NOVA
VULGATA
EVANGELIUM
SECUNDUM MARCUM
1
1
Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta:
Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam;
3 vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini, rectas facite semitas eius ,
4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in
remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae
universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata
sua.
6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos
eius, et locustas et mel silvestre edebat.
7 Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me, cuius non sum
dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto
.
9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et
baptizatus est in Iordane ab Ioanne.
10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam
columbam descendentem in ipsum;
11 et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus; in te
complacui .
12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
13 Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque
cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam
praedicans evangelium Dei
15 et dicens: Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei;
paenitemini et credite evangelio .
16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem
Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.
17 Et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri
piscatores hominum .
18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem
eius, et ipsos in navi componentes retia,
20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum
mercennariis, abierunt post eum.
21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam
docebat.
22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi
potestatem habens et non sicut scribae.
23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et
exclamavit
24 dicens: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos?
Scio qui sis: Sanctus Dei .
25 Et comminatus est ei Iesus dicens: Obmutesce et exi de homine!
.
26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab
eo.
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes:
Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis
imperat, et oboediunt ei .
28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et
Andreae cum Iacobo et Ioanne.
30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de
illa.
31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et
ministrabat eis.
32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male
habentes et daemonia habentes;
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia
multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum
locum ibique orabat.
36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;
37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: Omnes quaerunt te! .
38 Et ait illis: Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem:
ad hoc enim veni .
39 Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et
daemonia eiciens.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei:
Si vis, potes me mundare .
41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: Volo,
mundare! ;
42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum
44 et dicit ei: Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te
sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in
testimonium illis .
45 At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita
ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis
locis erat; et conveniebant ad eum undique.
2
1 Et
iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.
2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam,
et loquebatur eis verbum.
3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi
erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili,
dimittuntur peccata tua .
6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus
suis:
7 Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata
nisi solus Deus? .
8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se,
dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
9 Quid est facilius, dicere paralytico: Dimittuntur peccata tua,
an dicere: Surge et tolle grabatum tuum et ambula?
10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra
dimittendi peccata — ait paralytico — :
11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam .
12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut
admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: Numquam sic
vidimus! .
13 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et
docebat eos.
14 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait
illi: Sequere me . Et surgens secutus est eum.
15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et
peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim
multi et sequebantur eum.
16 Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et
publicanis, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et
peccatoribus manducat? .
17 Et Iesus hoc audito ait illis: Non necesse habent sani medicum,
sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores .
18 Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et
dicunt illi: Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum
ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? .
19 Et ait illis Iesus: Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu
sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum,
non possunt ieiunare;
20 venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt
in illa die.
21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin
supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura
fit.
22 Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet
vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos .
23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius
coeperunt praegredi vellentes spicas.
24 Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis, quod
non licet? .
25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et
panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi
sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? .
27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo
propter sabbatum;
28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati .
3
1 Et
introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;
2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.
3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium .
4 Et dicit eis: Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam
facere an perdere? . At illi tacebant.
5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis
eorum, dicit homini: Extende manum . Et extendit, et restituta
est manus eius.
6 Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant
adversus eum quomodo eum perderent.
7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a
Galilaea secuta est et a Iudaea
8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa
Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad
eum.
9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter
turbam, ne comprimerent eum.
10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent,
quotquot habebant plagas.
11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant
dicentes: Tu es Filius Dei! .
12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.
13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt
ad eum.
14 Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare
15 habentes potestatem eiciendi daemonia:
16 et imposuit Simoni nomen Petrum;
17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina
Boanerges, quod est Filii tonitrui;
18 et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et
Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum
19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque
panem manducare.
21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: In
furorem versus est .
22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: Beelzebul
habet et: In principe daemonum eicit daemonia .
23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: Quomodo potest
Satanas Satanam eicere?
24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;
25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.
26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non
potest stare, sed finem habet.
27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi
prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et
blasphemiae, quibus blasphemaverint;
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem
in aeternum, sed reus est aeterni delicti .
30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet .
31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum
vocantes eum.
32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: Ecce mater tua et
fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te .
33 Et respondens eis ait: Quae est mater mea et fratres mei? .
34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce
mater mea et fratres mei.
