NOVA
VULGATA
LIBER
LEVITICUS
1
1
Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de tabernacu lo
conventus dicens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex
vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus
offerens victimas,
3 si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum
offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;
4 ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in
expiationem eius proficiens.
5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes
sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium
tabernaculi conventus.
6 Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;
7 et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum
super ignem composita,
8 membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et
adipem.
9 Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos
super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.
10 Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de capris
holocaustum, masculum absque macula offeret;
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram
Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron
sacerdotes per circuitum;
12 dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea
super ligna, quibus subest ignis in altari.
13 Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia
adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris
suavissimi Domino.
14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de
turturibus aut pullis columbae oblationem suam.
15 Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit
in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris.
16 Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad
orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent;
17 confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam
sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et
incensum suavissimi odoris Domino.
2
1 Anima
cum obtulerit oblationem sacrificii farinae Domino, simila erit eius
oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum
similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super
altare, incensum odoris suavissimi Domino.
3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius:
sanctum sanctorum de incensis Domini.
4 Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de simila
erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma
oleo lita;
5 si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa oleo et
absque fermento;
6 divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio similae est.
7 Sin autem de frixorio fuerit sacrificium, aeque simila oleo
conspergetur.
8 Et deferes oblationem ex his Domino factam tradens manibus sacerdotis,
9 qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit
super altare: incensum odoris suavissimi Domino.
10 Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum
sanctorum de incensis Domini.
11 Omnis oblatio similae, quam offeretis Domino, absque fermento fiet,
quia nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino.
12 Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare
vero non ponentur in odorem suavitatis.
13 Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale condies nec auferes sal
foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.
14 Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas
tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium
primarum frugum tuarum
15 fundens supra oleum et tus imponens: similae oblatio est.
16 De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et
olei ac totum tus.
3
1 Quod
si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus vo luerit offerre
marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
2 Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium
tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per
circuitum altaris
3 et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino adipem, qui
operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret,
4 duos renes cum adipe, quo teguntur iuxta ilia, et reticulum iecoris,
quem iuxta renes, auferet.
5 Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super
lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino.
6 Si vero de pecoribus fuerit Domino eius oblatio, pacificorum scilicet
hostia, sive masculum sive feminam obtulerit, immaculata erunt.
7 Si agnum obtulerit coram Domino,
8 ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram
tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris
circuitum;
9 et offeret de pacificorum hostia incensum Domino adipem et caudam
totam, quam iuxta tergum, auferet, et pinguedinem, quae operit ventrem,
atque universum adipem, qui vitalibus adhaeret,
10 et utrumque renunculum cum adipe, qui est iuxta ilia, reticulumque
iecoris, quem iuxta renunculos, auferet.
11 Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino.
12 Si capra fuerit eius oblatio, offeret eam coram Domino,
13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo
conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum,
14 tolletque ex ea oblationem suam, incensum Domino, adipem scilicet,
qui operit ventrem, et universum, qui vitalibus adhaeret,
15 duos renunculos cum adipe, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum
iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
16 adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum suavissimi
odoris omnis adeps Domino.
17 Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec
adipem nec sanguinem omnino comedetis ”.
4
1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de
universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam
fecerit,
3 si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum,
offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro
peccato;
4 et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque
manum super caput eius et immolabit eum coram Domino.
5 Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in
tabernaculum conventus;
6 cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram
Domino contra velum sanctuarii;
7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi
coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum
sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
8 Et omnem adipem vituli pro peccato auferet tam eum, qui operit
vitalia, quam omnem, qui vitalibus adhaeret,
9 duos renunculos et adipem, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum
iecoris, quem iuxta renunculos, auferet,
10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos
super altare holocausti.
11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et
fimo,
12 totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres
effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco
effusorum cinerum cremabitur.
13 Quod si omnis coetus Israel ignoraverit, et res abscondita fuerit ab
oculis congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et
deliquerit,
14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro
peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus.
15 Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino,
immolatoque vitulo in conspectu Domini,
16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum
conventus,
17 tincto digito aspergens septies contra velum;
18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino
in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim
altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus;
19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare.
20 Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic
faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit Dominus.
21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et
priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis.
22 Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per ignorantiam,
quod Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque,
23 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam Domino hircum
de capris immaculatum
24 ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi
solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est.
25 Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque
super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri
solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei.
27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat
quidquam ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
28 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram immaculatam;
29 ponetque manum super caput hostiae pro peccato et immolabit eam in
loco holocausti.
30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super cornua
altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
31 Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis
pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino,
expiabitque eum, et propitius erit Dominus.
32 Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam
immaculatam;
33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi solent
holocaustorum caedi hostiae.
34 Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super cornua
altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius.
35 Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui
immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini;
expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi.
