conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo
sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
30 Scimus enim eum, qui dixit: Mihi vindicta, ego retribuam ; et
iterum: Iudicabit Dominus populum suum .
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum
certamen sustinuistis passionum,
33 in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in
altero autem socii taliter conversantium effecti;
34 nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio
suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.
35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet
remunerationem;
36 patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes
reportetis promissionem.
37 Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est, veniet et non tardabit.
38 Iustus autem meus ex fide vivet;
quod si subtraxerit se,
non sibi complacet in eo anima mea.
39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in
acquisitionem animae.
11
1 Est
autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium.
2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
3 Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus
visibilia facta sint.
4 Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam
testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus
eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.
5 Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur,
quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit
placuisse Deo.
6 Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem
ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
7 Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur,
reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum,
et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.
8 Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in
hereditatem; et exivit nesciens quo iret.
9 Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in
casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;
10 exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et
conditor Deus.
11 Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis
accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui
promiserat;
12 propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera
caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris,
innumerabilis.
13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus,
sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini
et hospites sunt supra terram;
14 qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
15 Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique
tempus revertendi;
16 nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur
Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat
ille, qui susceperat promissiones,
18 ad quem dictum erat: In Isaac vocabitur tibi semen ,
19 arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et
in parabola reportavit.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.
21 Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit
super fastigium virgae suae.
22 Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et
de ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis,
eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,
25 magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere
iucunditatem,
26 maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi;
aspiciebat enim in remunerationem.
27 Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem
enim tamquam videns sustinuit.
28 Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat
primogenita, tangeret ea.
29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti
Aegyptii devorati sunt.
30 Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat
exploratores cum pace.
32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon,
Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,
33 qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt
repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34 exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de
infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem
distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent
resurrectionem;
36 alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et
carcerem;
37 lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt,
circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati,
afflicti,
38 quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus
et speluncis et in cavernis terrae.
39 Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt
promissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis
consummarentur.
12
1
Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium,
deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam
curramus propositum nobis certamen,
2 aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi
proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera
throni Dei sedet.
3 Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum
semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
4 Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes;
5 et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur:
Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini
neque deficias, dum ab eo argueris:
6 quem enim diligit, Dominus castigat,
flagellat autem omnem filium, quem recipit .
7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim
filius, quem non corripit pater?
8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes,
ergo adulterini et non filii estis!
9 Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et
reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
10 Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur
illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam
sanctitatem eius.
11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii
sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit
iustitiae.
12 Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
13 et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non
extorqueatur, magis autem sanetur.
14 Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo
videbit Dominum,
15 providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis
sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam
vendidit primogenita sua.
17 Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem
reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum
lacrimis inquisisset eam.
18 Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et
caliginem et procellam
19 et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt,
ne ultra eis fieret verbum;
20 non enim portabant mandatum: Et si bestia tetigerit montem,
lapidabitur;
21 et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: Exterritus
sum et tremebundus .
22 Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem
caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
23 et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et
iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius
loquentem quam Abel.
25 Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt
recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de
caelis loquentem avertimus;
26 cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens:
Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum .
27 Hoc autem adhuc semel declarat mobilium translationem tamquam
factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia.
28 Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam
serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
29 etenim Deus noster ignis consumens est.
13
1
Caritas fraternitatis maneat.
2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes
hospitio receperunt angelos.
3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi
in corpore morantes.
4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores
enim et adulteros iudicabit Deus.
5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit:
Non te deseram neque derelinquam ,
6 ita ut confidenter dicamus:
Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? .
7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei;
quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
8 Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!
9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia
stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.
10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo
deserviunt.
11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per
pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum,
extra portam passus est.
13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes;
14 non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum
labiorum confitentium nomini eius.
16 Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim
hostiis oblectatur Deus.
17 Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant
pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant
et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
18 Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in
omnibus bene volentes conversari.
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar
vobis.
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in
sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in
nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula
saeculorum. Amen.
22 Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim
perpaucis scripsi vobis.
23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si
celerius venerit, videbo vos.
24 Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos,
qui de Italia sunt.
25 Gratia cum omnibus vobis.
|