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et
mater est .
4
1 Et
iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita
ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super
terram erant.
2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:
3 Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.
4 Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt
volucres et comederunt illud.
5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim
exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae;
6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet
radicem, exaruit.
7 Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt
illud, et fructum non dedit.
8 Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et
crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
.
9 Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat .
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant
cum Duodecim, parabolas.
11 Et dicebat eis: Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem,
qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,
12 ut videntes videant et non videant,
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur,
et dimittatur eis .
13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas
cognoscetis?
14 Qui seminat, verbum seminat.
15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum
audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est
in eos.
16 Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum,
statim cum gaudio accipiunt illud
17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta
tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum
audierunt,
19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua
concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum
et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum
centum .
21 Et dicebat illis: Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut
sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?
22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum
est occultum, nisi ut in palam veniat.
23 Si quis habet aures audiendi, audiat .
24 Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi
fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.
25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet,
auferetur ab illo .
26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat
sementem in terram
27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat,
dum nescit ille.
28 Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum
frumentum in spica.
29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest
messis .
30 Et dicebat: Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola
ponemus illud?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est
omnibus seminibus, quae sunt in terra;
32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et
facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
.
33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant
audire;
34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis
disserebat omnia.
35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra
.
36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves
erant cum illo.
37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem,
ita ut iam impleretur navis.
38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et
dicunt ei: Magister, non ad te pertinet quia perimus? .
39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: Tace, obmutesce!
. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
40 Et ait illis: Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? .
41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: Quis putas
est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? .
5
1 Et
venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in
spiritu immundo,
3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam
eum poterat ligare,
4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et
compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et
concidens se lapidibus.
6 Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
7 et clamans voce magna dicit: Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei
Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas .
8 Dicebat enim illi: Exi, spiritus immunde, ab homine .
9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? . Et dicit ei:
Legio nomen mihi est, quia multi sumus .
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
12 et deprecati sunt eum dicentes: Mitte nos in porcos, ut in eos
introeamus .
13 Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos.
Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et
suffocabantur in mari.
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in
agros; et egressi sunt videre quid esset facti.
15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur,
sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et
timuerunt.
16 Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui
daemonium habuerat, et de porcis.
17 Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.
18 Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur
eum, ut esset cum illo.
19 Et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos et
annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui .
20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus,
et omnes mirabantur.
21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit
turba multa ad illum, et erat circa mare.
22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum
procidit ad pedes eius
23 et deprecatur eum multum dicens: Filiola mea in extremis est;
veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat .
24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant
illum.
25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia
sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum
eius;
28 dicebat enim: Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero .
29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod
sanata esset a plaga.
30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo,
conversus ad turbam aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? .
31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te et
dicis: Quis me tetigit? .
32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit
et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in
pace et esto sana a plaga tua .
35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: Filia tua
mortua est; quid ultra vexas magistrum? .
36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo:
Noli timere; tantummodo crede! .
37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem
fratrem Iacobi.
38 Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et
eiulantes multum,
39 et ingressus ait eis: Quid turbamini et ploratis? Puella non est
mortua, sed dormit .
40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae
et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
41 et tenens manum puellae ait illi: Talitha, qum! — quod est
interpretatum: Puella, tibi dico: Surge! — .
42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum
duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
43 Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi
manducare.
6
1 Et
egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum
discipuli sui.
2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes
admirabantur dicentes: Unde huic haec, et quae est sapientia, quae
data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
3 Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et
Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? . Et
scandalizabantur in illo.
4 Et dicebat eis Iesus: Non est propheta sine honore nisi in patria
sua et in cognatione sua et in domo sua .
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos
impositis manibus curavit;
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.
7 Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis
potestatem in spiritus immundos;
8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non
panem, non peram neque in zona aes,
9 sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete,
donec exeatis inde.
11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde
excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis .
12 Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et
sanabant.
14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et
dicebant: Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea
inoperantur virtutes in illo .
15 Alii autem dicebant: Elias est . Alii vero dicebant:
Propheta est, quasi unus ex prophetis .
16 Quo audito, Herodes aiebat: Quem ego decollavi Ioannem, hic
resurrexit! .