5
1 Si
peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque fuerit, quod aut
ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem portabit;
2 vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver bestiae sit aut
iumenti vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse immundus et reus
erit;
3 aut si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem
impuritatem, qua pollui solet, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse
cognoverit postea, subiacebit delicto;
4 aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male
quid faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant,
absconditumque fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto
subiacebit;
5 si ergo reus factus fuerit uno ex istis, confiteatur peccatum suum
6 et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de
gregibus sive capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum
sacerdos a peccato eius.
7 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium pro
delicto duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in
sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum;
8 dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut sacrificium pro peccato
retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo haereat et non penitus
abrumpatur;
9 et asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid autem reliquum
fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium pro peccato
est.
10 Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri solet; expiabitque eum
sacerdos a peccato eius, et dimittetur ei.
11 Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos
columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in
sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid
imponet, quia sacrificium pro peccato est.
12 Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum ex toto pugillum in memoriale
hauriens, cremabit in altari super incensis Domini: sacrificium pro
peccato est.
13 Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno ex his casibus, et
propitius erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos habebit sicut in
oblatione similae ”.
14 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
15 “ Anima, si praevaricans per errorem in his, quae Domino sunt
sanctificata, peccaverit, offeret sacrificium pro delicto arietem
immaculatum de gregibus iuxta aestimationem argenti siclorum pondere
sanctuarii in paenitentiam;
16 ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem ponet supra
tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei.
17 Anima, si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his, quae
Domini lege prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem suam,
18 offeret arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem
sacerdoti, qui expiabit eum ab eo, quod nesciens fecerit, et dimittetur
ei:
19 sacrificium pro delicto est, delinquens deliquit in Dominum ”.
20 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
21 “ Anima, quae peccaverit et, contempto Domino, negaverit proximo
suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid
extorserit aut calumniam fecerit,
22 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit in uno ex
omnibus, in quibus peccare solent homines,
23 si quis sic peccaverit et deliquerit, reddet omnia, quae per rapinam
vel calumniam abstulerit vel deposita retinuerit vel perdita invenerit
24 vel de quibus peierarit, et restituet integra et quintam insuper
addet partem domino, cui damnum intulerat, in die sacrificii pro
delicto.
25 Sacrificium pro delicto offeret Domino: arietem immaculatum de grege
iuxta aestimationem;
26 qui expiabit eum coram Domino, et dimittetur illi pro singulis, quae
faciendo peccaverit ”.
6
1
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur
in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit.
3 Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua;
tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare.
4 Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet
cineres extra castra in locum mundum.
5 Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet
sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto,
desuper adolebit adipes pacificorum.
6 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
7 Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram
Domino et coram altare:
8 tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et
totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari
in odorem suavissimum, memoriale Domino.
9 Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis
absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus
comedent illam.
10 Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi illam
ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro peccato
atque pro delicto;
11 mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est
in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa,
sanctificabitur ”.
12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
13 “ Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent
Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in
sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere;
14 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et
offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino.
15 Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum
sempiternum: Domino tota cremabitur;
16 omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec
quisquam comedet ex eo ”.
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
18 “ Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro
peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino:
sanctum sanctorum est.
19 Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio
tabernaculi conventus.
20 Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de sanguine
illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto;
21 vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas
aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua.
22 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius, quia
sanctum sanctorum est.
23 Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in
tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed
comburetur igni.
7
1 Haec
quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est,
2 idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto;
sanguis eius per gyrum fundetur altaris.
3 Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit
vitalia,
4 duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est,
reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
5 et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium
pro delicto est.
6 Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his
carnibus, quia sanctum sanctorum est.
7 Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto,
utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit,
pertinebit.
8 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem
victimae,
9 et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in
frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo
offertur;
10 et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit,
cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.
11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino;
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque
fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut
collyridas olei admixtione conspersas,
13 panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum
actione,
14 ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet
hostiae sanguinem.
15 Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam
usque mane.
16 Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur
die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est;
17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita
fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali
se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit.
19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur
igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur.
20 Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae
oblata est Domino, peribit de populis suis;
21 et, quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei
abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi
carnibus, interibit de populis suis ”.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
23 “ Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non
comedetis.
24 Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum
est, habebitis in usus varios, sed non comedetis.
25 Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit
de populo suo.
26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus
quam de pecoribus;
27 omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis ”.
28 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
29 “ Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino,
afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum.
30 Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum
afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino.
31 Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit
Aaron et filiorum eius.
32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis.
33 Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae
pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua;
34 pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel
de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege
perpetua, ab omni populo Israel ”.
35 Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua
applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur;
36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit
eos, religione perpetua in generationibus eorum.
37 Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro
peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis,
38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis
Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
8
1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum,
vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis;
3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi conventus ”.