17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere
propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18 Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris
tui .
19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et
custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum
audiebat.
21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit
principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit
Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: Pete a me, quod vis,
et dabo tibi .
23 Et iuravit illi multum: Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque
ad dimidium regni mei .
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? . At illa
dixit: Caput Ioannis Baptistae .
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens:
Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae .
26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes
noluit eam decipere;
27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et
abiens decollavit eum in carcere
28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella
dedit illud matri suae.
29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et
posuerunt illud in monumento.
30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae
egerant et docuerant.
31 Et ait illis: Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et
requiescite pusillum . Erant enim, qui veniebant et redibant, multi,
et nec manducandi spatium habebant.
32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus
civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
34 Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant
sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius
dicentes: Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi,
quod manducent .
37 Respondens autem ait illis: Date illis vos manducare . Et
dicunt ei: Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis
manducare? .
38 Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite, videte . Et cum
cognovissent, dicunt: Quinque et duos pisces .
39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia
super viride fenum.
40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum
benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante
eos; et duos pisces divisit omnibus.
42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent
trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in
terra.
48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius
eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et
volebat praeterire eos.
49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma
esse et exclamaverunt;
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est
cum eis et dicit illis: Confidite, ego sum; nolite timere! .
51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis
intra se stupebant;
52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.
53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et
applicuerunt.
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos,
qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in
plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam
vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
7
1 Et
conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab
Hierosolymis;
2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est
non lotis, manducare panes
3 — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non
manducant, tenentes traditionem seniorum;
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae
acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et
lectorum —
5 et interrogant eum pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non
ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant
panem? .
6 At ille dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis,
sicut scriptum est:
Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
7 in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum.
8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum .
9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut
traditionem vestram servetis.
10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum et matrem tuam et: Qui
maledixerit patri aut matri, morte moriatur;
11 vos autem dicitis: Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod
est donum, quodcumque ex me tibi profuerit,
12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et
similia huiusmodi multa facitis .
14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: Audite me, omnes, et
intellegite:
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit
eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae
coinquinant hominem! .
(16) 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli
eius parabolam.
18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia
omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare,
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? ,
purgans omnes escas.
20 Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt,
fornicationes, furta, homicidia,
22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus,
blasphemia, superbia, stultitia:
23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem .
24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum
neminem voluit scire et non potuit latere.
25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum
immundum, veniens procidit ad pedes eius.
26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut
daemonium eiceret de filia eius.
27 Et dicebat illi: Sine prius saturari filios; non est enim bonum
sumere panem filiorum et mittere catellis .
28 At illa respondit et dicit ei: Domine, etiam catelli sub mensa
comedunt de micis puerorum .
29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia
tua .
30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et
daemonium exisse.
31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae
inter medios fines Decapoleos.
32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi
manum.
33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas
eius et exspuens tetigit linguam eius
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: Effetha , quod
est: Adaperire .
35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae
eius, et loquebatur recte.
36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat,
tanto magis plus praedicabant.
37 Et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos
facit audire et mutos loqui! .
8
1 In
illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod
manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
2 Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent,
quod manducent;
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam
ex eis de longe venerunt .
4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos poterit quis hic
saturare panibus in solitudine? .
5 Et interrogabat eos: Quot panes habetis? . Qui dixerunt:
Septem .
6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem
panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et
apposuerunt turbae.
7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque
apponi.
8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de
fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes
Dalmanutha.
11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab
illo signum de caelo, tentantes eum.
12 Et ingemiscens spiritu suo ait: Quid generatio ista quaerit
signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum .
13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in
navi.
15 Et praecipiebat eis dicens: Videte, cavete a fermento
pharisaeorum et fermento Herodis! .
16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
17 Quo cognito, ait illis: Quid disputatis, quia panes non habetis?
Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?
18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec
recordamini,
19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos
fragmentorum plenos sustulistis? . Dicunt ei: Duodecim .
20 Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas
fragmentorum tulistis? . Et dicunt ei: Septem .
21 Et dicebat eis: Nondum intellegitis? .
22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum
tangat.
23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in
oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: Vides aliquid?
.
24 Et aspiciens dicebat: Video homines, quia velut arbores video
ambulantes .
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et
restitutus est et videbat clare omnia.
26 Et misit illum in domum suam dicens: Nec in vicum introieris .
27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae
Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: Quem me
dicunt esse homines? .
28 Qui responderunt illi dicentcs: Ioannem Baptistam, alii Eliam,
alii vero unum de prophetis .
29 Et ipse interrogabat eos: Vos vero quem me dicitis esse? .
Respondens Petrus ait ei: Tu es Christus .
30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31 Et coepit docere illos: Oportet Filium hominis multa pati et
reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et
post tres dies resurgere ;
32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit
increpare eum.
33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et
dicit: Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed
quae sunt hominum .
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult
post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem
perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
36 Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum
faciat animae suae?
37 Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera
et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria
Patris sui cum angelis sanctis .
9
1 Et
dicebat illis: Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui
non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute .
2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit
illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram
ipsis;
3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo
super terram non potest tam candida facere.
4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
5 Et respondens Petrus ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse; et
faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum .
6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: Hic est
Filius meus dilectus; audite illum .
8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum
secum.
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae
vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: a
mortuis resurgere .
11 Et interrogabant eum dicentes: Quid ergo dicunt scribae quia
Eliam oporteat venire primum? .
12 Qui ait illis: Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo
scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque
volebant, sicut scriptum est de eo .
14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et
scribas conquirentes cum illis.
15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes
salutabant eum.
16 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? .
17 Et respondit ei unus de turba: Magister, attuli filium meum ad te
habentem spiritum mutum;
18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet
dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non
potuerunt .
19 Qui respondens eis dicit: O generatio incredula, quamdiu apud vos
ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me .
20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim
conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
21 Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est, ex quo hoc ei
accidit? . At ille ait: Ab infantia;
22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet;
sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri .
23 Iesus autem ait illi: Si potes!. Omnia possibilia credenti
.
24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: Credo; adiuva
incredulitatem meam .
25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui
immundo dicens illi: Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi
ab eo et amplius ne introeas in eum .
26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut
mortuus, ita ut multi dicerent: Mortuus est! .
27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum:
Quare nos non potuimus eicere eum? .
29 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione
.
30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: Filius hominis
traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies
resurget .
32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos:
Quid in via tractabatis? .
34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset
maior.
35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: Si quis vult primus
esse, erit omnium novissimus et omnium minister .
36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus
esset, ait illis:
37 Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me
recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me
misit .
38 Dixit illi Ioannes: Magister, vidimus quendam in nomine tuo
eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos .
39 Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat
virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia
Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me,
bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare
mittatur.
43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi
debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in
gehennam, in ignem inexstinguibilem.
(44) 45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi
claudum introire in vitam,
quam duos pedes habentem mitti in gehennam.
(46) 47 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi
luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in
gehennam,
48 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;
49 omnis enim igne salietur.
50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis?
Habete in vobis sal et pacem habete inter vos .
10
1 Et
inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt
iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem
dimittere, tentantes eum.
3 At ille respondens dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? .
4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et
dimittere .
5 Iesus autem ait eis: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis
praeceptum istud.
6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad
uxorern suam,
8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet .
10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
11 Et dicit illis: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit,
adulterium committit in eam;
12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur .
13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem
comminabantur eis.
14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: Sinite parvulos
venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus,
non intrabit in illud .
16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum,
rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?
.
18 Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus
Deus.
19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum
testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem
.
20 Ille autem dixit ei: Magister, haec omnia conservavi a iuventute
mea .
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: Unum tibi
deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis
thesaurum in caelo; et veni, sequere me .
22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens
possessiones multas.
23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: Quam difficile, qui
pecunias habent, in regnum Dei introibunt .
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus
respondens ait illis: Filii, quam diffficile est in regnum Dei
introire.
25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare
in regnum Dei .
26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: Et quis potest
salvus fieri? .
27 Intuens illos Iesus ait: Apud homines impossibile est sed non
apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum .
28 Coepit Petrus ei dicere: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus
te .
29 Ait Iesus: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut
fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter
me et propter evangelium,
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres
et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in
saeculo futuro vitam aeternam.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi .
32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos
Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum
Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:
33 Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum
gentibus
34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient
eum, et post tres dies resurget .
35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei:
Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis .
36 At ille dixit eis: Quid vultis, ut faciam vobis? .
37 Illi autem dixerunt ei: Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et
alius ad sinistram sedeamus in gloria tua .
38 Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis. Potestis bibere
calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? .
39 At illi dixerunt ei: Possumus . Iesus autem ait eis:
Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor,
baptizabimini;
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed
quibus paratum est .
41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
42 Et vocans eos Iesus ait illis: Scitis quia hi, qui videntur
principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem
habent ipsorum.
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter
vos, erit vester minister;
44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut
ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis .
46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis
eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat
iuxta viam mendicans.
47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere:
Fili David Iesu, miserere mei! .
48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat:
Fili David, miserere mei! .
49 Et stans Iesus dixit: Vocate illum . Et vocant caecum dicentes
ei: Animaequior esto. Surge, vocat te .
50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.
51 Et respondens ei Iesus dixit: Quid vis tibi faciam? . Caecus
autem dixit ei: Rabboni, ut videam .
52 Et Iesus ait illi: Vade; fides tua te salvum fecit . Et
confestim vidit et sequebatur eum in via.
11
1 Et cum
appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum,
mittit duos ex discipulis suis
2 et ait illis: Ite in castellum, quod est contra vos, et statim
introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc
hominum sedit; solvite illum et adducite.
3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis hoc?, dicite: Domino
necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc .
4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et
solvunt eum.
5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis
solventes pullum? .
6 Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.
7 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit
super eum.
8 Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas
exciderant in agris.
9 Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini!
10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in
excelsis! .
11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum
iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.
12 Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.
13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte
inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia:
non enim erat tempus ficorum.
14 Et respondens dixit ei: Iam non amplius in aeternum quisquam
fructum ex te manducet . Et audiebant discipuli eius.
15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere
vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras
vendentium columbas evertit;
16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum.
17 Et docebat dicens eis: Non scriptum est: Domus mea domus
orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam
speluncam latronum .
18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum
perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super
doctrina eius.
19 Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
21 Et recordatus Petrus dicit ei: Rabbi, ecce ficus, cui
maledixisti, aruit .
22 Et respondens Iesus ait illis: Habete fidem Dei!
23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: Tollere et mittere
in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod
dixerit, fiat, fiet ei.
24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia
iam accepistis, et erunt vobis.
25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus
aliquem, ut et
Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra .
(26) 27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo,
accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
28 et dicebant illi: In qua potestate haec facis? Vel quis tibi
dedit hanc potestatem, ut ista facias? .
29 Iesus autem ait illis: Interrogabo vos unum verbum, et respondete
mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam:
30 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi .
31 At illi cogitabant secum dicentes: Si dixerimus: De caelo,
dicet: Quare ergo non credidistis ei?;
32 si autem dixerimus: Ex hominibus? . Timebant populum: omnes
enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
33 Et respondentes dicunt Iesu: Nescimus . Et Iesus ait illis:
Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam .
12
1 Et
coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit ho mo et
circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam
agricolis et peregre profectus est.
2 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de
fructu vineae;
3 qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum.
4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite
vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
5 Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam
caedentes, alios vero occidentes.
6 Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum
dicens: Reverebuntur filium meum.
7 Coloni autem illi dixerunt ad invicem: Hic est heres. Venite,
occidamus eum, et nostra erit hereditas.
8 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit
vineam aliis.
10 Nec Scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt
aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
11 a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris? .
12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim
quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum
caperent in verbo.
14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es et non
curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam
Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus?
.
15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: Quid me tentatis? Afferte
mihi denarium, ut videam .
16 At illi attulerunt. Et ait illis: Cuius est imago haec et
inscriptio? . Illi autem dixerunt ei: Caesaris .
17 Iesus autem dixit illis: Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et,
quae sunt Dei, Deo . Et mirabantur super eo.
18 Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et
interrogabant eum dicentes:
19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus
fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater
eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non
reliquit semen;
21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et
tertius similiter;
22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et
mulier.