4 Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu ante
fores tabernaculi conventus,
5 ait: “ Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri ”.
6 Statimque applicavit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua,
7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens
tunica hyacinthina et desuper ephod imposuit,
8 quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in
quo dedit Urim et Tummim.
9 Cidari quoque texit caput et super eam contra frontem posuit laminam
auream, diadema sanctum, sicut praeceperat Dominus Moysi.
10 Tulit et unctionis oleum, quo levit habitaculum cum omni supellectili
sua et sanctificavit ea.
11 Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia
vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit;
13 filios quoque eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit
balteo imposuitque mitras, ut iusserat Dominus Moysi.
14 Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent
Aaron et filii eius manus suas,
15 immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit
cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem
ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando.
16 Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque
renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare;
17 vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra castra, sicut
praeceperat Dominus Moysi.
18 Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent
Aaron et filii eius manus suas,
19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum.
20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem
adolevit igni;
21 lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit
super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum
Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi.
22 Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum;
posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas.
23 Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum
auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et
pedis.
24 Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati
tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac
pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum.
25 Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina
reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro.
26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem
absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super
adipes et armum dextrum,
27 tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam
levaverunt ea coram Domino,
28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super holocausto,
eo quod illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis:
incensum erat Domino.
29 Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete
consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi.
30 Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit
super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum.
31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “
Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque
consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum
est: "Aaron et filii eius comedent eos;
32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis
absumet".
33 De ostio quoque tabernaculi conventus non exibitis septem diebus
usque ad diem, quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem
enim diebus finitur consecratio.
34 Sicut et impraesentiarum factum est, praecepit Dominus, ut fieret in
expiationem eorum.
35 Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes
observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est ”.
36 Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per
manum Moysi.
9
1 Facto
autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu
Israel dixitque ad Aaron:
2 “ Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum,
utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino.
3 Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et
vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum,
4 bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et
sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit
vobis" ”.
5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi
conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino,
6 ait Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et
apparebit vobis gloria eius ”.
7 Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo;
offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia
eum, sicut praecepit Dominus ”.
8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo,
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum
tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius.
10 Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio
pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui
sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae
omnia super altare cremavit igni;
14 lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in
altari.
15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi
mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem;
16 fecit quoque holocaustum secundum ritum
17 et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit
super altare praeter holocaustum matutinum.
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi;
obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in
circuitu.
19 Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis
et reticulum iecoris
20 posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari,
21 pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut
praeceperat Moyses.
22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis
hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit.
23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps
egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo;
24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui
erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in
facies suas.
10
1
Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et
incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis
praeceptus non erat.
2 Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
3 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Hoc est, quod locutus est Dominus:
"Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu
omnis populi glorificabor" ”. Quod audiens tacuit Aaron.
4 Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron,
ait ad eos: “ Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii
et asportate extra castra ”.
5 Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis
suis, foras, ut sibi fuerat imperatum.
6 Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius:
“ Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne
moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri,
omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit.
7 Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin
peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos ”. Qui fecerunt
omnia iuxta praeceptum Moysi.
8 Dixit quoque Dominus ad Aaron:
9 “ Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui,
quando intratis tabernaculum conventus, ne moriamini praeceptum est
sempiternum in generationes vestras
10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter
pollutum et mundum,
11 doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est
Dominus ad eos per manum Moysi ”.
12 Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios
eius, qui residui erant: “ Tollite oblationem similae, quae remansit
de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia
sanctum sanctorum est.
13 Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de
incensis Domini, sicut praeceptum est mihi.
14 Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco
mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis
tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel.
15 Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram
Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut
praecepit Dominus ”.
16 De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit;
iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
17 “ Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod
sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in
expiationem eorum in conspectu Domini;
18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta,
comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi ”.
19 Respondit Aaron: “ Oblata est hodie victima pro peccato et
holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo
potui comedere eam et placere Domino? ”.
20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
11
1
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de
cunctis animantibus terrae.
3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus,
comedetis.
4 Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam:
camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda
reputabis;
5 hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est;
6 leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit;
7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat.
8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda
sunt vobis.
9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod
habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et
torrentibus, comedetis.
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel
quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis
11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina
vitabitis.
12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt
vobis.
13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt
vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
15 et omne corvini generis,
16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,
17 bubonem et mergulum et ibin,
18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem,
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et
vespertilionem.
20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile
erit vobis.
21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet
longiora retro crura, per quae salit super terram,
22 comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque
ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum.
23 Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes,
execrabile erit vobis.
24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus
usque ad vesperum.
25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit
vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum.
26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec
ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae
incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum,
polluetur usque ad vesperum.
28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et
immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.
29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra:
mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,
30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon:
31 omnia haec immunda sunt.
Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam
vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit
opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea
munda.
33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur
et frangendum est.
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua,
immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum
erit.