23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem
enim habuerunt eam uxorem .
24 Ait illis Iesus: Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas
neque virtutem Dei?
25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed
sunt sicut angeli in caelis.
26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super
rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: Ego sum Deus Abraham et
Deus Isaac et Deus Iacob?
27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis .
28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns
quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: Quod est primum
omnium mandatum? .
29 Iesus respondit: Primum est: Audi, Israel: Dominus Deus noster
Dominus unus est,
30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua
et ex tota mente tua et ex tota virtute tua.
31 Secundum est illud: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
Maius horum aliud mandatum non est .
32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti: Unus
est, et non est alius praeter eum;
33 et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota
fortitudine et: Diligere proximum tamquam seipsum maius est
omnibus holocautomatibus et sacrificiis .
34 Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es
longe a regno Dei . Et nemo iam audebat eum interrogare.
35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: Quomodo dicunt
scribae Christum filium esse David?
36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto:
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.
37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? . Et multa
turba eum libenter audiebat.
38 Et dicebat in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in
stolis ambulare et salutari in foro
39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in
cenis;
40 qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi
accipient amplius iudicium .
41 Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes
in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.
42 Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est
quadrans.
43 Et convocans discipulos suos ait illis: Amen dico vobis: Vidua
haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium:
44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de
penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum .
13
1 Et cum
egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister,
aspice quales lapides et quales structurae .
2 Et Iesus ait illi: Vides has magnas aedificationes? Hic non
relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur .
3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum
separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
4 Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec
omnia incipient consummari? .
5 Iesus autem coepit dicere illis: Videte, ne quis vos seducat.
6 Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum, et multos
seducent.
7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis;
oportet fieri sed nondum finis.
8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae
motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis
vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in
testimonium illis.
10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini,
sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis
vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent
filii in parentes et morte afficient eos;
13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in
finem, hic salvus erit.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non
debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in
montes;
15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de
domo sua;
16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
18 Orate vero, ut hieme non fiat:
19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio
creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed
propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21 Et tunc, si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce
illic, ne credideritis.
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et
portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
23 Vos autem videte; praedixi vobis omnia.
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et
luna non dabit splendorem suum,
25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in
caelis, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute
multa et gloria.
27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis,
a summo terrae usque ad summum caeli.
28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et
germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in
ostiis.
30 Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.
31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque
Filius, nisi Pater.
33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis
suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut
vigilaret.
35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an
media nocte an galli cantu an mane;
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! .
14
1 Erat
autem Pascha et Azyma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et
scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
2 dicebant enim: Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi
.
3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit
mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro,
effudit super caput eius.
4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: Ut quid
perditio ista unguenti facta est?
5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et
dari pauperibus . Et fremebant in eam.
6 Iesus autem dixit: Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus
operata est in me.
7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis
illis bene facere; me autem non semper habetis.
8 Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
9 Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in
universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius .
10 Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut
proderet eum illis.
11 Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et
quaerebat quomodo illum opportune traderet.
12 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli
eius: Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? .
13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: Ite in civitatem,
et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum
14 et, quocumque introierit, dicite domino domus: Magister dicit: Ubi
est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?.
15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic
parate nobis .
16 Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut
dixerat illis, et paraverunt Pascha.
17 Et vespere facto, venit cum Duodecim.
18 Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: Amen dico
vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum .
19 Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: Numquid ego? .
20 Qui ait illis: Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.
21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem
homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non
esset natus homo ille .
22 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit
eis et ait: Sumite: hoc est corpus meum .
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo
omnes.
24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro
multis effunditur.
25 Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum,
cum illud bibam novum in regno Dei .
26 Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
27 Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini, quia scriptum est:
Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam .
29 Petrus autem ait ei: Et si omnes scandalizati fuerint, sed non
ego .
30 Et ait illi Iesus: Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac,
priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus .
31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me commori tibi, non
te negabo . Similiter autem et omnes dicebant.
32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis:
Sedete hic, donec orem .
33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et
taedere;
34 et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete
hic et vigilate .
35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut,
si fieri posset, transiret ab eo hora;
36 et dicebat: Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer
calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu .
37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: Simon, dormis?
Non potuisti una hora vigilare?
38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem
promptus, caro vero infirma .
39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum
ingravati, et ignorabant quid responderent ei.
41 Et venit tertio et ait illis: Dormite iam et requiescite?
Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est .
43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum
illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et
senioribus.
44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: Quemcumque
osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute .
45 Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: Rabbi ; et
osculatus est eum.
46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum
summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
48 Et respondens Iesus ait illis: Tamquam ad latronem existis cum
gladiis et lignis comprehendere me?
49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed
adimpleantur Scripturae .
50 Et relinquentes eum omnes fugerunt.
51 Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et
tenent eum;
52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi
sacerdotes et seniores et scribae.
54 Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi
sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum
testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia
testimonia non erant.
57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum
dicentes:
58 Nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu
factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo .
59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.
60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens:
Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? .
61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos
interrogabat eum et dicit ei: Tu es Christus filius Benedicti? .
62 Iesus autem dixit: Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris
sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli .
63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: Quid adhuc
necessarii sunt nobis testes?
64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? . Qui omnes
condemnaverunt eum esse reum mortis.
65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis
eum caedere et dicere ei: Prophetiza ; et ministri alapis eum
caedebant.
66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi
sacerdotis
67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: Et
tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! .
68 At ille negavit dicens: Neque scio neque novi quid tu dicas! .
Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
69 Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus:
Hic ex illis est! .
70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant,
dicebant Petro: Vere ex illis es, nam et Galilaeus es .
71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: Nescio hominem istum,
quem dicitis! .
72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi,
sicut dixerat ei Iesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis
. Et coepit flere.
15
1 Et
confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et
scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et
tradiderunt Pilato.
2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudaeorum? . At ille
respondens ait illi: Tu dicis .
3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: Non respondes
quidquam? Vide in quantis te accusant .
5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem
peterent.
7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in
seditione fecerant homicidium.
8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis.
9 Pilatus autem respondit eis et dixit: Vultis dimittam vobis regem
Iudaeorum? .
10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret
eis.
12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: Quid ergo vultis
faciam regi Iudaeorum? .
13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum! .
14 Pilatus vero dicebat eis: Quid enim mali fecit? . At illi
magis clamaverunt: Crucifige eum! .
15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et
tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et
convocant totam cohortem.
17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam;
18 et coeperunt salutare eum: Ave, rex Iudaeorum! ,
19 et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes
genua adorabant eum.
20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum
vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.
21 Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de
villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum
Calvariae locus.
23 Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit.
24 Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem
super eis, quis quid tolleret.
25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
26 Et erat titulus causae eius inscriptus: Rex Iudaeorum .
27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a
sinistris eius.
(28) 29 Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et
dicentes: Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
30 salvum fac temetipsum descendens de cruce! .
31 Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis
dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus
. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.
33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in
horam nonam.
34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: Heloi, Heloi, lema
sabacthani? , quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut
quid dereliquisti me? .
35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: Ecce, Eliam
vocat .
36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo
potum dabat ei dicens: Sinite, videamus, si veniat Elias ad
deponendum eum .
37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.
39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans
exspirasset, ait: Vere homo hic Filius Dei erat .
40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria
Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et
aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante
sabbatum,
43 venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat
exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus
Iesu.
44 Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione,
interrogavit eum si iam mortuus esset,
45 et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
46 Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit
eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad
ostium monumenti.
47 Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus
esset.
16
1 Et cum
transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt
aromata, ut venientes ungerent eum.
2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio
monumenti? .
4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.
5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris,
coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6 Qui dicit illis: Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum
crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: Praecedit vos in
Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis .
8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor,
et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae,
de qua eiecerat septem daemonia.
10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et
flentibus;
11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia
effigie euntibus in villam;
13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.
14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit
incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum
resuscitatum, non crediderant.
15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate evangelium
omni creaturae.
16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non
crediderit, condemnabitur.
17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo
daemonia eicient, linguis loquentur novis,
18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit,
super aegrotos manus imponent, et bene habebunt .
19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in
caelum et sedit a dextris Dei.
20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et
sermonem confirmante, sequentibus signis.
|