35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum
erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi
erunt vobis.
36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit.
Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam;
38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis
tacta fuerit, immunda erit vobis.
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius
tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;
40 et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius,
lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.
41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in
cibum.
42 Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos
habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile
est.
43 Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne
immundi sitis.
44 Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote,
quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili,
quod movetur super terram.
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis
in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum.
46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae
movetur in aqua et reptat in terra,
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere
et quid respuere debeatis ”.
12
1
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto
semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies
separationis menstruae,
3 et die octavo circumcidetur infantulus;
4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis
suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec
impleantur dies purificationis eius.
5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta
ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine
purificationis suae.
6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro
filia, deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive
turturem pro peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet
sacerdoti.
7 Qui offeret illa coram Domino et expiabit eam; et sic mundabitur a
profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.
8 Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet
duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum
pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur ”.
13
1
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut
quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron
sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.
3 Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem
ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae
est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet.
4 Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et
pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus.
5 Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit
nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem
diebus aliis.
6 Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et
non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est.
Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit.
7 Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum
scabies creverit, adducetur ad eum;
8 et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra.
9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
10 et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum
mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore,
11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit
itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est.
12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem
cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit,
13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo
quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus erit.
15 Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva
immunda est: lepra est.
16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem,
17 qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.
18 Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum,
19 et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa,
ostendet se homo sacerdoti.
20 Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos
versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in
ulcere.
21 Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina
carne non est humilior, recludet eum septem diebus.
22 Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae;
23 sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est
cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet.
24 Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam
sive albam habuerit maculam,
25 considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et
locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in
cicatrice orta est.
26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne
reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem
diebus.
27 Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula,
contaminabit eum: plaga est leprae;
28 sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor
combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est
combusturae.
29 Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit
eam sacerdos.
30 Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus
solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis
vel barbae.
31 Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum
nigrum in ea, recludet eos septem diebus.
32 Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec
capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis,
33 radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem
diebus aliis.
34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior
carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit.
35 Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute,
36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus,
quia aperte immundus est.
37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem
esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.
38 Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint,
39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere
in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.
40 Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est;
41 et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa
fuerit exorta, lepra est capitis.
43 Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum
leprae cutis carnis.
44 Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse
immundum; plaga est in capite eius.
45 Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam
capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus!
Immundus!".
46 Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus
habitabit extra castra.
47 Si in veste lanea sive linea lepra fuerit,
48 in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet
ex pelle confecto,
49 si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque
sacerdoti.
50 Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus;
51 et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra
maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit
inventa,
52 et idcirco comburetur flammis.
53 Quod si eam viderit non crevisse,
54 praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud
septem diebus aliis.
55 Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam,
nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo
quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa.
56 Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota,
sacerdos abrumpet eum et a solido dividet.
57 Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius immaculata
erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas.
58 Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis
secundo, et mundae erunt.
59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque
subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel
contaminari ”.
14
1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Hic est ri tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad
sacerdotem,
3 qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam,
4 praecipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves vivas, mundas
et lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum.
5 Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas
viventes.
6 Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in
sanguine avis super aquas viventes immolatae,
7 quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut iure
purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet.
8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et
lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut
maneat extra tabernaculum suum septem diebus.
9 Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac
totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et
mundus erit.
10 Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque
macula et tres decimas ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit
oleo, et log olei.
11 Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram
Domino in ostio tabernaculi conventus,
12 tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro delicto, oleique
log et, elevatis ante Dominum omnibus,
13 immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et
holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro
delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est.
14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae pro delicto ponet super
extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus
dextrae et pedis;
15 et de olei log mittet in manum suam sinistram
16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino.
17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum
auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis
dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto
18 et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino
19 et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum
20 et ponet illud in altari cum sacrificio similae, et homo rite
mundabitur.
21 Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta
sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos,
decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log
22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire
poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum.
23 Offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium
tabernaculi conventus coram Domino.
24 Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul coram
Domino;
25 immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet super extremum
auriculae dextrae illius, qui mundatur, et super pollices manus eius ac
pedis dextri;
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram.
27 In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino;
28 tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et
pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est
pro delicto.
29 Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super
caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino;
30 et turtures sive pullos columbae, quos manus illius invenerit,
offeret,
31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio similae, et
sic expiabit eum sacerdos coram Domino.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in
emundationem sui ”.
33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
34 “ Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in
possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis
vestrae,
35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi plaga
videtur mihi esse in domo mea".
36 At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam
ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo
sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum;
37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive
rubore deformes et humiliores superficie reliqua,
38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus.
39 Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse
plagam,
40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra
civitatem in loco immundo;
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem
rasurae extra urbem in locum immundum
42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto alio
liniri domum.
43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt
lapides et pulvis erasus et alia terra lita,
44 et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est
maligna et domus immunda.
45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum
pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo.
46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad
vesperum;
47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta
sua.
48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo,
postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate.
49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et
vermiculum atque hyssopum
50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas,
51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et
intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et
asperget domum septies;
52 purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et
in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo;
53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere, expiabit
domum, et erit munda.
54 Ista est lex omnis leprae et scabiei,
55 leprae vestium et domorum,
56 tumoris et pustulae et lucentis maculae,
57 ut possit sciri quo tempore immundum quid vel mundum sit ”.
15
1
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum
seminis, immundus erit.
3 Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere: sive emiserit caro eius
fluxum suum vel occluserit se a fluxu.
4 Omne stratum, in quo iacuerit, immundum erit, et ubicumque sederit.
5 Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua, et ipse
lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
6 Si sederit, ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua et lotus
aqua immundus erit usque ad vesperum.
7 Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum.
8 Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum, qui mundus est, hic
lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
9 Sagma, super quo sederit, immundum erit;
10 et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum seminis
patitur, pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid,
lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
11 Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis ante manibus,
lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
12 Vas fictile, quod tetigerit, confringetur; vas autem ligneum
lavabitur aqua.
13 Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit
septem dies ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto corpore in
aquis viventibus, erit mundus.
14 Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et
veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos
sacerdoti.
15 Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum;
expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui.
16 Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et
immundus erit usque ad vesperum.
17 Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum, lavabitur aqua et
immunda erit usque ad vesperum.
18 Si cum muliere coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt usque
ad vesperum.
19 Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus
separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum;
20 et in quo iacuerit vel sederit diebus separationis suae, polluetur.
21 Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum.
22 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit
vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum.
23 Et quicumque tetigerit omne, quod fuerit super lectum vel
supellectilem, in qua illa sederit, immundus erit usque ad vesperum.
24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit
septem diebus, et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
25 Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore
menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu
huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas, in quo sederit, pollutum
erit.
27 Quicumque tetigerit ea, polluetur; lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
28 Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et
deinde munda erit.
29 Et octavo die assumet pro se duos turtures vel duos pullos columbae
afferetque sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus.
30 Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum;
expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiae eius.
31 Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in
sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos.
32 Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis et de quo egreditur
semen et polluitur,
33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine,
et hominis, qui dormierit cum immunda ”.
16
1
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando
appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt,
2 et praecepit ei dicens: “ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni
tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram
propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo
super propitiatorium;
3 sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et arietem in
holocaustum;
4 subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda celabit,
accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec enim
vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
5 Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro
peccato et unum arietem in holocaustum.
6 Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit
se et domum suam,
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi conventus,
8 mittens super utrumque sortem, unam Domino et alteram Azazel.
9 Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato;
10 cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in expiationem,
ut emittat illum ad Azazel in solitudinem.
11 Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam
immolabit eum;
12 assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit,
et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in
sancta,
13 ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et
vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non
moriatur.
14 Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra
frontem propitiatorii.
15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius
intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e
regione propitiatorii
16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a
praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet
tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium
habitationis eorum.
17 Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex
ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam
congregationem Israel, donec egrediatur.
18 Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit illud et
sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius per gyrum;
19 aspergensque de sanguine digito septies mundabit sanctificabitque
illud ab immunditiis filiorum Israel.
20 Et postquam compleverit expiationem sanctuarii et tabernaculi
conventus et altaris, tunc afferat hircum viventem;
21 et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum
omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata
eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in
desertum.
22 Cumque portaverit hircus super se omnes iniquitates eorum in terram
solitariam et dimissus fuerit in desertum,
23 ingredietur Aaron in tabernaculum conventus; et, depositis vestibus
lineis, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque
ibi,
24 lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque vestimentis suis.
Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, expiabit se
et populum;
25 et adipem sacrificii pro peccato adolebit super altare.
26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit
vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra.
27 Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum
sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt
foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum;
28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et
postea ingredietur in castra.
29 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die
mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena
sive advena, qui peregrinatur inter vos.
30 In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus peccatis
vestris coram Domino mundabimini.
31 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras
religione perpetua.
32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatae manus,
ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis lineis,
vestibus sanctis,
33 et expiabit sanctuarium sanctissimum et tabernaculum conventus atque
altare, sacerdotes quoque et universum populum congregationis.
34 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a
cunctis peccatis eorum semel in anno ”.
Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
17
1 Et
locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad
eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens:
3 Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram
in castris vel extra castra
4 et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino
coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit
de medio populi sui.
5 Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas, quas occidunt
in agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi conventus et
immolent eas hostias pacificas Domino.
6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi
conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino;
7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus
fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum
”.
8 Et ad ipsos dices: “ Homo de domo Israel et de advenis, qui
peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium
9 et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut
offeratur Domino, interibit de populo suo.
10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter
eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam
et disperdam eam de populo suo.
11 Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super
altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam
expiat.
12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet
sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos.
13 Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui peregrinantur apud
vos, si venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est,
fundat sanguinem eius et operiat illum terra.
14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis
Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis
carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit.
15 Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de
indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et
contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet.
16 Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit iniquitatem
suam ”.
18
1
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.
3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis;
et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non
agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.
4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in
eis. Ego Dominus Deus vester.
5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis.
Ego Dominus.
6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem
eius. Ego Dominus.
7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies:
mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris
tui est.
9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris
genita est, non revelabis.
10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia
turpitudo tua est.
11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est
soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est
patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit
matris tuae.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius,
quae tibi affinitate coniungitur.
15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec
discooperies ignominiam eius.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris
tui est.
17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius
et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro
illius sunt: nefas est.
18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis
turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis
foeditatem eius.
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues
nomen Dei tui. Ego Dominus.
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non
succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae
gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum
25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit
habitatores suos.
26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex
omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui
peregrinatur apud vos.
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt
ante vos, et polluerunt eam.
28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut
evomuit gentem, quae fuit ante vos.
29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam,
peribit de medio populi sui.
30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae
fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus
Deus vester ”.
19
1
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti
estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester.
3 Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego
Dominus Deus vester.
4 Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego
Dominus Deus vester.
5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut
sit vobis placabilis.
6 Eo die, quo fuerit immolata, comedetur et die altero; quidquid autem
residuum fuerit in diem tertium, igne comburetur.
7 Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile.
8 Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini
polluit, et peribit anima illa de populo suo.
9 Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri
tui nec remanentes spicas colliges.
10 Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed
pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque
proximum suum.
12 Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
13 Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur
merces mercennarii apud te usque mane.
14 Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis
Deum tuum. Ego Dominus.
15 Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam
pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
16 Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra
sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
17 Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo
peccatum.
18 Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum
tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
19 Leges meas custodite.
Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum
tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non
indueris.
20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla
destinata viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata,
vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera.
21 Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium
tabernaculi conventus arietem;
22 expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et
dimittetur ei peccatum, quod peccavit.
23 Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna
pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant;
tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis.
24 Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino.
25 Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis
proventus eorum. Ego Dominus Deus vester.
26 Non comedetis cum sanguine.
Non augurabimini nec observabitis omina.
27 Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam.
28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in
cute incidetis vobis. Ego Dominus.
29 Ne polluas et prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et
impleatur piaculo.
30 Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
31 Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut
polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
32 Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum
tuum. Ego Dominus.
33 Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum;
34 sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum:
fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
35 Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in
mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint
vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti.
37 Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego
Dominus ”.
20
1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis,
qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte
moriatur: populus terrae lapidabit eum.
3 Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi
sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium
meum ac polluerit nomen sanctum meum.
4 Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum,
qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere,
5 ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius
succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum
Moloch, de medio populi sui.
6 Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit
cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio
populi sui.
7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester.
8 Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos.
9 Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique
maledixit, sanguis eius sit super eum.
10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit
cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
11 Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui,
morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati
sunt: sanguis eorum sit super eos.
13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas,
morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.
14 Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est:
vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
15 Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque
occidite.
16 Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficies illam
cum eo, morte moriantur: sanguis eorum sit super eos.
17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae
et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam,
nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod
turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam.
18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem
eius fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui
interficientur ambo de medio populi sui.
19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc
fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem
suam.
20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit
ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque
liberis morientur.
21 Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris
sui revelavit: absque liberis erunt.
22 Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et
vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi.
23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante
vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas
24 locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam
vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus
vester, qui separavi vos a ceteris populis.
25 Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a
munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis,
quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda.
26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et separavi vos a
ceteris populis, ut essetis mei.
27 Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit
spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit
super illos ”.
21
1 Dixit
quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer dotes filios Aaron et
dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre
et filio ac filia, fratre quoque
3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa
contaminabitur.
4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.
6 Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini
et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a
marito, quia consecratus est Deo suo.
8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus
tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris
sui; flammis exuretur.
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est
unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt,
vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta
non scindet
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et
matre non contaminabitur.
12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia
consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.
13 Virginem ducet uxorem;
14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed
virginem de cognatis suis ducet uxorem.
15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui
sanctifico eum ”.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
17 “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui
habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;
18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel
claudus, si mutilo naso vel deformis,
19 si fracto pede vel manu,
20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem
scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos.
21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet
offerre incensa Domini nec panem Dei sui.
22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.
23 Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam
habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui
sanctifico ea ”.
24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.
22
1
Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae
consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum,
quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus.
3 Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni
stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in
immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus.
4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non
vescetur de his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit
omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen,
5 et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur
qualibet immunditia illius,
6 immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata
sunt; sed cum laverit carnem suam aqua,
7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus
illius est.
8 Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in
eis. Ego Dominus.
9 Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et
propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico
eos.
10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis
et mercennarius non vescentur ex eis.
11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi
comedent ex eis.
12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus,
quae sanctificata sunt, non vescetur;
13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad
domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui.
Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem.
14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem
cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum.
15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus
offerunt Domino,
16 ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua
comederint. Ego Dominus, qui sanctifico ”.
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
18 “ Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel
dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud
vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens,
quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino,
19 in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et
ex ovibus et ex capris;
20 si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.
21 Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel
sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut
acceptabile sit; omnis macula non erit in eo.
22 Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut
scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis
ex eis super altare Domino.
23 Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum
autem ex his solvi non potest.
24 Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque
testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne
faciatis.
25 De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his
animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in
beneplacitum pro vobis ”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
27 “ Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub
ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus
incensi Domino.
28 Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.
29 Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino,
sacrificabitis, ut possit esse placabilis.
30 Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius
diei. Ego Dominus.
31 Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus.
32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum
Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos
33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus ”.
23
1
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini,
quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae.
3 Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est,
conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in
cunctis habitationibus vestris.
4 Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis
temporibus suis.
5 Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
6 Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est.
Septem diebus azyma comedetis.
7 Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis
in eo,
8 sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit
conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ”.
9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis
terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum
spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem,
11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis;
altero die sabbati sanctificabit illum.
12 Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis, facietis agnum
immaculatum anniculum in holocaustum Domino,
13 et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo in incensum
Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem hin.
14 Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex segete usque ad
diem, qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Praeceptum est sempiternum
generationibus vestris in cunctis habitaculis vestris.
15 Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum
elationis, septem hebdomadas plenas
16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est
quinquaginta dies; et sic offeretis oblationem novam Domino
17 ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus decimis similae
fermentatae, quos coquetis in primitias Domino;
18 offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos et
vitulum de armento unum et arietes duos, et erunt holocaustum Domino cum
oblatione similae et libamentis suis in odorem suavissimum Domino.
19 Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque agnos
anniculos, hostias pacificorum.
20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino,
cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis.
21 Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis;
omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in
cunctis habitaculis generationibus vestris.
22 Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad
oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis
dimittes eas. Ego Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
24 “ Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit
vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus.
25 Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum Domino
”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
27 “ Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est,
conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et
offeretis incensum Domino.
28 Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum
est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro.
29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis
suis;
30 et,quae operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo suo.
31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris
generationibus in cunctis habitationibus vestris.
32 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die
nono mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum ”.
33 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
34 “ Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi
erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino.
35 Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo;
36 septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus
erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim coetus: omne opus
servile non facietis.
37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos,
offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similae,
sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei;
38 praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia, quae offeretis ex
voto vel quae sponte tribuetis Domino.
39 Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes
fructus terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et
die octavo erit requies.
40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque
palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et
laetabimini coram Domino Deo vestro.
41 Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum: legitimum
sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum
celebrabitis
42 et habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de genere est
Israel, manebit in tabernaculis,
43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim
filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus
vester ”.
44 Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
24
1 Et
locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis
purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter.
3 Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a
vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in
generationibus vestris.
4 Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in conspectu
Domini.
5 Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli
habebunt duas decimas,
6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues.
7 Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in
memoriale, incensum Domino.
8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel;
foedus sempiternum.
9 Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia
sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ”.
10 Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de
viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro
Israelita.
11 Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad
Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan.
12 Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus.
13 Qui locutus est ad Moysen dicens:
14 “ Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt,
manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus.
15 Et ad filios Israel loqueris:
Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
16 et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus
opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui
blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
17 Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur.
18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.
19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet
ei:
20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet;
qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem,
morietur.
22 Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit;
quia ego sum Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui
blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque
filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
25
1
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis
terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino.
3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam
colligesque fructus eius;
4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum
Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.
5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae
non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.
6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et
mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te,
7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae
nascuntur, praebebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem
septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem;
9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die
clangetis tuba in universa terra vestra.
10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in
terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini
unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam
pristinam.
11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis
sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis
12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis
fruges.
13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet
unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes
ab eo,
15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi.
16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et
pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio
constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego
Dominus Deus vester.
18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare
possitis in terra absque ullo pavore,
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad
saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non
seruerimus neque collegerimus fruges nostras?".
21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium
annorum,
22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum
annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et
coloni mei estis.
24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a
vobis vendetur.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet
ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.
26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum
potuerit invenire,
27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum
est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.
28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor,
quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet
ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi,
donec unus impleatur annus.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit
eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in
iobeleo.
31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure
vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper
possunt ab eis redimi.
33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo
revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus
eorum sunt inter filios Israel.
34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna
est eis.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te,
suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.
36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut
vivere possit frater tuus apud te.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo
tuo.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem
vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum
opprimes servitute servorum,
40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum
operabitur apud te
41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem
suam et ad possessionem patrum suorum.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient
condicione servorum;
43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.
44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro
sunt; de illis emetis servum et ancillam.
45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de
cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra,
hos habebitis in possessionem
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in
aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis
cum potentia.
47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus
frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius,
48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum
49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et
ipse potuerit, redimat se,
50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae
usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum
numerum et rationem mercennarii supputata.
51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos
reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis;
52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet
emptori, quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget
eum violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum
liberis suis:
55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego
Dominus Deus vester ”.
26
1 “
Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec
imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego
enim sum Dominus Deus vester.
2 Custodite sabbata mea et pavete sanctuarium meum. Ego Dominus.
3 Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et
feceritis ea,
4 dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et
pomis arbores replebuntur.
5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem;
et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis
in terra vestra.
6 Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat.
Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros.
7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio.
8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis
decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio.
9 Respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini, et firmabo pactum
meum vobiscum.
10 Comedetis vetusta congregata priorum messium; et vetera, novis
supervenientibus, proicietis.
11 Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non abominabitur vos anima
mea.
12 Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus.
13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne
serviretis eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis
erecti.
14 Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec,
15 si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra,
ut non faciatis omnia, quae a me constituta sunt, et ad irritum
perducatis pactum meum,
16 ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in
tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra
seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris et
subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine persequente.
18 Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones vestras
septuplum propter peccata vestra
19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque caelum vobis desuper
sicut ferrum et terram aeneam.
20 Consumetur incassum robur vestrum: non proferet terra germen, nec
arbores poma praebebunt.
21 Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam
plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra;
22 emittamque in vos bestias agri, quae absque liberis vos faciant et
deleant pecora vestra et ad paucitatem vos redigant, desertaeque fiant
viae vestrae.
23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex
adverso mihi,
24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies
propter peccata vestra.
25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque
confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et
trademini hostium manibus.
26 Postquam confregero vobis baculum panis, coquent decem mulieres in
uno clibano panem vestrum et reddent eum ad pondus, et comedetis et non
saturabimini.
27 Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me,
28 et ego incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos
septem plagis propter peccata vestra,
29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum.
30 Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera
vestra super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam
sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum.
32 Disperdamque terram vestram; et stupebunt super ea inimici vestri,
cum habitatores illius fuerint.
33 Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque
terra vestra deserta et civitates dirutae.
34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae;
quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit et sabbata sua supplebit.
35 Cunctis diebus solitudinis sabbatizabit, eo quod non requieverit in
sabbatis vestris, quando habitabatis in ea.
36 Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in
regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient
quasi gladium; cadent, nullo persequente.
37 Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine
persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere.
38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
39 Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus
suis in terris inimicorum vestrorum et propter peccata patrum suorum cum
ipsis tabescent.
40 Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus
praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi,
41 ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem;
vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro
impietatibus suis.
42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et
Abraham. Terrae quoque memor ero,
43 quae, cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis
patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis
suis, eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint.
44 Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos
neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum
eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum.
45 Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti
in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus ”.
46 Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter
se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi.
27
1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et
spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium:
3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit
quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii;
4 si mulier, triginta.
5 A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos,
femina decem;
6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque
sicli, pro femina tres;
7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem.
8 Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit, sistet eum
coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse reddere,
tantum dabit.
9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum
erit
10 et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si
mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est,
consecratum erit Domino.
11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit,
adducetur ante sacerdotem,
12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic
erit.
13 Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra
aestimationem quintam partem.
14 Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit
eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit
constitutum, stabit.
15 Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam
partem aestimationis supra et habebit domum.
16 Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino,
iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei
seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti.
17 Si statim ab anno iobelei voverit agrum, quanto valere potest, tanto
aestimabitur.
18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam
iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et
detrahetur ex pretio.
19 Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam
partem aestimatae pecuniae et possidebit eum.
20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet vendiderit, ultra
redimi non poterit;
21 sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager
anathematis; sacerdotis erit possessio eius.
22 Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum,
sanctificare voluerit Domino,
23 supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum
pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino.
24 In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui
vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae.
25 Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera
habet.
26 Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo
sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
27 Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta
aestimationem et addet quintam partem pretii; si redimere noluerit,
vendetur quanto fuerit.
28 Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione
sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi
poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit
Domino.
29 Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte
morietur.
30 Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini
sunt, sanctum Domino.
31 Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet
quintam partem.
32 Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga
transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino.
33 Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis
mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et
non redimetur ”.
34 Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in
monte Sinai.
|